Obrazy na stronie
PDF
ePub

Audetis conferre Deum : cui si quid amatis In laudem pravi adjicitis, vestrisque beatum Creditis esse bonis, aut alla incommoda ferre. 165 An quia cum magnas urbes, populosque tenetis Sub vestro imperio, miserum est insomnibus

egram

Partiri caris in multa negotia mentem ; Cumque graves trepidis incumbant undique causæ, Non fert urgentes industria victa labores : 170 Et si animis ægris depulsa est sollicitudo,

Blanda voluptatem requies creat otia nactis : De Domino hoc sentire pium est, quem semper eumdem

Nil gravat, ex toto nil occupat? Effluit ætas,

A

Ac venit, et spectant genita et gignentia finem: 175 Ille manet, simul acta tenens et agenda, futuris B Ulterior, tum prææteritis prior: omnibus unus Præsens, et solus, sine tempore tempora condens. Utque avi spatia ac numeros præcedit, et exit, 793 Sic nullo immensus cohibetur fine loco

rum.

180 Nilque adeo est magnum, quod non certus modus arcet:

Et cœlum, et terras, et totum denique mundum

Limes habet: meta est altis, et meta profundis.

Sed nusquam non esse Dei est, qui totus ubi. que,

Et penetrat mundi membra omnia liber, et ambit.

485 Hæc igitur vis sola potest moderamina rerum Dividere, et placidis eadem persistere curis : Quam non effugiant cita, nec remorantia tardent;

Quæ numquam ignara, numquam longinqua,

nec ullis

Translata accedens regionibus, absit ab ullis: 190 Nec de noscendis egeat manifesta doceri.

Hæc testis rerum tacita audiat, abdita cernat : Det vitas, adimatque datas, pereuntia salvet, Dejecta attollat, premat ardua, proroget annos Et minuat, mutet corda, et peccata remittat. 195* Sed qui virtutem concedunt omnipotenti,

Forte voluntatem demant; et magna regentem,

C

Guram hominis renuisse putent, in tempora D

nati

Exigua, et varia sub tempestate relicti.

Quo vos sponte juvat cadere, oblitosque parentis,

200 In pecudum genus, et sortem transire ferarum ?

Incomperta latent naturæ exordia nostræ :

Aut spem propositam in Christo præsentia turbant?

190. Editio Lugd., Nec dignoscendis egeat manifesta doceri.

Ibid. Hic vox manifesta, pro voce certa usurpatur: ut notarunt anteriores editiones.

Parcite sublimes æternæ gentis honores Degeneri violare metu : potiusque relictum 205 Immortale decus, superato apprendite cœlo. Nota via est, Christo cunctis reserante magistro,

Qui vocat, et secum nos deducturus, et in se. Ac ne vaniloqui spondere incerta putemur : Res monet a primis aperire parentibus ortum 210 Hamani generis, causasque evolvere vitæ

Amissæ, et rursus, Christo donante, receptæ. Dispositis rebus, totum jam conditor orbem Fecerat, et pulchra vernabat origine mundus. Jam so! dimensis in tempora cursibus ibat, 215 Lunaque cum stellis præbebat lumina nocti : Jam pecudes tellus, jam pisces pontus alebat, Et liquidum volucres innabant aera pennis : Sed quod divina posset ratione potiri, Nondum erat in terris animal: dedit optimus Auctor

220 Hoc homini speciale decus, cumque omnia verbo

Conderet, hunc manibus, quo plus genitoris
haberet,

Dignatur formare suis : substantia duplex
Jungitur, inque unam coeunt contraria vitam.
Namque anima ex nullis, ut cætera, gignitur,
expers

225 Interitus, nisi quod Domino cruciabilis uni est, Et rea ferre potest pœnam, sub nominé mortis, Terrenamque illapsa domum, dat vivere secum Consortem, et pariter divinum haurire vaporem.

795 Nec quia dissimilis rerum natura duarum est,

230 Dispar conditio est : manet exitus unus utrumque :

Seu potior juri subdatur posterioris,

Seu se majoris virtuti infirmior æquet.
Est etenim ambarum vinci, est et vincere

posse,

Proficere, et minui; regnare, et perdere

regnum.

255 Non quia plus cuiquam, minus aut in origine

causæ

Nascendi attulerint, aut ulla externa créatos Vis promat, ignarosque agat in discrimina

morum ;

Sed quia liber homo, et sapiens, discernere rectis

Prava potest, in se intus habens discrimina rerum,

240 Jusque voluntatis, quo temperat arbitrium

mens.

