Obrazy na stronie
PDF
ePub

imago sunt dei patris per Iesum Christum. atque si mori nolumus Mgn. 6, 1. propter illum in passione eius, vita eius non est in nobis. Quoniam

autem in istis personis, de quibus ante scripsi, episcopis scilicet et
presbyteris et diaconis, cunctam congregationem vestram vidi in fide
et caritate, peto a vobis, ut in concordia dei studeatis omnia facere, 5
praesidente vobis episcopo in typo dei et presbyteris in typo ange-

lorum consilii et diaconis in typo apostolorum. Tr, 2. 5. Eiusdem ex epistula ad Trallianos: Quando enim episcopo

subiecti estis sicuti Iesu Christo, videmini mihi non in carne vivere, sed in Iesu Christo, qui pro nobis mortuus est, ut cre- 10 dentes in mortem eius mortem effugeretis. necesse igitur est, vos nibil facere sine episcopo, sicuti facitis. et sitis subiecti etiam presbyteris ut apostolis Iesu Christi, spei nostrae, ut inveniamur in ipso viventes. decet etiam diaconos, qui sunt filii mysterii Iesu Christi, omnimodo placere omnibus; neque enim cibi et potus diaconi sunt, 15

sed ecclesiae dei. necesse est eos cavere reprehensionem tamquam Tr. 3, 1. ignem.“ Eodemque modo revereatur quisque diaconos sicut lesum

Christum, et episcopum, qui est in typo patris, et presbyteros quasi filios consilii dei et membra apostolorum. absque his ecclesia

non vocatur. Tr. 6, 2. 6. Et post pauca: Nam ne ego quidem propterea, quod vinctus

sum et scire possum caelestia, locos quoque angelorum et stationem

potestatum, visibilium et invisibilium, propterea estis mihi discipuli. Tr. 6. multis enim caremus, ne a deo destituamur. peto igitur a vobis

non ego, sed amor Iesu Christi —, ut cibo non nisi eucharistico 25 utamini. atque ab aliena 'radice abstinete, quae est (radix) haereseos, eorum (scilicet', qui se ipsos miscent cum Iesu Christo, ut fides

eis habeatur; quemadmodum illi, qui venenum mortis in vino et Tr. 7, 1. melli praebent, ut is, qui ignorat, cupidine mortem percipiat Cavete

ergo eos, qui tales sunt. ad Pol. 3, 1. 7. Eiusdem ex epistula ad Polycarpum episcopum Smyrnae

oppidi: Illi autem, qui esse aliquid putantur ac doctrinas alienas docent, ne te perterreant. sta vero in veritate tamquam vir robustus vapulans. magni enim athletae est vapulare et vincere. tanto autem magis propter deum omnia nos tolerare oportet, ut nos toleret etiam ille. 35

30

3. episcopis) cum numerus pluralis 23. estis mihi discipuli] Librarii ista in hac voce non ipsa forma, sed esse, interpretem vero scripsisse sum Ribbui apposito significetur, librario mihi discipulus, ostendi Ign. 205. tribuendus esse videtur.

25. eucharistico] Ad verbum ver6. praesidente vobis] Ad verbum se- tendum est: cibo solo cenae gratiae. dente in capite vestri. presbyteris] barp est dozý Luc. 5, 24. 14, 13; in Apud Cur. p. 197, 25 Ribbui abest ab Apoc. 4, 9 una vox ev yaprotia redditur hac voce, sed in versione angl. p. 232 per x. 9392 321p. Pro voce, cujus usus expressit. Ceterum cf. Ign. 200 not. 2. adiectivus offendebat, xolotlar; serio

ris aevi vocem YelariaVixò scripserunt, 9 sq. in carne .. in Iesu] Interpretes e qua facile ortum 'est euyapiotix). Syri innumeris locis xatá verterunt Idem interpres in n. 2 et 9 Cur. 197, 9. per a

199, 9 evragiotiav interpretatur vo14. mysterii] Utrum uvorí prov an uvorngiov Syrus legerit, diudicari ne- 33. vir robustus) xarbon=ío yupós quit. Idem subinde ovvédprov vertit Mr. 1, 7. Hebr. 11, 34. Plura de hoc per filios consilii. Cf. Ign. 200.

loco dixi Ign, 202 sq.

