Obrazy na stronie
PDF
ePub

pitulo, ubi Tyriorum et Sidoniorum mentio facta est, A cere, in quibus nulla est obscuritas, si de fide prædebuit copulari; quia etiam in libri corpore eidem causæ, sine cujusquam diversæ disputationis interjectione, connexum est. Unde et responsio, quam præcedentibus subdidi, potest etiam ad ista suffi

hic in margine observant quod quibus respondet hoc libro S. Prosper aliquid posuerant quod hic non ponitur, ex cap. 14 libri de Dono Perseverantiæ Augustini, et hoc sic incipiebat, Ex quo apparet habere

destinationis et gratiæ Dei, ex qua est omnium bonorum origo, perseverantiaque meritorum, hoc teneatur quod habet veritas.

quosdam in ipso ingenio, etc.

Editi habebant ad istas, errore manifesto, qui emendatur ex mss. Joliensi, et ex Remig. emendatus fuerat in edit. Aug.

ADMONITIO

IN LIBRUM CUI TITULUS,

PRÆTERITORUM SEDIS APOSTOLICE EPISCOPORUM AUCTORITATES

De Gratia et Libero voluntatis Arbitrio.

Epistolæ Cælestini papæ ad episcopos Galliarum per Prosperum et Hilarium transmissæ subjici solet col· lectio quædam anteriorum sedis apostolica pontificum auctoritates de gratia et libero arbitrio complexa: cui interseruntur etiam nonnulla ex Africanis conciliis hac de re statuta, a Romanis pontificibus approbata. Quæ quidem in hunc usum destinata non dubitatur, ut Semipelagianis, qui solis sedis apostolicæ decretis se manus daturos erant professi, esset responsum. Huic vero collectioni hunc titulum imposuerunt: Præteritorum sedis apostolicæ episcoporum auctoritates (seu sententia), de gratia Dei et libero voluntatis arbitrio. Ab aliis quoque vocatur hoc opusculum: Regula apostolicæ sedis, quomodo designatur in ultimo capitulo; denique Compendiosus indiculus dicitur in præfatiuncula, citaturque ab aliis sub nomine Decretorum, vel Epistolæ Coelestini papæ ad Gallos; ab aliis Capitula generaliori vocabulo appellatur. Quod quidem opusculum sub Cœlestini nomine citatum legitur ineunte sexto sæculo. Nam pontificis istius decretis annexum est a Dionysio Exiguo, et circa idem tempus a Petro diacono aliisque qui in causa fidei ex Oriente Romam missi sunt, libro de Incarnatione et Gratia D. N. Jesu Christi, ad Fulgentium, capite octavo, el nono, tamquam Cœlestianæ epistola ad Gallos pars quædam citatum reperitur. Exin a Cresconio episcopo Africano in fine sua collectionis canonum circa annum Christi 690 emissæ, eidem pontifici ascriptum legitur. Tum denique posterioribus sæculis a Floro magistro, Ecclesiæ Lugdunensis nomine scribente adversus Scotum Erigenam; ab Hincmaro Remensi, lib. de Prædestin. cap. 22; Lupo Ferrariensi abbate in Collectaneis quæst. 2; Remigio Lugdunensi, in libro de Tribus Epistolis cap. 23; Yvone Carnot. et aliis plurimis hæc Capitula Cœlestino papæ inveniuntur fuisse adjudicata. His omnibus testimoniis abunde probatum videbatur hocce opusculum Cœlestini esse agnoscendum. Quæ tamen opinio tot conjecturis obviantibus impugnatur, ut ab omnibus fere criticis jam ab ea discessum esse agnoscamus. El 1° quidem ex styli eorum disparitate, ab eo qui in epistola Calestini elucet, ejusdem esse negatur. 2o Judices advocantur Joannes Vuendelstinus, qui codicem Canonum et Decretorum Pontificiorum edidit Moguntiæ anno 1525; Crabius qui anno 1538 prioris censuram aliquo modo temperatam in Conciliorum Collectionibus transcripsit; item alii qui idem præstarunt, Surius anno 1551, et Nicolinus anno 1581. Cœlestino pariter abjudicant eminentissimi doctissimique cardinales Antonius Carafa, et Cæsar Baronius, quibus adde Franciscum Suarezium in Prolegom. 6 de Gratia, cap. 1, num. 11; Jacobum Sirmondum in notis ad tom. I Concil. Galliæ, et Gerardum Vossium lib. 1 Hist. Pelag. cap. 3, qui tamen ultimus partim Cœlestini, partim Gallorum S. Augustini discipulorum esse putat Capitula; quia videlicet ab his collecta oblataque Cœlestino, hujus nomine et auctoritate postea publicata sint. 3° Si Cœlestini essent, et ab eodem epistolæ suæ ad Gallos fuissent subjecta, quomodo circumferebantur hactenus, aliquam procul dubio eorum mentionem ipse habuisset, cum tamen illorum nullatenus ibi meminerit? Non etiam hanc epistolæ apposuisset clausulam : Deus vos incolumes custodial, fratres charissimi, quæ finem epistolæ Cœlestianæ demonstrat.