Si tamen ancipitis e ca inter prælia vitæ, Non de se tumeat; sed votis tuta modestis,

*CAPUT IV. Deo, cui potestas non deest, etiam vo luntatem inesse hominem providentia sua curandi. Status jam creati mundi. Hominis creatio.

A

Inde putet totum posse, unde accepit et esse.
Insita sic nobis patriae virtutis imago est,
245 Longo justitiæ quæ multum exercita cultu,
Ceu speculo lumen divinum imitata referret.
Cumque bonis positum transisset in artibus

Qua posset vitanda suo sine nosse periclo.
His illata dolis, hoc crimine nata subegit
290 Mors hominem, culpa in cunctos manante mi-

ævum,

Eternam victrix arcem mansura teneret. Tolaque res effecta Dei, jam nulla subiret 250 Prælia, nec trepide secum decerneret in se, Nec vellet quod mox nollet, voluisse, timere, Ignorare, optare, pati jam nescia : nullis Crescere egens cumulis, nullisque obnoxia damnis.

Et quo promissis adsit fiducia magnis,
255 Ac spes propositæ sit non incerta coronæ :

Munere præsentis vitæ documenta futuræ
Sumit homo, et dandis confidere discit adeptis.
Huic coeli volucres, et cuncta animalia terræ
Subjecta et pisces quos nutrit pontus et

amnes;

260 Huic solis lunæque vices, et sidera noctis

Nosse datum, numerisque dies comprendere

et annos,

Scire potestates herbarum, et nomina rebus Indere, et ingenium varias augere per artes. Hunc potiorem unum cunctis spirantibus, uni 265 Subjectum servire Deo; nec corporea vi,

Sed rationis ope, præfortibus imperitare.

* QUOD si quis non totus homo hæc exten-
dere verbis

Me putat, et nondum sese cognovit in istis; Audiat a primis distare parentibus actum 270 Per delicta genus, multa et rubigine morum

Corrupti exiguum semen superesse vigoris.
Utque sus tantum naturæ discat honorem;
In summum sancti generis redeat caput, et se
Estimet a manibus Domini, afflatuque regente,
275 Qualis Adam nondum terram damnatus in
istam,

Et liber culpa, paradisi divitis orbem
Cultarum locuples virtutum fruge tenebat.
Cui cum tanta Deus largitus dona fuisset,
Viperei populi princeps invidit, et alta

280 797 Dejectus regione poli (quia summa tenere
Non nisi pura potest bonitas), majora nocendi
Concepit verso mutatus corde venena.
Qui possessorem tantarum deliciarum,
Mandato exclusum quia noverat arbore ab una,
285 Perpulit a vetitis pomum decerpere ramis,

Queis inerat recti et pravi experientia major
Tunc ditione hominis, quia nondum acceperat
hanc vim,

* CAPUT V. In quo differant a primo parente homines post lapsum. Diaboli invidia adversus hominem primum. Justi aliqui qualibet mundi ætate. Exempla providentia Dei erga homines ante Legem. Abel et Cain. Raptus Enoch et Elie quid doceat. In diluvio cur servala domus Noe. Abrahæ fides. Loth servatus. Joseph in Egyptum venditus. Moyses populum educens ex servitute. Protectio Dei erga filios israel in de

nores :

Quæ semel antiqua pulsos virtutis ab arce, Non uno tantum transfuso errore parentum Implicuit: sed cum populis nascentibus aucta, Multiplicem lata porrexit strage ruinam. 295 (At quamquam immissa regnaret morte peremplos;

Nulla tamen placitos Domino non edidit ælas, Cunctaque diversos habuerunt sæcula justos: «Quos licet ob meritum vitæ bona multa manerent,

In mortem vitiata lamen natura trahebat,
B 300 Non prius a primi vinclo absolvenda parentis,
Quam majestate incolumi generatus in ipsa,
<Destrueret lethi causas et semina Christus.
Cujus perpetuam cunctis assistere curam,
Promptum est exemplis ab origine nosse petiti.
305 Non latet hanc sanctis onerans alta: la sacris
Justus Abel, qui primitiis ovium grege lectis,
Convertit Domini sincera in munera vultum:
Nec fallit specie devota relligionis

Dona Cain reprobanda dicans, cui virus amarum 310 Invidia in fratrem succenso felle coquebat.

