Obrazy na stronie
PDF
ePub

mensibus octo post quem CAIUS XXVII creatur an

vincitur, quæ occiso Odoacro marito Orientis tene- A Romæ XXVI ordinatur episcopus EUTYCHIANUS bat imperium. In qua pugna strenuissime adversus eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Fran

cus.

TACITO ET PLACIDIANO.

Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur. Aurelianum Romæ triumphantem Tetricus et Zenobia præcesserunt. Ex quibus Tetricus Corrector postea Lucaniæ fuit, et Zenobia in Urbe summo homore consenuit, a qua hodieque Romæ Zenobia familia nuncupatur.

AURELIANO ET CAPITOLINO.

Romæ XXV episcopatum suscepit FELIX annis quinque.

AURELIANO II ET MARCELLO.

Aurelianus cum adversus nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit: ac non multo post inter Constantinopolim et Heracleam in Coenophrurio viæ veteris occiditur.

TACITUS, XXX, regnat mensibus sex : quo apud Pontum occiso, FLORIANUS, XXXI, obtinuit imperium, regnavitque diebus xxcvin.

Floriano apud Tarsum interfecto, PROBUS, XXXII, regnat annis sex, mensibus octo, alias quatuor.

PROBO ET PAULINO.

. Anatolius Laodicenas episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur.

nis xv.

PROBO IV ET TIBERIANO.

PROBO V ET VICTORINO.

Alexandria XV episcopus præfuit Theonas. Probus tumultu militari apud Sirmium in Turri, quæ ferrata vocabatur, occiditur.

CARUS cum filiis CARINO et NUMERIANO, XXXIII, regnavit annis duobus.

CARO ET CARINO.

CARO II ET NUMERIANO.

Carus Narbonensis, cum omni Parthorum regione vastata, Cochen et Ctesiphontem nobilissimas hostium cepisset urbes, super Tigrin castra ponens, fulB mine ictus interiit. Numerianus autem cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. Porro Carinus prælio apud Margum victus occubuit.

Insana Manichæorum hæresis exorta, b Persa quodam, qui Manes vocabatur, auctore. Quorum impietates et sacrilegia ac turpitudines explicare in hoc opere nimis longum est. Sufficit enim sciri, quod C duo adversa sibi et coæterna principia, et duas boni scilicet et mali asserunt esse naturas. De Christo nihil secundum veritatem sentiunt. Cujus nativitatem ex Maria secundum carnem, et passionem et resurrectionem, simulationes dicunt fuisse, nec ita, ut prædicantur effecta. Vetus Testamentum et Prophetas refutant, Scripturarumque illarum non Deum bonum, sed malæ naturæ principem auctorem opinantur. De 722 novo Testamento ea accipiunt quæ putant apocryphis consonare. Resurrectionem carnis negant, nuptias damnant, adulterinos concubitus pro licitis habent, baptismum regenerationis nihil conferre existimant, Sacra eorum tam nefanda quam

mores.

PROBO II ET PATERNO II.
PROBO III ET PATERNO III.
MESSALA ET GRATO.

Antiochiæ XVIII constituitur episcopus Cyrillus,

a Interpres Cedreni Xilander, in loco qui dicitur Novumcastrum, ipsorum lingua. Pontacus in notis pag. 658.

In Auctuario Labbei Biblioth. novæ tom. I; Manichæis Manes quidam auctor dementissimi dogmatis fuit. apud quos duo principia prædicantur, boni scilicet et mui: quorum naturæ adversæ sibi et coæternæ semper exstiterunt; de quorum compugnantia prodigiosas fabulas et mendacia vana commenti sunt, promittentes discipulis suis purgationem per sacrilega sacramenta, in quibus nihil est, nisi exsecrabilis turpitudo confœderationis obscene. Testamentum vetus non recipiunt,

D

DIOCLETIANUS, XXXIV, regnavit annis xx.
DIOCLETIANO ET ARISTOBULO.
MAXIMO ET AQUILINO.

Diocletianus in consortium regni Herculium MaxiMIANUM assumit. Qui rusticorum multitudine oppressa, quæ seditioni suæ Bacaudarum nomen indiderat, pacem Galliis reddidit.

Carausius sumpta purpura Britannias occupavit. DIOCLETIANO I ET MAXIMIANO. MAXIMIANO II ET JANUARIO.

