Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATRUM APOSTOLICORUM

OPERA

TEXTUM AD FIDEM CODICUM ET GRAECORUM ET LATINORUM ADHIBITIS PRAESTANTISSIMIS EDITIONIBUS

RECENSUERUNT

COMMENTARIO EXEGETICO ET HISTORICO ILLUSTRAVERUNT
APPARATU CRITICO VERSIONE LATINA PASSIM CORRECTA

PROLEGOMENIS INDICIBUS INSTRUXERUNT

[blocks in formation]
[blocks in formation]

- SE

BR60
A6

1876 v. 1-3

MAURITIO AB ENGELHARDT

S. P.

Novae huic epistularum Clementis editioni nomen Tuum tam carum quam venerabile inscribentes nobismet ipsis laetantes congratulamur quod nobis concessum est pretiosissimas illas ecclesiae primaevae reliquias, quas una cum epistula Barnabae a nobis editas ante hos octo menses benevole excepisti, nunc denuo Tibi offerre multo completiores. Non ignoramus quanta Te laetitia inventum Bryennii adfecerit et quanta alacritate studioque Clementi recens invento Te dederis, ita ut lectionis oblectationem atque utilitatem etiam cum academica iuventute communicares; tanto confidentius speramus Te benigno vultu excepturum quod Tibi et grate et pie offerimus. Neque enim quemquam intellegentem earum rerum existimatorem fugiet, Metropolitam Serensem, quamquam negotio suscepto haud imparem, tamen neque in textu constituendo neque in historia enarranda officium editoris adeo confecisse ut succedentibus prorsus nihil reliquerit. Immo multa sunt quae suppleri corrigi emendari oporteat, praesertim cum Bryennius, quod libentes ei ignoscimus, immodico codicis ab ipso inventi amore abreptus sit atque accuratior exempli Alexandrini notitia, qualem Tischendorfio et Lightfootio debemus, eum defecerit. Quod vero cuiusque editoris, qui textum hucusque ignotum in lucem profert, summum officium est, ut in scriptura archetypi exprimenda nihil praetermittat, eo Bryennium probe ac scite defunctum

esse Tu nobiscum ingenue fateberis. Quae cum ita sint, iure optimo sperare licet, futurum ut in Barnabae quoque epistula ex eodem codice Constantinopolitano edenda hominum doctorum desideriis satisfaciat.

Itaque accipe, quaesumus, vir summe venerabilis, comiter et clementer ut soles huncce libellum, quem consociatis operis elaboratum carissimo Tuo nomine ornare nobis licuit. Ne dedignere hoc pietatis grataeque mentis testimonium, quo studia antiquitatis Christianae pro viribus adiuvare ac promovere conati sumus. Vale et favere nobis perge.

Scribebamus Lipsiae die XIV Maii

MDCCCLXXVI.

GEBHARDT. HARNACK.

« PoprzedniaDalej »