570 sq.

תודיתא cabulo

5

[ocr errors]

8. Et iterum: Respicite episcopum, ut etiam deus vos respi- ad Pol. 6, 1. ciat. ego pro animis vestris ero, eorum (scilicet), qui episcopo et presbyteris et diaconis subiecti sunt. cum illis sors mibi sit apud deum.

9. Eiusdem ex epistula ad Philadelphiam oppidum: li enim, Phild.3, 2.3. qui dei sunt et lesu Christi, hi cum episcopo suo sunt. et ii, qui revertuntur et ad concordiam ecclesiae veniunt, hi quoque dei erunt, ut sint in Iesu Christo viventes. Nolite errare, fratres mei: qui de

flectit ad eum, qui ecclesiam dei divellit, regnum dei non heredita10 bit; qui in aliena sententia ambulat, passioni Christi non acquiescit.

Studete igitur una eucharistia uti; una enim est caro domini nostri Phild. 4. Iesu Christi et unus calix concordiae sanguinis eius.

10. Et iterum: Clamavi igitur voce, cum inter vos essem, et Phild. 7, 2.3. locutus sum voce elata, voce dei: ,Ad cpiscopum vos applicate et 15 ad diaconos“; atque aderant, qui opinabantur me, quasi quod scirem

separationes quorundam, haec dixisse. testis autem nobis ille est, in quo vinctus sum, non ab hominibus me haec didicisse. spiritus vero clamavit et dixit ista: ,Sine episcopo nihil agite'.

11. Iterum: Dico vobis, accepisse me nuntium, pacem esse in Phild. 10. 20 ecclesia Syriae. quamobrem decet vos ut ecclesiam dei eligere dia

conum unum, ut dei legatus sit, qui eat illuc et gaudeat cum illis in unum congregatis, et nomen domini celebrent. beatus ille in Iesu Christo, qui hoc officio dignus habebitur! Vos quoque celebrate

(sc. deum). volentibus vobis non molestum id vobis pro nomine dei, 25 sicuti ecclesiae sanctae, quae episcopos, et aliae presbyteros et diaconos miserunt.

12. Eiusdem ex epistula ad ecclesiam Asiae: Non licet sine Sm. 8, 3. episcopo baptizare nec convivia facere, sed quodcunque ille probat,

hoc deo pulchrum est, ut firmum sit fidumque, quodcunque agitis. 30 Consentaneum est, ceterum vigilare vos, quoad tempus nobis est, ut Sm. 9, 1.

ad deum convertamur. pulchrum est hoc, ut sciamus deum et episcopum. qui episcopum honorat, a deo honoratur; is vero, qui facit quicquam, quod episcopum celat, Satanae servit.

13. Iterum eiusdem ex epistula ad Magnesios, quae supra 35 scripta (i. e. memorata) est: Sed concordes estote cum episcopo et Mgn. 6, 3.

8. in Iesu) vel secundum Iesum vide not. ad p. 274, 9.

9. dei] Hanc vocem excerptor addidit, deest enim apud A et Sf. IV, 1. 9. hereditabit) A et fr. IV, 1 tempus futurum non expresserunt.

24. volentibus vobis] Ad verbum: super id (de eo), quod vultis vos. Cur. in versione angl. p. 234 nulla quantum video necessitate coactus, antecedenti sententiae haec annexuit. Arm. quoque, qui a versione pendet syriaca, ab excerptore hoc adhibita, cum sequentibus ea sic connectit: quoniam et vultis nec quicquam vobis difficile est.

25. sanctae] Noli opinari, interpre

tem legisse αγίαι pro έγγιστα (Merx,
melet. Ign. 62); multo enim facilius e
Syrorum scriptione vocabulorum isto-
rum commutatio explicatur cf. Cur.
348. Pet. 215. Attamen vetustissimum
esse mendum ac plerisque versionis
syr. exemplaribus irrepsisse, A probat,
quem cur e graeco libro correctum esse
Merx dixerit, non perspicio.

27. Asiae] Smyrnae nomen excidit.
Cf. fr. IV, 2.

28. convivia) Eadem vox in ep. Iudae 12 est = αγάπη, sed numerum pluralem interpres exhibet.