Constantius et Galerius Maximianus assumuntur in regnum. Quos Diocletianus ut etiam affinitate conjungeret, Constantio privignam Herculii Theodoram uxorem dedit, Galerio autem filiam suam Valeriam tradidit: utque hæc conjugia firmaret, ambos repudiare uxores suas, quas prius habebant coegit. BASSO ET QUINTIANO.

DIOCLETIANO I!! ET MAXIMIANO III.
TIBERIANO ET DIONE.

HANNIBALIANO ET ASCLEPIODOTO.
DIOCLETIANO IV ET MAXIMIANO III.

Primus Diocletianus adorari se ut Deum jussit, et gemmas vestibus calceamentisque inseri cum ante eum imperatores in modum 723 judicum & sollicitarentur, et chlamyde tantum purpurea a privato habitu discernerentur.

CONSTANTIO ET MAXIMO.

TUSCO ET ANULINO.

e

Roma XXVIII episcopatum suscepit ← MarcelliNUŞ annis IX.

corrumpentes per omnia Evangelicam veritatem. e Mss. tres. Colb., Bagaudarum,

d Apud Eusebium in Chronico, tam edito, quam in mss. quinque Colb. salutarentur.

In uno ex Colb. codicibus, Marcellianus, Alia tamen lectio magis est recepta, ut observat Pontacus in notis in Eusebii Chronicum, ubi statim hæc subdit: Mirum autem est Eusebium præterire Marcellum, cum de unico Marcellino loquatur, sed forsan deceptus fuit similitudine nominis. Tamen er Augustine epist. 165 (nunc 55), Optato lib. 11, Martyrologiis, et omnibus historicis constat duos et diversos fuisse Mar

DIOCLETIANO V ET CONSTANTIO II.

A

Jerosolymis XXXVII Zabdas episcopus ordinatur. MAXIMIANO IV ET MAXIMINIANO II.

tur.

FAUSTO ET GALLO.

CONSTANTINUS, XXXVI, regnavit annis xxx, mensibus x.

DIOCLETIANO IX ET CONSTANTINO.
Maxentius Herculii Maximiani filius, a prætoria.

Veturius magister militiæ Christianos persequi- nis militibus Romæ Augustus appellatur.

Finis cycli tertii, quartique principium. DIOCLETIANO VI ET MAXIMIANO V. CONSTANTIO III ET MAXIMINIANO III. Thermæ Diocletianæ Romæ, et Carthagine Maximianæ ædificatæ.

Jerosolymis XXXVIII episcopus præfuit Hermon. Antiochia XIX constituitur episcopus Tyrannus. Alexandrinæ ecclesie XVI post Theonam ordinatur episcopus Petrus, qui postea persecutionis anno nono gloriose martyrium perpetravit. TITIANO ET NEPOTIANO.

CONSTANTIO IV ET MAXIMIANO IV.

Diocletianus et Maximianus Augusti ingenti pompa Romæ triumpharunt, antecedentibus currum eorum Narsei conjuge, sororibus, liberis et omni præda qua Parthos spoliaverant.

DIOCLETIANO VII ET MAXIMINIANO VI. NONA PERSECUTIO. Decimo nono anno Diocletiani, mense Martii, in diebus Paschæ Ecclesiae subversæ sunt.

DIOCLETIANO VIII ET MAXIMIANO VII.

Secundo anno persecutionis Diocletianus Nicomediæ, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt. GALERIUS, XXXV, biennio solus imperium tenuit, mox cum alio annis sex.

[ocr errors]

CONSTANTIO V ET MAXIMIANO V.

Romæ XXIX episcopus constituitur EUSEBIUS: post cujus septimum mensem XXX Ecclesiain tenet MELCHIADES bannis tribus.

724 CONSTANTIO VI ET MAXIMIANO VI.

His consulibus Timotheus Romæ pro Christo passus est x kal. Julias. Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Cæsares facti.