Nec revocare ferum Dominus sermone benigno
Abstinuit: quantumque nefas strueretur ab ipso
Ingessit, formamque dedit qua vincere sese
Posset, et insanæ regnaret fortior iræ.
C 315 Sed concepta semel facinus crudele peregit
Impietas, scelere immergens primordia mundi.
At numquid placitum sibi justum a cæde nefanda
Non potuit servare Deus? Sed finis acerbi
Occasum potior vita et tribuenda corona
320 Immodico æterni superabant pondere honoris.

Quid, cum viventem de terris transtulit Enoch,
Spernebat terrena Deus? Namque omnibus illud
Proderat exemplum, quo mortis terror abiret,
Spemque inconcussam caperet substantia carnis.
325 Sic alio post multa ævo documenta minores
Proposite in Christo meruerunt sumere vitæ,
Cum raptum ignitis per inane jugalibus Helim
Scandentem rutilo viderunt æthera curru.
An aberat tum cura Dei, cum effusa per omnes
D 330 799 Gens hominum culpas, penitus pietate re-

licta,

Dira toris vetitis generaret monstra gigantas Illa quidem mundi exitium præfata futurum, Tempora larga dedit, queis in meliora reducti Mortales, scelerum seriem virtute piarent. 335 Cumque nefas placitum toto persisteret orbe,

serto.

288. ita Lugd. editio: aliæ vero, Quæ posset. 316. Sic alias: et quidem meliori sensu, quam cum legiter in editionibus nostris, immenso. 327. Id est, Heliam.

333. Lugd. et Lovan., deducti, præter leges c. r. minis.

A

Nec nisi diluvio deleri crimina possent,
Sola Noe servata domus ; quæ libera cladis,
Conclusis paribus spirantum de genere omni,
Unde forent vacuis reparanda animalia terris,
340 Illæsa, mundo pereunte, superfuit arca.

Non quia non alios populos Deus edere posset:
Sed multis fractus morbis, ut semine ab ipso
Idem homo in Christi corpus nascendo veniret;
Uique Deo justo meritorum judice, partam
345 Nossemus requiem sanctis in clade malorum.
Nonne etiam in nostram Domini jam tum mise-
rentis

Progeniem tendebat amor, cum credulus Abram
Multorum, pariente fide, genitor populorum
Promissum genus innumeris censebat in astris?
50 Aut cum in Pentapolim descenderet igneus imber, B
Nonne prius multo dilata examine venit
Judicis ira Dei? qui promptus parcere, nullas
livenit causas veniæ; deque omnibus unum
Dissimilem Sodomis incesta in plebe repertum
355 Exemit, parvique dedit dominum oppiduli Loth.

Cum vero Ægyptum Chananæaque regna teneret
Dira fames, totos septem toleranda per annos,
Præstruitur certe patriarchis causa movendis,
Et domus externos inter placitura paratur,
360 Quæ blande foveat populi incrementa futuri,

Mystica dum Joseph prodentem somnia fratres
In servum vendunt pretio, falluntque parentem;
Dum castum domina petulantia carcere damnat;
Dum rex obscuri narrato ænigmate somni,
365 Exemptum vatem dignatur honore secundo;
Dumque piis traducta dolis Hebræa juventus,
Gaudet adoratum venia cognoscere fratrem.
Qui cum multa insons ferret mala, nonne re-
motum,

Resque hominum dedignantem potuisset inepto 370 Incusare Deum questu, nisi cuncta profundis

Judice sub justo scisset decurrere causis?
Quæ licet infidas soleant confundere mentes;
Non possunt turbare pias, quia tempore in isto
Hæc posita est virtus, ut libertate politos,
375 Exiguo in spatio, justi patiantur iniquos,
Quos Deus ipse modo dilata sustinet ira.
Si gens chara Deo, et savo suspecta tyranno,
Injustum imperium regis tolerabat acerbi ;
Mostarum et matrum fetu potiore necato,
380 Condensas [Forte Condendas] jussos lateres præ-

bebat ad urbes,

801 Ut durus labor, et sævæ inclementia

mortis,

Omnes terribilis populi consumeret annos.
Sed non ista Deo patribus illata remoto,
Ipse docet, curamque sibi probat esse suorum.
385 Nam jubet electum Pharaoni edicere Mosen,
Ut sinat Ægypto Domini discedere plebem.