4 Cum S. Prosper Collatorem exagitans omnia adversus eum, tum Conciliorum, tum pontificum Romanorum suffragia aggerat, eumdemque urgeat auctoritate non solum Innocentii, Zosimni, Bonifacii, sed et ipsius Colestini; nefas est suspicari quidquam ab eo auctore omittendum fuisse e decretis a sede apostolica contra adversarios gratiæ promulgatis. Cœlestini porro unicam commemorat, quæ est ad Gallos, epistolam : quæ ut auctoritatem doctrinamque Augustini de gratia Christi mirum quantum efferat, de doctrinæ tamen ipsius articulis probationibusque prorsus silet.

5° Vincentius Lirinensis presbyter et monachus plurimum laudans eamdem Cœlestini epistolam, Commonitorii sui adversus hæreses cap. ult., sed et Photius patriarcha Constantinop. longe posterior eam in Bibliotheca recensens, pari uterque silentio præterit dicta Capitula. Quod argumento est neutri fuisse comperta, saltem ut Cœlestini Papæ opus. Num credibile quoque eadem epistola usum fore Vincentium, ad tuendas Semipelagianorum partes, si tam evidenter damnatos in Capitulis annexis agnovisset.

6 Non eum loquendi modum hujus compilationis auctor, nec eam auctoritatem usurpat, quæ summum pontificem præ se ferant. Pluries enim allegans Romanæ Ecclesiæ præsules, Innocentium puta et Zosimum, nusquam eos prædecessores suos appellat. Deinde ita passim loquitur, ut pontificum Romanorum, et scriptorum etiam aliorum se prodat discipulum, nedum pontificem Romanum. Exempli gratia: Nos piissimi Patres docuerunt; Apostolica sedis nos scripta docuerunt; Magistris nostris obloquuntur. Et alibi: Sacratissima beati Apostoli sedes, per ministerium præsulum suorum, etc. Rectores Ecclesiæ Romanæ ; Apostolici antistites.

7 Erroris occasionem dedit Dionysius Exiguus, cum epistolæ Cælestini annexuit capitula. Ex ipso enim Cre sconius, Petrus Diaconus, omnesque noni sæculi scriptores qui pro Christi gratia decertarunt. At si inspiciatur curiosius Codex Dionysii, nihil deprehendetur ex quo statuere liceat, Capitula ista partem esse epistolæ S. Cœlestini e contra vero hoc fuisse Dionysii consilium, ut unum ab altero discerneret, clamant ipsius codicis series, et affectate discriminis notæ, quæ in. eo conspiciuntur. Quoties enim unius pontificis scripta ab alterius scriplis secernere vult, hunc semper titulum initio primi decreti seu epistolæ præponit, Incipiunt Decreta N. PATROL. LI. 7