Constantius XVI imperii sui anno diem obiit in Britannia Eboraci. Post quem filius ejus CONSTANTI NUS ex concubina Helena procreatus, regnum invadit. Cujus regni initio quartus jam persecutionis annus agebatur.

cellinum et Marcellum. Non tamen celabo in Lodonensi D ms. ita haberi ad annum 12 Diocletiani; Romanæ Ecclesice XXVIII episcopatum suscepit Marcellianus annis 8, Marcellus annis 3, cum in aliis sit tantum expressum nomen Marcellini seu Marcelliani, et illi tribuantur anni 9. Hunc Marcellinum ad infulas ecclesiastici imperii vocatum si velis anno 9 Diocletiani, allegare poteris, O., Vi., Mar.; sin anno 10, Fa. et impressos; sin anno 11, Pi.; sin demum anno 12, Fux., Peta., Lo. (mss. sunt quos præ oculis habuerat); quibus adhæreo. Sic enim facilius comperientur anni 15 Caii seu Gaii superioris pontificis, et anni 9, qui inter hunc et Eusebium ejus successorem interponendi sunt. Adde quod minus recedes a summis viris Baronio et Onuphrio, qui sedis illius initium a decimo tertio Diocletiani numerant.

a Hæc desunt in codicibus Chron. Eusebiani, præterms.unum Colb., qui post hæc, Galerius solus biennio Augustus imperium tenuit, addit, mox eum annis

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

MAXIMIANO VIII ET LICINIO.

Maximinus persecutione in Christianos facta, cum jam a Licinio puniendus esset, apud Tarsum moritur, anno imperii sui sexto.

CONSTANTINO II ET LICINIO II.
CONSTANTINO III ET LICINIO III.

Alexandriæ XVII ordinatur episcopus Achillas. Maxentius juxta Pontem Milvium a Constantino superatus occiditur.

VOLUSIANO ET ANIANO.

Jerosolyma XXXIX constituitur episcopus Macharius.

CONSTANTINO IV ET LICINIO IV,

Pax nostris a Constantino reddita.

725 Diocletianus haud procul a Salonis in villa sua Spalato moritur.

SABINO ET RUFINO.

Crispus et Constantinus filii Constantini, et Licinius adolescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini, Cæsares appellantur. Quorum Crispum Lactantius erudivit vir omnium suo tempore eloquentissimus, sed adeo in hac vita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit.

16. Vide notam Pontaci (supra tom. XXVII, col. 1115). b Ms. Colb. unus, annis quatuor. Alius cum edit. Pont., annis sex. Tres alii, annis tribus.

• Hac voce non indicatur Helenam Constantis Chlori minime fuisse uxorem. Sed alias sic vocabatur uxor sive indotata, sive aliis insignibus carens que matribus familias competebant. Licet ergo uon ejus esset sortis Helena, quæ juxta leges viro e stirpe imperatoria Vespasiani oriundo, et Claudio II imperatori consanguineo jungeretur: patet tamen ex numismatibus antiquis, ipsam ex legitimo matrimonii vinculo Constantio Chloro adha isse: quidquid in contrarium protulerint quidam filii Constantini gloriæ æmuli, aut etiam quidam e sanctis Patribus fama a maledicis dispersa decepti, in contrarium sensisse videantur.

d Ms. Colb. unus 20 ponit. Idemque infra Silvestri pontificatui annos assignat 21, cum alii 22 nume

rent.

GALLICANO ET BASSO.

LICINIO V ET CRISPO.

CONSTANTINO V ET LICINIO CÆS.
Licinius Christianos de palatio suo pellit.
CONSTANTINO VI ET CONSTANTINO CES.
Basileus Amasiæ Ponti episcopus sub Licinio mar-
lyrio coronatur.

Alexandriæ XVIII ordinatur episcopus Alexan

der.

CRISPO II ET CONSTANTIO II.

A probata, et maxime, quod a traditoribus divinarum Scripturarum fuerat ordinatus. Sed post causam convictam atque finitam, pertinaci discordia in hæresim transierunt: definientes propter Cæciliani crimina, seu vera, seu, quod magis apparuit, falsa, Ecclesiam Christi in toto orbe terrarum contagione communionis exstinctam, in sola Donati parte superesse. Audent etiam rebaptizare catholicos: cum Ecclesiæ catholicæ placuerit, nec in ipsis hæreticis baptisma commune rescindere.

Antiochiæ, post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis; post quem, XXI e Philogonus; cui successit XXII Paulinus: post quem XX!II fuit Eustathius. Quo in exsilium ob fidem truso, usque in præsentem diem Ecclesiam Ariani obtinue

a Arius presbyter, ab Alexandro episcopo de Alexandrina Ecclesia ejectus, multos suæ impietati sociat, prædicans Patrem et Filium et Spiritum sanclum non esse unius ejusdemque naturæ, aut, ut expressius dicitur, essentiæ; utpote creaturam : Spiritum vero sanctum creaturam creatura; id est B runt. ab ipso Filio creatum. Ad quam perfidiam coarguendam synodus trecentorum decem et octo episcoporum in Nicæam urbem Bithyniæ congregata, omnes hæreticorum machinas Homousii oppositione dejecit.