* CAPUT VI. Exempla providentia Dei in Lege. Lex naturalis omnibus innata. Non in sola gente Israelitica effectus providentia Dei. Mens speculum est quod fides Christi tergit. Lex et prophetæ Christum nascitu

C

D

[blocks in formation]

Temperat, alterna ut tribuat vice commoda castris,

Luce tegens, et nocte regens, eadem ignis et umbra,

Discutiens flammis tenebras, et nube calores.
Quid loquar et trepidis patribus cum incumbo-
ret hostis,

Divisum pelagus, solidoque rigore ligatas
Instar montis aquas, vacuo cessisse profundo;
Quaque gradum illæsa tulerant tot millia plebis,
Oppressum Ægypti populum coeuntibus undis?
405 Omnis enim auctori servit natura potenti,

Quæque ad opem cedunt, eadem famulantur ad

iram.

Sed mihi nec vacuum cunctas percurrere formas
Virtutum, et gestis oris non æqua facultas.
Nam quis tantarum evolvat miracula rerum?
410 Mannæ imbrem, et cunctos in cœli pane sapores,
Sicca rupis aquam, et dulcorem fontis amari,
Aut inter deserta actos denos quater annos,
Nec membris nocuisse ævo, nec vestibus usu?
LEGIS in exemplum juvat ire, et quærere ab
ipsis

415 Qui curam Domini removent, an tempore ab

illo

Cœperit humanas in vitæ fœdera mentes Informare Deus; nec per tot sæcula mundi Permotus vitiis, tunc jus perscripserit æquum. Ite ipsi in vestræ penetralia mentis, et intus 420 Incisos apices, ac scripta volumina cordis

Inspicite, et genitam vobiscum agnoscite legem. Nam quis erit, modo non pecus agri, aut bellua ponti,

Qui vitiis adeo stolide oblectetur apertis, Ut quod agit, velit ipse pati? Mendacia fallax, 425 Furta rapax, furiosum atrox, homicida cruen

Lum

Damnat, et in mochum gladios distringit adul

ter.

Unus enim pater est cunctorum, et semine
recti

Nemo caret, similisque omnes produxit origo.
Unde etenim, nondum descripta lege, fue- "

runt

rum annuntiaverunt.

418. Lugd., Lovan. et Duac. editi, perscripserit Colon. cum recentioribus, præscripserit.

[blocks in formation]

440

Sed super adjecta est generi custodia sancto; • Qua memor in patriæ fidei perstaret honore, Et promissorum Domini succederet hæres. Cum tamen et quoscumque eadem sub sacra liceret

Ire, nec externos arceren: limina templi : Cumque Dei monitu canerent ventura prophetæ, Sepe etiam ad varias gentes sint multa locuti. Sic regina Austri cupidis, Salomonis ab ore, Auribus eloquium Domini venerata trahebat. 445 Sic Ninive monitis Jonæ sub tempore cladis Credidit: et tribus in luctu jejuna diebus, Promeruit morum excidio consistere regno. Verum ne longo sermone moremur in istis, Quæ sparsim varieque suis sunt edita sæclis:. 450 Neve quod in parte est, in toto quis neget esse, Dum solidam Domini divisa negotia curam Velant, et nulla accipitur quæ rara videtur; Dicite quem populum, qua mundi in parte re‹ motum,

Quosve homines, cujus generis, vel conditio

(nis

B

Si cernens operum miracula divinorum, Suspicias sine carne Deum; cumve omnia nostri

Corporis agnoscas, hominem sine Numine cre

das.

480 Nulla etenim soli vita est mihi, morsque sub

actum

Detinet; et non est quo victus vincere possim, Si non vera Dei virtus mihi consociata est, 805 Aut me non vera Salvator carne recepit, Cujus majestas stabilis non hoc violatur, 485 Quo redimor; neque se minor est, dum mutor in illo;

Sed mortale meum subit, ut quia morte teneri
Vita nequit, pereat mihi mors, et non ego jam

in me

Vivam, sed Christus, qui se mihi miscuit in se. Victus enim terrenus Adam, transfudit in omnes 490 Mortem homines, quoniam cuncti nascuntur ab illo,

Et transgressoris decurrit causa parentis.
Sed novus e cœlis per sacræ Virginis alvum
Natus homo est, aliudque bonus mortalibus in se
Fecit principium, carnemque refusus in omnem,
495 Et vita functos, naturam participando,

Edidit, et vivos, vitam mutando, creavit.
Utque illos veterum complexa est gratia solos
Qui Christum videre fide; sic tempore nostro
Non renovat quemquam Christus, nisi corde
receptus.