papæ, quem non repetit initio subsequentium ejusdem pontificis decretorum, seu epistolarum. 1° Hanc porro distinctionis notam legere est in fronte Auctoritatum de gratia: Incipiunt Præteritorum sedis apostolicæ episcoporum Auctoritates de gratia Dei. 20 Initio cujusque ejusdem pontificis epistolæ auctoris nomen numquam omittitur: Cœlestini autem nomen in capite Sententiarum de gratia non apparet: ex quo conjicitur auctoris nomen vel ignorasse Dionysium, vel ex consilio omisisse. 3° Majorem etiam discriminis notam huic scripto apposuit, quam aliis diversorum Pontificum epistolis. Legimus enim in fine capitulorum hanc clausulam: Expliciunt auctoritates, etc., omisso ubique Cœlestini nomine. Quæ clausula similisve, nec in fine totius Codicis reperitur : ut videatur omnem erroris viam circa sententias illas præcludere voluisse: nec aliam ob causam commonitorium istud epistola Coelestini annexuisse, quam quia noverat occasione hujus epistolæ fuisse exaratum, simulque Prospero traditum.

8° Codex Romanus antiquus, cum omnes seu dogmaticas seu decretales Pontificum Romanorum Epistolas, el inter alias que Coelestini papæ sunt, collegerit, epistolam ad Gallos omisit, non alia certe ratione, nisi quia nihil dogmatis continebat: continuisset autem plurimum, si pars epistolæ essent Capitula. Non igitur pro Caelestini decreto agnita est hæc collectio Leonis tempore, a quo prædecessorum suorum decreta codici înserta probabile.

Hæc autem momenta antea allatorum pro Coelestini partibus efficaciam in dubium adducunt. Unde factum est, ut alium ab illo Pontifice auctorem investigare nisi fuerint quidam critici; cumque nemini probabilius tribui posse hoc opus judicarent, quam S. Prospero, ei assignare non dubitaverint, deficientibus licet cum antiquorum suffragiis, tum manuscriptorum testimoniis. In hanc vero opinionem adducti videntur, 1° Ex quæstionum quæ a Prospero, et ab auctore Capitulorum ventilantur affinitate, atque ex ipso etiam tractandi modo. 2o Adducitur in testem Hincmarus, qui in libro quem scripsit, de non Trina Deitate, allegat Decreta Coelestini papæ, ex cujus delegatione beatus Prosper hinc exortam hæresim per auctoritatem Scripturarum et doctrinam beati Augustini revicit et compressit in Galliis. Unde hujus suspicionis auctor discrimen excogitavit, inter opera quæ privato zelo ipsemet Prosper aggressus est, et quæ ex delegatione summi pontificis exaravit. In illis videlicet abstrusiores quæstiones fusius expendisse, in his perpauca, eaque omnibus obvia vix attigisse, ne ab ea brevitate, quæ fidei professionem decet maxime, longius discederet.

Verum etsi in confesso esset (ut opinantur nonnulli) Prosperum a sede apostolica delegatum esse ad propugnandam Ecclesiæ catholicæ de gratia Christi doctrinam; nimis tamen constringetur ista delegatio, si ad pauca hæc brevissimaque capitula fuerit coarctala; ita ut in ea opinione pene certum sit, quidquid scriptorum de gratia evulgavit sanctus Prosper, saltem post Romanam profectionem, id omne ex Romanorum pontificum præscripto ab ipso editum esse, et quasi fidei portionem assertas ab eo esse propositiones illas, quas libris suis adversus Semipelagianos defendit: ad quod probandum adducitur locus Prosperi in responsionibus ad objectiones Vincentianas, ubi sic ait: Propositis sigillatim sedecim capi ulis, sub unoquoque eorum sensus nostri, et FIDEI QUAM CONTRA PELAGIANOS EX APOSTOLICE SEDIS AUCTORITATE DEFENDIMUS (Prefat. Resp. ad Object. Vincentianos). Ex quibus evanescit discrimen supra invectum. Qua de re consuli potest admonitio prævia supradictis objectionum Vincentianarum responsionibus.

