Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI QUI SUPERSUNT,

CUM

OMNIUM EPITOM IS,

A C

DEPERDITORUM FRAGMENTIS:

Ad optimas editiones caftigati,

Accurante THO. RUDDIMANNO, A. M.

TOMUS I.

EDINBURG I,

In ædibus T. & W. RUDDIMANNI,

Veneunt autem apud G. HAMILTON, A. KINCAID,
ac focios, & J. BROWN.

M. DCC. LI.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

TYPOGRAPHUS

LECTORI BENEVOLO

S. P. D..

Q

UUM hanc T. Livii, Latinorum hiftoricorum principis, in minori forma editionem primò fufciperemus, fedulò enitendum duximus, ut ea fimul nitida, & ad optimas editiones castigata, atque à mendis maculifque, quantum in nobis erat, prodiret immunis : ita enim non folùm pueris, quorum affiduo teritur ufu, bene eonfultum, fed & viris ingenii cultioris rem pergratam factum iri cenfebamus, fi fcriptorem hunc nobiliffimum emaculatum ac mole fatis commodâ, ad manus habendi occafio fubminiftraretur: hoc igitur ut fieret, quid à nobis præftitum fit, paucis habeto. Quantis laboribus à renatis ufque literis artifque typographicæ inventione infudârint viri docti, ut nativo fuo fplendori reftitueretur auctor à librariis multimodis malè exceptus, & quot qualefque viri in hac palæstra luctati fint, hîc loci fu

[blocks in formation]

fiùs enarrare longum effet, ac quidem minùs neceffarium, quum aliunde fatis notum fit. At dicere liceat quòd, poft omnium qui præcefferunt curas, ante Carolum Sigonium Livius in Livio femper defiderari vifus fit. Is autem multiplici eruditione imbutus, magnâque induftriâ opus aggreffus, labes perplures fuftulit, fcripturamque longè quàm antea finceriorem reddidit. Alii deinde varii varia fuppeditârunt hinc inde remedia & emendationes; fed qui attentiùs totum quod exftat Liviani operis retractavit, lucemque & elegantiam locis quamplurimis conciliavit ac reftituit, erat Jo. Frid. Gronovius, qui ex manufcriptorum & editionum vetuftiorum collatione quamplurima emendavit, ac fæpius, ubi hæc auxilia eum deftituebant, ex ingenio, quo pollebat acerrimo, fuppetias feliciffimè, ut plurimum, arceffivit; ita ut eum, tanquam de Livio optimè meritum lubenter omnes deinceps agnoverint, fi Jafitheum, five Raphaelem Fabrettum, excipias, qui viri clariffimi laboribus in hunc auctorem impenfis, tanquam fomniis & titivilitiis, non minùs injuriosè quàm invidiosè, obtrectavit. Nuper demum doctiffimus Arnaldus Drakenborch, Gronovii veftigiis inhærens, poft alios varios codices, tam edi

tos

tos quàm manufcriptos inter fe collatos, ad incudem omnia denuo revocavit; unde ac curatiffimam, quæ hactenus ufquam lucem confpexit, editionem dedit; in qua, quod ad Gronovii laudes ampliandas magnopere confert, conjecturas ejus haud rarò pro candore fuo probavit firmavitque. Ad illam igitur Drakenborchii præcipuè, non magis ex aliorum opinione, quàm ex animi noftri fententia, editionem quam damus exigere vifum eft: quocirca viri illius industrie os mnino ferè tribuendum venit, fi hæc aliis in minori forma anteferenda fuerit. Non adeo tamen arctè nos conftringi paffi fumus, ut ne latum unguem ab eo recedere auderemus, ubi ratio id pofcere videbatur: quædam enim mutanda monuit & oftendit cl. Kennethus Mackenzie caufarum patronus, in collegio Edinb. juris civilis P. P. vir non folùm in jurisprudentia, fed & in quocumque bonarum literarum genere apprimè verfatus, quæ abfque hæfitatione in fextum recepimus, v. g. lib. v. cap. 51. ubi priùs legebatur, Non, fi me fenatufconfulto populique juffu revocaretis, rediturus unquam fuerim; ille, ex variis lectionibus MSS. codicum per ipfum Drakenborchium notatis, elicit, Non fi millies fenatufconfulto populi

que

« PoprzedniaDalej »