PROBIANO ET JULIANO.

SEVERO ET RUFINO.

Constantius Constantini filius Cæsar factus.

CRISPO III ET CONSTANTINO III.

Licinius Thessalonicæ occiditur.

PAULINO ET JULIANO.

Crispus filius Constantini et Licinius junior Constantiæ Constantini sororis et Licinii superioris filius interfecti.

IV.

CONSTANTINO VIII ET CONSTANTINO CÆS.

CONSTANTIO III ET SYMMACHO.

Alexandria XIX ordinatur episcopus Athanasius.
BASSO ET ABLABIO.

Hieronymus nascitur.

PACATIANO ET HILARIANO.

Romæ XXXII ordinatur episcopus MARCUS mensi bus octo.

Post quem XXXIII ordinatus est JULIUS annis XVI, mensibus quatuor.

Edicto Constantini Gentilium templa subversa

sunt.

[blocks in formation]

Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt.
Constans filius Constantini provehitur ad regnum.
DALMATIO ET XENOPHILO.

CONSTANTINO II ET MAXIMO.

Hucusque historiam perduxit Eusebius, Pamphyli martyris contubernalis. Post hæc Hieronymi presbyteri succedit auctoritas.

Drepanam Bithyniæ civitatem in honorem Luciani martyris ibi conditi Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suæ Helenopolim nuncupavit.

JANUARIO ET JUSTO.

726b Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistæ, qui primum propter ordinatum contra voluntatem suam Cæcilianum Ecclesiæ Carthaginensis episcopum schisma fecerunt, objicientes ei crimina non

a In Auctuario tomi I Biblioth. Mss. Ph. Labbei: D Arius Patrem et Filium et Spiritum sanctum negans unius esse naturæ, vel ut expressius dicamus, essentiæ, ita ut Filius Patre minor, Spiritus autem sanctus Filio etiam habeatur inferior. Cætera ut supra.

b Auctuarium tomi I Biblioth. mss. nova Labbei : Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatistæ sunt. Qui propter Caecilianum Carthaginis episcopum, quia ipsis renitentibus ordinatus est, in schisma divisi sunt, principe et auctore Donato, objicientes Cæciliano quædam crimina quorum nullum probarunt. Unde pervicacia sua etiam hæretici facti sunt, baptizatos in catholica rebaptizantes, et in Trinitate deitatis unam quidem substantiam confitentes, sed Filium non æqualem Patri, et Spiritum sanctum minorem Filio sentientes. In quam impietatem illos alius Donatus, qui ab illo tertius fuit impulisse dicitur.

OPTATO ET PAULINO.

CONSTANTIO ET ALBINO.

Constantinus cum liberis suis honorifice ad Antonium monachum litteras mittit.

NEPOTIANO ET FACUNDO.

Tricennalibus Constantini Dalmatius Cæsar appel

[blocks in formation]

• Quidam codices Chron. Eusebiani, Philogonius. d In ms. antiquissimo Colb. Biblioth. et editione Pont. vocatur Eustathius.

e Templum intellige. Quare autem hoc templum in honorem gloriosissimi sepulcri Salvatoris constructum ex quinque, quæ ipse Constantinus ædificari jussit Jerosolymis, nuncupatum fuerit Martyrium, explicat Cyrillus Jerosolymitanus catech. 14, quasi testimonium et monimentum resurrectionis Christi: Hoc ipsum vocatur basilica Constantiniana actione 4 conc. Nic. II. Pontacus in not. in Chron. Eusebii.

f Prima pars istius articuli, quod Constantinus extremo vitæ suæ tempore fuerit baptizatus, confirmatur testimonio Socratis libro primo cap. 39, Sozomeni libro secundo cap. 34, Theodoreti libro primo cap. 31, Freculfi libro tertio cap. 20, Mariani et Eusebii lib. iv de Vita Constantini čap, 24, 61 et 62, et post

ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in A Hermogenes magister militia Constantinopolim Arianum dogma declinavit.

FELICIANO ET TITIANO.