Deinde ad Hincmarum quod attinet, nec in eo quidem loco, qui profertur, delegationem Prosperi ad Capitula ista vel scribenda vel promulganda refert, sed ad ea potius omnia quæ reversus in Galliam vel scripsit vel disseruit. De his enim loquitur Hincmarus, in quibus Prosper hæresim per auctoritatem Scripturarum et doctrinam beati Augustini revicit et compressit in Galliis. At nullo e Scripturis, nullo ex Augustini doctrina sumpto argumento pugnat auctor capitulorum de gratia, sed ex sola Ecclesiæ Romanæ auctoritate, partim in pontificum decretis, partim in Africanis decretis, quæ sua approbando fecerat, partim denique in solemnibus ėjusdem precibus cærimoniisque contenta. E contra vero pluribus aliis locis de Prosperi delegatione ita sermonem facit, ut numquam eum non legati persona indutum, numquam non legationis jure et auctoritate scribentem inducat. Denique nec isto loco, nec ullo alio Hnemarus ascribit prospero Capitula: quæ sexcentis locis inter decreta Calestini ab eo numerantur, eoque nomine laudantur.

Quod vero priori loco de styli, conceptuum, doctrinæ, vocumque ipsarum cum Prosperianis operibus conformitate objicitur, longiusque deductis Tabulis ab Antelmio ob oculos statui intenditur: cum ab aliis, ut a Quesnellio, eadem de Leonini styli cum Capitulorum genio affinitate, etiam allatis locorum plurium comparationibus, slatuantur; idque ab utroque præstitum sit, post mature perpensa utriusque opera: verius forte censebit, qui in Opere tam brevi, cujus partes omnes tam parum aliæ aliis annexæ videntur, nihil certi ex sola styli comparatione statui posse pronuntiabit.

Hanc eamdem collectionem denique Quesnellius, quam nec Cœlestino nec Prospero convenire contenderat, suo tandem Leoni assignavit, quem jam duorum de Vocatione Gentium librorum parentem asseruerat: ab illo autem compactum esse compendiosum hunc indiculum existimat, non ex quo ille pontificatum gessit, sed dum diaconi fungens munere, Cœlestino papæ ministraret: in utroque enim opere idem ingenium consiliumque, stylum eumdem deprehendisse se profitetur. 1° Quia utriusque scripti idem scopus; ut quid præcise ab homine catholico credi oporteat, circa prædestinationis gratiæque divinæ mysterium, sepositis abstrusioribus quæstionibus, fixum habeatur. 2° In utroque opere Semipelagiani magis quam Pelagiani impugnantur, sed eadem sobrietaté cademque modestia. 3o Uterque sancti Augustini nomen auctoritatemque reticet; idque ex consilio, eo quod Semipelagiani Augustinum suggillarent, tamquam qui necessarium modum de gratia disputans excessisset. 4° Idem argumentum ab ecclesiasticis precibus, si non iisdem terminis, eodem tamen ingenio et contextura sermonis assumitur. Cætera legi possunt in codem S. Leonis Operum editore et illustratore, a pagina 399 ad 405.

Jam vero quo tempore et qua occasione conscripta fuerint hæc Capitula, unde Cœlestino tributa, ejusque annexa epistolæ, sic conjectare fas est. Cum post S. Augustini mortem, quæ anno Christi 430 mense Augusto contigit, Gallicanorum presbyterorum nonnulli, episcopis suis conniventibus, adversus sanctissimi gratiæ doctoris scripta vehementius insurrexissent; Prosper et Hilarius Romam se contulerunt, sedis apostolicæ opem auctoritatemque imploraturi. Romæ sedebat Cœlestinus, cui Leo archidiaconus egregiam in administrandis rebus ecclesiasticis navabat operam. Exposita Prosper profectionis suæ causa, litteras accepit a Cœlestino ad episcopos Gallicanos deferendas, quibus mirum in modum commendantur S. Augustini memoria et doctrina, atque ab adversariorum calumniis vindicantur. Porro Gallicani illi presbyteri ex eo maxime S. Augustini doctrinam impetebant, quod Romana sedis doctrinæ adversaretur. Hæc causa Prospero fuerat Romam petendi, ut satis ipsa pontificis litteræ innuunt. Ille autem hoc unum agit in epistola, ut Gallos doceat nihil esse in Augustini scriptis, quod ab apostolice sedis doctrina discrepet; immo eum a Romana sedis episcopis semper inter optimos Ecclesiæ doctores habitum. Quin et scrinia sedis apostolicæ diligenter investigari jussit Cœlestinus, ut inde quidquid ad repellendam Gallorum proterviam poterat inservire depromeretur, tradereturque Prospero Romam ea de causa profecto. Leoni forte tum Diacono, hanc provinciam cessisse ex multis probatur. Ex his memorialem indiculum con

texuit Leo, quem et Prospero, cum aliis ejusmodi scriptis tradidit, ut illi ad refellendas Massiliensium obie. ctiones usui asset.