455 Neglexit salvare Deus? Vir, femina, şervus, C 500 En, homo, quanta tibi est gratis collata potestas.

Liber, Judæus, Græcus, Scytha, Barbarus,

‹ omnes

In Christo sumus unum: non persona potentis, Nec domini, regisve prior; distantia nulla Luminis unius, speculi nisi discrepet usus. 460 Namque velut speculum mens est, quæ quo mage tersa est.

Expoliente fide, radiisque intenta supernis, Hoc mage confessi resplendet imagine Christi : Qui cum Patre Deo semper Deus; inque paterna Majestate manens, miscetur conditioni 465 Ilumanæ : et Verbum caro fit, rerumque Creator

Nascitur, atque annis succedit conditor ævi. Hoc etenim lex, học veneranda volumina vatum, Hoc patriarcharum spes non incerta tenebat: Ultima cum mundi finem prope curreret ætas, 470 Venturum ad terrena Deum, qui morte perempta,

Solveret inferni leges, longamque ruinam
Humani generis, meliore attolleret ortu.

⚫SED tu qui geminam naturam hominisque
Deique

Convenisse vides angusti in tramitis ora, 475 Firma tene cautus vestigia, ne trepidantem Alterutram in partem, propellat devius error:

CAPUT VII. Contra Eutychem, de Incarnatione. Neminem salvalum umquam sine fide Christi incarnationis. Lex observatu facilis per gratiam Christi, qui

D

Filius esse Dei, si vis, potes, omnipotens to • Spiritus umbratum Verbi virtute creavit, Nec te corporeo patrum de semine natum Jam reputes; pereant captiva exordia carnis. 505 Nil veteris conjunge novo, non hic tibi mundus, Non hæc vita data est, nulla hic tua, nec tuus

ipse es.

Emptus enim es, pretiumque tui resolvere fas est, Quo [Al. Qua] potes, ut solvens sis ditior, et

tibi crescant

Quæ dederis, cedatque tibi pars ipse Redemptor. 510 Nec te difficilis nunc observantia legis

Sub durum jubet ire jugum; mens libera sanctum Obsequium ratione ferat, quam Spiritus almus In tabulis cordis describat sanguine Christi : Qui nobis quidquid sermonibus insinuavit, 515 Condidit exemplo, factis præcepta coæquans. Rex ille, et rerum dominus: sed pauperis egit In specie, nec veste nitens, nec honore superbus. Infirmis fortis, rex servis, dives egenis; Justitia injustis cedit, sapientia brutis. 520 Sacrilegis manibus percussus, non parat ictum Reddere; nulla refert avide convicia linguæ. Damnatur judex, Verbum tacet, inspuitur lux, Ipse ministerium sibi pœnæ est; felque et acetum quod præcepit prior ipse fecit. Contra Nestorium. 478. Sola editio Lugdunensis, suscipias.

[ocr errors]

Dulcius ille favis haurit; sanctus maledictum A 565 Numquid cura Deo de bobus ? numquid ad ullas Fit verbum Domini volucres? num lege tenentur Monstra maris? quæ cum faciunt jussa Omnipo

525 Fit Crucis, et moritur Christus, vivente Barabba. Impia gens tantum ausa nefas, sentisne furorem Jam mundo damnante tuum? Sol fugit ab orbe, Et medio nox facta die est; concussaque tellus Intremuit, mortemque Deo subeunte, sepulcris $30 Excita sanctorum sumpserunt corpora vitam.

Velum etiam templi discissum est, ne quid

operium

In sacris adylis jam plebs indigna teneret : Sanctaque pontifices fugerent offensa cruentos. Te vero exstinctæ calcantem spicula mortis, 535 807 Et de carne novum referentem carne tropæum,

Tertia discipulis, Jesu, dedit attonitis lux. Nec dubiis Dominum licuit cognoscere signis; Cum documenta fides caperet, visuque manuque Rimans clavorum vestigia, vulnus et hastæ; 540 Cumque quater denis firmans promissa diebus, Conspicuus multis, sæpe et tractabilis esse!. Hactenus in nostris te, Jesu, novimus: ex hinc In tua nostra abeunt: nec jam diversa, sed unum Sunt duo, dum vita in vita est, in lumine lumen, 845 Augmento, non fine hominis; quo glorificato, Sic homo, sie Deus es, ut non sis alter et alter. Nosque ad te ire jubes sursum, tecumque potiri Luce tua si calle tamen curramus eodem, Edocti non posse capi nisi de cruce cœlum.