Constantinus cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica juxta Nicomediam moritur, anno ætatis suæ LXVI; post quem tres liberi ejus ex Cæsaribus Augusti appellantur.

CONSTANTINUS, CONSTANTIUS et CONSTANS, XXXVII, regnavit annis XXIV, mensibus quinque, diebus duodecim.

URSO ET POLEMIO.

Dalmatius Cæsar, quem patruus Constantinus consortem regni cum filiis reliquerat, factione Constantii patruelis occiditur.

Jacobus Nisibenus agnoscitur, ad cujus preces săpe urbs discrimine liberata est, cum oppugnaretur a Sapore rege Persarum.

CONSTANTIO II ET CONSTANTE.

Ex hoc tempore impietas Ariana a Constantii imperatoris fulta præsidio, exsiliis, carceribus et variis afflictionum modis, primum Athanasium, deinde omnes non suæ partis episcopos persecuta

est.

ACYNDINO ET PROCULO.

Constantinus bellum fratri inferens juxta Aquileiam, Alsæ occiditur, anno imperii sui XXII.

MARCELLINO ET PROBINO.

d tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat.

[blocks in formation]

Audæus in Syria agnoscitur, a quo hæresis Audæana, et Audæani, quos et Anthropomorphitas vocant: quia Deum humanæ imagini credunt esse conformem. In quibus etiam illud arguitur, quod C Pascha Christianum Judaica perhibentur observantia celebrare.

CONSTANTIO III ET CONSTANTE II.

D

eum Ambrosii in orat. de obitu Theodosii. Quod pertinet ad alteram partem, videlicet Constantinum declinasse in Arianum dogma, solus Lucifer ex veteribus lib. de Reg. apost. idem sentire videtur, hine forsan suspicionis ansam captans, quod episcopos catholicos, ut Athanasium et alios, in exsilium amandarit circa ultimos vitæ annos. Sed hoc factum non provenit ex fide corrupta, sed quia ipse artibus et fallaciis Eusebianorum deceptus (qui licet simularent se catholicos, Arianis tamen occulte favebant), existimabat ex eo effecturum ut hoc pacto Athana-. sius liber esset ab eorum crudelitate, qui illi per insidias imminebant, sicut loquitur Athanasius epist. ad solitariam vitam agentes; ubi non solum illum de suo exsilio excusat, sed etiam tuetur ab hac labe hæreseos, Idem facit Epiphan. hæresi 69, Hilarius lib. ad Constantium, et Theodoretus lib. 1 Hist. cap. 5. His adde quod sacra antiquitas venerata est Constantinum ut orthodoxum, et memoriam ejus recolit Ecclesia Græca 21 Maii. Hæc pauca ex pluribus, quæ disserit illustr. Pontacus in notis. Quibus aliqua subjungit ad fulciendam lectionem codicis unius, qui integram sententiam refertad Constantium. Denique licet fateatur non videri quomodo possit dici Hieronymus hæc intellexisse de ¡Constantio, cum talia ab omnibus libris referantur ad annum 31 Constantini, nullo modo autem ad tempora Constantii, suspicatur dici posse Arianos jam ab initio Chronici in lucem editi, hæc quæ dicebantur de Constantio, transposuisse in ultimum annum Constantini. Ex quibus omnibus colligit acri et maturo judicio Baronium tom. III Annal. pag. 210

LEONTIO ET SALUSTIO.

Sapor Persarum rex Christianos persequitur. CONSTANTIO IV ET CONSTANTE III. Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur.

AMANTIO ET ALBINO.

POST CONS. AMANTII ET ALBINI.

RUFINO ET EUSEBIO.

Quadragesimus Maximus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur : post quem Ariani Ecclesiam invadunt.

PHILIPPO ET SALIA.

Romanæ Ecclesiæ XXXIV episcopus ordinatur LIBERIUS, quo in exsilium nono episcopatus sui anno ob fidem truso, omnes clerici juraverunt quod nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotio substitutus, plurimi perjuraverunt exclusisse hunc paragraphum, tamquam adulterinum, et ab alio appositum, atque totius Ecclesia consensione et usu continuato improbatum et rejectum. Quem nihilominus ob codicum tam mss. quam excusorum auctoritatem non mutavit.

a Unicus ex mss. Colb. habet Constantini. Alii omnes cum edit. Pont., Constantii.

b Emendamus pro Asiæ ex mss. quinque Colb. et edit. Pont. Chron. Euseb. Nam constat ex Aurelio in Epitome Constantinum fuisse projectum in fluvium, cui nomen Alsa, non longe ab Aquileia; et Rufinus lib. 1 cap. 15, Constantino non longe ab Aquileia apud Alsam fluvium a militibus interfecto; et eo sensu Eusebius vocat Aquileiam Alsæ, hoc est, quæ adjacet Als fluvio, ut testatur Plinius lib. in cap. 18. Pontacus in notis Chron. Euseb.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

et post annum reverso in Urbem Liberio, cum Fe- A lice ejecti sunt.