Ex his omnibus verosimilius nobis videtur hoc commonitorium ex Cœlestini imperio Leone forte concinnatum, et Prosperi usibus contraditum : eodem ergo tempore cum epistola superiori, id est anno Christi 431.

S. PROSPERI

AQUITANI

LIBER CUI TITULUS

PRÆTERITORUM SEDIS APOSTOLICA

EPISCOPORUM AUCTORITATES,

DE GRATIA DEI ET LIBERO VOLUNTATIS ARBITRIO “.

Praefatio.

Alias CAPUT III.

271 Quia nonnulli qui catholico nomine glorian- A liberi arbitrii defensores, quid de gratia Dei sentien

tur, in damnatis autem hæreticorum sensibus, seu pravitate, sive imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare præsumunt; et cum Pelagium atque Cœlestium anathematizare non dubitent, magistris tamen nostris, tamquam necessarium modum excesserint, obloquuntur, eaque tantummodo sequi et probare profitentur, quæ sacratissima beati apostoli Petri sedes contra inimicos gratiæ Dei, per ministerium præsulum suorum sanxit, et docuit necessarium fuit diligenter inquirere, quid rectores Romanæ Ecclesiæ, de hæresi, quæ corum temporis bus exorta fuerat, judicarint, et contra nocentissimos A Collectæ circa annum Christi 431.

Editi Mogunt., Lovan., Duac. et Colon., dum

dium esse censuerint: ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites, b cum probarunt. Ut ergo plenius, qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestamus indiculo, quo si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat:

illas comprobarent. Edit. append. Aug. ex mss. Corb. et Leonis operum, editio Quesnelli, ut in textu.

INCIPIT LIBER.

CAPITULUM 1. Alias CAPUT IV. Quod Adam omnes homines læserit, nec quemquam, nisi Christi gratia posse salvari.

In prævaricatione Adæ omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et nemihem de profundo illius 272 ruinæ per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserantis erexerit pronuntiante beatæ memoriæ papa Innocentio, atque dicente in epistola ad Carthaginense concilium (Vide inter epist. Innoc. tomo nostro XX): Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in prævaricutionis profunda demersus est; et nihil, quemadmodam exinde surgere posset invenit: suaque in æternum

a Editio Leonis novissima, Libero enim arbitrio ille perversus. Nostram lectionem margini inscripsit, quæ est etiam editionum Prosperi et Augustini.

b Sic mss. et editio anni 1524 Mogunt., et apud August. tomo II, et append. tomi X. In Leone novo, hujus ruinæ subjacuisset oppressus.Alia Prosperi edi

B libertate deceptus, ↳ hujus ruinæ latuisset oppressu nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus, qui per novæ regenerationis purificationem, & omne præteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit.

CAPITULUM H. Alias CAP. V. Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione ejus qui solus est bonus.

Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet, qui solus est bonus : quod in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur dicens (Vide ubi supra), d Nam quid nos de eorum posthac rectum mentibus æstimemus, qui sibi se putante debere quod boni sunt, nec illum considerant

tiones, ruina jacuisset oppressus.

In mss. Corb., præteriti vitium. Editio Mogunt., Numquid nos. Apud Aug. tom. II, de his posthac rectum mentibus.

Editi Prosperiani omnes, deberi.