[blocks in formation]

omnes

B

tentis,

Ignorant sese facere, affectumque volendi

Sumunt, et quod agunt aliis, sibi cedere credunt. 570 Sic etiam quæ non spirant sunt semper in illo In quo sunt formata modo: non plana tumes cunt Collibus, aut celsi sternuntur in æquora montes: Non veniunt Alpes in pontum, aut pontus in

agros :

Saxa jacent, amnes decurrunt, stantque paludes. 575 Et tamen his nihil est mercedis, quæ sine sensu Dispositos in se præbent viventibus usus. Quod si horum præstare tibi natura videtur; Jam bove mutari velles, vel rupe, vel amne. Deterior nollem fieri, potior voluissem. 580809 Numquid qui Domino placuerunt moribus almis,

Displicuere sibi? numquid non semine ab uno ‹ Venimus, aut alia est hominum natura bonorum ?

Non aliter dives quam pauper nascitur, unum est ‹ Principium servis et regibus: optimus ille 585 Non plus accepit quam pessimus; æqua creantis

Mensura est, uno qui lumine luminat omnes. Sed mundum ingressi variis rerum speciebus Suscipimur, mentemque adeunt quacumque videntur,

Judicio censenda hominis: stant undique formæ

• Cura patet? notum et cunctis astare salutem? C 590 Innumeræ, possuntque omnes spectando probari.

Et tamen, heu! rursus querulis, homo, garrula

verbis

Bella moves, jaculisque tuis tua viscera figis.

< Cur non sum bonus? hoc non vis. Cur sum malus? hoc vis.

555 Cur volo quæ mala sunt, et cur quæ sunt bona nolo?

Liber es sed cum recta queas discernere pravis,

Deteriora legis, placitisque improvidus hæres. Erro, ais, et vellem non posse errare. Duobus < Subjacet hæc votis sententia: nam penitus te 560 Aut esse examinum cupis, aut rationis egenum. Error enim est ejus qui cessit limite recti, Quique potest ad iter, Christo ducente, reverti. At quem nulla viæ suscepit linea, nusquam Declinat; nullumque timent non stantia casum.

* CAPUT XIV. Homo qui divinæ providentiæ ingratus non sibi imputat peccata sua, refellitur, quia cum libero arbitrio creatus, et per illud peccat. Quæ homini cavenda in mundo si virtutem colere curet. Quis rerum lemporalium usus. Sancti omnes, iisdem tentationibus quibus nos subjecti, quomodo eas vicerint.

543. Hæc cum grano salis (ut aiunt) accipienda. Cum ibi videatur Auctor in duos errores Nestorii et Eutychetis incurrere, dum ait Christum ex Ascensionis die ita hominem et Deum esse, ut non sit alter et alter: nec jam diversæ sed unum sint in co ambæ naturæ. Verum sapienter observatum a viro eruditissimo; præterquam quod facile ignosci possit

D

Quædam etiam patulas intrant stipata per aures, Errores veterum studiorum, et vana parentum Dogmata, cum quodam fuco ostentantia veri. Hæc modulata sono veniunt, hæc levia tactu, 595 Hæc blandis late funduntur odoribus, illa

Conciliant varias in mille saporibus escas.
Magno ergo hæc homini sunt discernenda pe-

[blocks in formation]

poetæ per transennam rem difficillimam attingenti, si quid minus exacte in terminis locutus reperiatur. Auctor iste hoc eodem in loco Christi glor ficationem fatetur factam augmento, non fine hominis; præsertim cum non longe antea clare prædicarit geminam naturam hominisque Deique in Christo convenisse; nec esse quo victus vincere posset, si non vera Dei virtus humanæ naturæ essel consocialu, V. 473 et 480.

573. la Lugd.; at Lovan., Duac. et Colon. et recentiores, in æquore.

694. Editio Coloniensis et recentiores, lexia.

« PoprzedniaDalej »