30. ceterum) 3930 = tò horróv Mt. 26, 45.

3

Tr. 9.

[ocr errors]

cum iis, qui vobis praesident in exemplar et doctrinam incorruptioMgn. 7, 1.2, nis. Sicut dominus noster sine patre nihil fecit neque in sua per

sona, neque per apostoles, sic vos quoque nihil sine episcopo et presbyteris faciatis, neque etiam temptetis, ut quicquam decorum

videatur singulis vestrum sine episcopo. Tr. 8, 2.

Iterum ex epistula ad Trallianos ante dicta: Vos igitur suscipite humilitatem et recreate vos ipsos in fide, quae est in spe, et in cena, quae est sanguis Iesu Christi.

15. Et iterum ex eadem: Tamquam surdi sitis, quando quis dicit vobis praeter Iesum Christum, qui est e genere domus Davidis 10 a Maria, qui vere natus est et edit et bibit et vere persecutionem passus est annis Pilati Pontii et vere crucifixus mortuusque est, spectantibus iis qui in caelo sunt, et iis qui in terra, et iis qui sub terra (sunt); et vere resurrexit e domo mortuorum, quem pater eius resuscitavit, sicut etiam nos, (i. e.) eos, qui credunt in eum, eodem 15

modo suscitabit pater Iesu Christi, praeter quem vita vera nobis non Tr, 10. est. Sin vero, quemadmodum dicunt nonnulli sine deo ii autem

sunt, qui sine fide sunt visus tantum est pati, cum ipsi sint in opinione, ego igitur cur vinctus sum et cur oro, ut a bestiis devorer?

frustra igitur morior. cur mendacium dico adversus dominum 20 Tr. 11. nostrum? Fugite ergo malas propagines, quae fructus mortis gignunt;

eas scilicet, e quibus qui edit statim moritur. hi enim non sunt plantatio patris. Si enim essent plantatio patris, apparuissent (tamquam) rami crucis, et fructus eorum incorrupti mansissent in passione

crucis domini vestri, cuius membra estis. ad Pol,7,2.3. 16. Iterum ex epistula ad Polycarpum supra posita: Decorum

igitur tibi est, o Polycarpe, digne gratia divina, congregare filios consilii in concilium deo decorum et eligere eum; qui valde dilectus vobis est et sine pigritia, qui esse et vocari potest dei legatus. huic mandetur, ut in Syriam proficiscatur. Et glorificabunt amorem vestrum 30

25

[ocr errors]

1. in exemplar] sive tamquam eremplaria. Verborum Pauli memor (2 Tim. 1, 13) interpres vocem tónos sic vertit, ut Pesch, illic únotúnwolv.

5. singulis etc.) Linguae latinae copiae non sufficiunt ad exprimendam inopiam syriacae, quae hoc loco deprehenditur. Ceterum cf. Ign. 200 not. 3.

5. suscipite humilitatem] Collata versione Pesch. Eph. 6, 16; 4, 2; 2 Cor. 10, 1 Syrum fortasse legisse dixeris: αναλάβετε πραϋτητα.

7. in spe] Cum A vitium vetustissimum esse ostendat, verba mutare nolui, quamvis liqueat, interpretem syrum recte scripsisse quue est caro (8703), librarios autem id mutasse in x7203. Cf.quae Pet. p. 112 sq. nondum edito hoc fragmento disputavit et quae ipse dixi Ign 213 not. 2.

14. e domo] sive e medio. Ign. 194 not. 2.

19. igitur) Hanc unam vocem loco duarum syriacarum posui, quarum altera mox iterum occurit. Interpres legisse videtur éyw äga ovn (cf. Gal. 6, 10 Pesch.) τί δέδεμαι; και τι είχομαι θηριομαχήσαι. δωρεάν ούν

, . αποθνήσκω. τί καταψεύδομαι του κυpiov; Cf. A.

22. eas scilicet, e quibus] Pronomina non ad fructus, sed ad propagines referenda esse, suffixum femininum vocis ??

no indicat, quamquam interpres ut ipse scriptor subinde in genus masculinum delabitur, quod sententiae causa licebat. Itaque legisse videtur óv éàv yevontaí uis. De sequentibus cf. Ign. 201.