807

208

cujus quotidie gratiam consequuntur, a qui sine illo A jutorium extollunt humani arbitrii libertatem, districto gladio veritatis, velut cursim transiens amputares. tantum se assequi posse confidunt ? Quid enim tam libero fecisti arbitrio, quam quod universa in nostræ humilitatis conscientiam retulisti; et tamen instinctu Dei factum esse fideliter sapienterque vidisti, veraciter fidenterque dixisti? Ideo utique quia præparatur voluntas a Domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse & tangit hi corda filiorum. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, filii Dei sunt (Rom. vin, 14): ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque 274 voluntatis humanæ singulis motibus, magis illius valere non dubitemus auxilium.

CAPITULUM III. Alias CAP. VI. Quod nisi gratia Dei continua juvemur, insidias diaboli superare non possumus. Neminem etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et bad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonæ conversationis acceperit: quod ejusdem antistitis in iisdem paginis doctrina confirmat dicens (Vide ubi supra): Nam quamvis hominem redemerit a præteritis ille 273 peccatis; tamen sciens illum iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit : & quotidiana præB stat ille remedia, quibus nisi freti, confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.

Quod

d

CAPITULUM IV. Alias CAP. VII.

per Christum libero bene utamur arbitrio. Quod nemo, nisi per Christum, libero bene utatur arbitrio, idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data prædicat, dicens (Vide ubi supra): Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in prævaricationem præsumptione concideret, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinæ libertatis Christi Domini reformasset adventus.

CAPITULUM V. Alias CAP. VIII.

Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei. Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gloriam laudemque referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo quod ipse donaverit. In quam nos sententiam dirigit beatæ recordationis papæ Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius orbis episcopos ait (Non exstat hæc epistola), Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt, unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universă retulimus. Hunc autem sermonem sincerissimæ veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eumdem virum scriberent (Neque hæc epistola exstat): Illud vero quod in litteris, quas in universas provincias curasti esse mittendas, posuisti dicens : « Nos tamen instinctu Dei,› etc., sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei ad

• Locus hic plenius legitur in epistola inter Augustinianas 181 sic: Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se asse qui posse confidunt, quantum vix illi, qui ab illo postulant, accipere promerentur.

b Ita mss. Corb. et editio hujus epist. in append. tomi X August. At editi omnes Prosperiani et Leo novus, ad evincendas.

Apud August. tom. Il et Leonem, redemisset. dIta legitur in edit. Mogunt. in epistola Innoc. tom. II Oper. August. et in append. tom. X ejusdem. Cæteri codices Prosperiani addunt particulam

B

CAPITULUM VI. Alias CAP. IX. Quod omnis sancta cogitatio et motus piæ voluntatis ex Deo sit.

Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonæ voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinæ gratiæ opitulatione loqueretur :Quod ergo, ait (Ubi supra), tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus, b causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura præsumal; clamante Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra C spiritalia nequitia in cœlestibus (Ephes. vi, 12). Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo, quis me libeJesum rabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Christum Dominum nostrum (Rom. và, 24); el iterum: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10).

CAPITULUM VII. Alias CAP. X. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et præstet ut lex impleatur; non sicut ait Pelagius, facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri.

Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicæ sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo deD finitum est (Vide append. p. 272): Ut quicumque dixerit gratiam Dei, qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quæ jam commissa sunt, non etiam ad

atque. Leo novus, omissa hac particula, quotidiana
ille remedia.
præstans

* In epistola Innocentii tom. II August. locus incipit ab his verbis: O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertat id tandem, quod primum hominem, etc., tum conciderit, ubi alii concideret. Idem edit. Leonis, quæ postea habet potuerit, pro voce potuit, et in fine, adventu.

f Edit. Mogunt., velut cursum transiens,

8 Editi, tangat corda fidelium. Aptius ex miss Edit. append. tomi X August., tangit corda filiorum. In Leone, causis, cogitationibus; nec male.