LIMENIO ET CATULINO.

Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania, in castro cui Helena nomen est, interficitur: ob quam rem turbata republica, Vetranio Mursa, Nepotianus Roma imperatores facti.

729 SERGIO ET NIGRIANO.

Nepotiani caput pilo per Urbem circumlatum. Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum, et Magnentius Mursæ magna reipublicæ clade superatus est.

POST CONS. SERGII ET NIGRIANI. Gallus, qui et Constantius, Constantii patruelis Cæsar factus.

CONSTANTIO V ET CONSTANTIO CES. CONSTANTIO VI ET CONSTANTIO CÆS. II. CONSTANTIO VII ET CONSTANTIO CES. III. Magnentius Lugduni in palatio propria manu seipsum interficit, et Decentius frater ejus, quem ad tenendas Gallias Cæsarem miserat, apud Senonas laqueo vitam finiit.

Gallus Cæsar sollicitatus a Constantio patruele, cui in suspicionem ob regiam indolem venerat, in Istria occiditur.

Paulinus et Rhodunus Galliarum episcopi in exsilium ob fidem trusi.

B

Eusebius quoque Vercellensis episcopus, et Lucifer Calaritanæ Ecclesiæ, et Mediolanensis Ecclesiæ Dionysius episcopus, Pancratiusque Romanus presby- C ter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et Constantio damnantur exsiliis.

ARBETIANO ET LOLLIANO.

Julianus frater Galli Mediolani Cæsar appellatur. CONSTANTIO VIII ET JULIANO CAS.

Antonius monachus centesimo anno ætatis suæ in eremo moritur, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebao mire beatitudinis viro plurima memorare.

Hilarius Pictaviensis episcopus factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque qui cum illo erant Arianorum, in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione composuit.

[ocr errors]
[blocks in formation]

DATIANO ET CEREALE.

Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriæ facta, in qua antiqua Patrum fides 730 decem primo legatorum, dehinc omnium proditione dam

nata est.

EUSEBIO ET HYPATIO.

Gratianus, qui postea imperator factus est, nascitur.

Hilarius episcopus, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.

Omnes pene Ecclesiæ toto orbe sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur. Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiæ dolos damnat.

CONSTANTIO X ET JULIANO III.

Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur.

JULIANUS, XXXVIII, regnat dannis duobus et mensibus octo.

Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis quam impellens ad sacrificandum, in qua multi ex nostris voluntate propria

corruerunt.

TAURO ET FLORENTIO.

Georgio per seditionem populi incenso, qui in loco Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius rediit.

Eusebius et Lucifer episcopi de exsilio revertuntur, e quibus Lucifer, adscitis aliis duobus confessoribus, Paulinum Eusthatii episcopi presbyterum, qui se numquam hæreticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiæ episcopum facit.

Prohæresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium disciplinarum doctores essent, cum sibi specialiter Julianus concederet ut Christianos doceret, scholam sponte deseruit.

MAMERTINO ET NEVITTA.

Æmilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur.

JULIANO III ET SALUSTIO.

Ecclesiæ Antiochiæ clausæ et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. Nam Julianus in Persas profectus, nostrum diis suis post victoriam sanguinem voverat, ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti magnam partem exercitus perdidisset, occisus

est.

JOVIANUS, XXXIX, regnat menses vi, alias vur. JOVIANO ET VARRONIANO.

Synodus a Meletio et suis Antiochiæ facta, in qua Homousio Anomæoque rejecto, medium inter hæc

alii. Pontacus.

b In Chronico Hieronymi, centesimo quinto. Chronicon Hieronymi addit, ante triennium. Huic codices Chronici Hieronymiani annum unum imperii assignant cum mensibus octo, quidam septem.

« PoprzedniaDalej »