adjutorium, ut non committantur, anathema sit. Et A a Domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus :

iterum quarto capitulo: Ut quisquis dixerit, gratiam
Dei per Jesum Christum propter hoc tantum nos adju-
vare ad non peccandum, quia a per ipsum nobis reve-
latur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus
quid appetere et quid vitare debeamus; non autem per
illam nobis præstari, ut quod faciendum cognovimus,
etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.
Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas
vero ædificat (I Cor. vi, 1), 275 valde impium est
ut credamus, ad eam quæ inflat nos habere gratiam
Christi, et ad eam quæ ædificat non habere; cum sit
utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus,
et diligere ut faciamus, ut ædificante charitate, scientia
non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est,
Qui docet hominem scientiam (Psal. xcın, 10), B
ita etiam scriptum est: Charitas ex Deo est (I Joan. iv, 7).
b Item quinto capitulo: Ut quisquis dixerit, ideo nobis
gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum
e jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gra-
tiam; tamquam si gratia non daretur, non quidem
facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere di-
vina mandala, anathema sit. De fructibus enim man-
datorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me
difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil pote-
stis facere (Joan. xv, 5).

CAPITULUM VIII. Alias CAP. XI.
Quod præter statuta sedis apostolicæ, omnes orationes
Ecclesiæ Christi gratiam resonant, qua genus huma-
num ab æterna damnatione reparatur.

Præter beatissimæ et apostolicæ sedis inviolabiles C
sanctiones, quibus nos piissimi patres, d pestiferæ
novitatis elatione dejecta, et bonæ voluntatis exordia,
et incrementa probabilium studiorum, et in eis us-
que in finem perseverantiam ad Christi gratiam
referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdo-
talium sacramenta respiciamus, quæ ab apostolis
tradita, in toto mundo atque in omni catholica Ec-
clesia uniformiter celebrantur, ut legem credendi
lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum ple-
bium præsules mandata sibimet legatione fungantur
apud divinam clementiam, humani generis agunt
causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, po-
stulant et precantur ut infidelibus donetur fides, ut
idololatræ ab impietatis suæ liberentur erroribus,
ut Judæis, ablato cordis velamine, lux veritatis appa- D
reat, ut hæretici catholicæ fidei e perceptione resi-
piscant, ut schismatici spiritum redivivæ charitatis
accipiant, ut lapsis pœnitentiæ remedia conferantur,
ut denique, catechumenis ad regenerationis sacra-
menta perductis, cœlestis misericordiæ aula rese-
retur. Hæc autem non perfunctorie neque inaniter

• Concilium Carthagin. et editio Leonis Operum, per ipsam.

b Sic. edit. append. t. X Op. August. ex mss. Corb. et Leonis edit. Cæteri, omisso, Item, In quinto capitulo.

• Ita ex mss. Corb. edit. August. Operum. Cateri vero, jubeamur; et post aliquot lineas, sine me nihil difficilius. Sed minus recte, excepto quod prioris loco

quandoquidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate 276 tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis suæ (Coloss. 1, 13), et ex vasis iræ faciat vasa misericordiæ (Rom. ix, 22). Quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut hæc efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione referantur.

CAPITULUM IX. Alias CAP. XII.

Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testetur instituta purgatio, cum exorcismis et exsufflationibus spiritus ab eis abiguntur immundi.

Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplemur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitæ adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur; ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. xII, 31), et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur (Matth. xn, 29; Marc. 1, 27), in possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem (Psal. LXVII, 19), et dat dona hominibus (Ephes. iv, 8).

His ergo ecclesiasticis regulis, et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adjuvante Domino, conformati [Forte confirmati] sumus, ut omnium bonorum affectuum, atque operum, et omnium studiorum, omniumque virtutum, quibus ab initio fidei f ad Deum tenditur, Deum profiteamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita præveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quo utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quæ sunt ipsius dona, et pro his quæ largitus est, æterna præmia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult et velimus et agamus; nec otiosa esse in nobis patitur, quæ exercenda, non negligenda donavit; ut et nos cooperatores simus gratiæ Dei; ac si quid nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram (Psal. cu, 5), et cui quotidie dicimus: Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 13).'

etiam in Leone habetur, jubemur, non jubeamur.
d Edit Duac. et Colon. cum Leonis Oper., pestifera
novitatis elatione.

In mss., perfectione.

Sic edit. append. t. X Oper. Aug. ex mss. Corb. et edit. Op. Leonis. Editi Prosperiani minus bene, attenditur, sine his, ad Deum,

« PoprzedniaDalej »