30. mandetur] Voci d-døra, quam Cur, interpretatur let .. be persuaded, vitium inesse videtur, cui medetur qui scribere audet didor; (DDD = ÉnLTQÉTELY Mt. 19, 8. Io. 19, 38. Act. 21, 40. 1 Cor. 16, 7).

e

impigrum in gloriam dei. Christiano enim non est potestas de se
ipso, sed assidue .deo paratus est. Hoc enim est opus dei et vestrum
quoque, cum id consummaveritis.
Finis eorum, quae sunt sancti Ignatii theophori et martyris.

II.
E libro sancti Ignatii theophori, episcopi Antiochiae.

1. Ego scribo omnibus ecclesiis et nuntio omnibus, volentem Rom. 4. 1. 2. me pro deo mori. peto ex vobis, ne sitis in amore haud opportuno.

Sinite me fieri bestiarum, per quas deo dignus fiam. triticum sum dei 10 et dentibus bestiarum molar (molor), ut panis purus dei inveniar.

allicite bestias, ut fiant mihi sepulcrum nihilque relinquant corporis mei.

2. Cognoscite me ex anima mea, quid mihi mandatum sit: ego Rom. 6, 2. 3. scio, nunc me incipere esse discipulum. ne illiciat me quicquam 15 eorum, quae videntur, et eorum, quae non videntur, ut Iesu Christo

dignus fiam. ignis et crux et bestiae, quae mihi paratae sunt, disruptio et dissipatio ossium et amputatio membrorum et cruciatus totius corporis et malae contritiones diaboli super me veniant ac

modo Christo dignus fiam. Non prosunt mihi fines mundi nec regna Rom. 6. 20 eius. bonum (melius) mibi est mori in Iesu Christo, quam regnare

super omnes fines terrae. illum, qui passus est pro me, flagito; illum, qui surrexit e domo mortuorum, volo. et dolores mortis surgunt. cognoscite me ex anima, fratres mei. ne prohibeatis me a vita; ne

velitis mortem meam. eum qui in mundo esse non vult, ne.hac (re) 25 honoretis me, neve illiciatis me iis, quae videntur. sinite me, ut

puram lucem assequar. illuc cum venero in luce ero perfectus.

6. E libro 8. Ignatii] Haec fragmenta Curet integumento ac primo folio codicis Mus. Brit. add. ms. 14, 577 a manu recentiore (saeculi XI vel XII) inscripta reperit (Corp. 201 235. 348. Locos Ignatianos, qui hic nulla adhibita distinctione connexi sunt, e versione Syrorum antiqua, cui iam adiectae tunc erant epistulae spuriae, sumptos esse demonstravi Ign. 198 sqq. 206 sqq. 22 sqq.

7. Ego scribo etc.] Hunc locum Cur. (Corp.p. 206) in alio codice iisdem fere verbis allegatum reperit. Satis habui, varias lectiones hic adnotare.

8. mori] Excerptor om. si vos me non prohibueritis; sed haec exstantin altero fragm. Cur. 296, necnon in Sc. et Al. Subinde, iisdem testibus affirmantibus in versione antiqua erat ne sitis erga me in amore etc.

10. dentibus) Item Sc et A1, sed fr. p. 296 ore.

13. cognoscite me] De mira ista verborum συγγνώμην μοι έχετε sive συγγνωτέ μοι interpretatione vide quae dixi Ign. 208 sq.

13. mandatum Scriptionis syr, vitio

ante interpretis Al tempora ita scrip-
tum erat pro utile,consentaneum. Syrum
autem interpretem vocem ovu pepel
recte vertisse, Sc testificatur. Ign.
209. Quae sequuntur, graeco textui
accomodatius disponenda fuissent, nisi
interpunctioni codicis, quam imitatus
sum, Ai faveret, qui omissis verbis
συγγνώμην μου έχετε sie scripsit: scio
quid mandatum sit mihi; nunc credo
fieri me discipulum.

14. illiciats Cf. Ign. 560 et quae
supra p. 334, 5 adnotavi.

16. mihi) Excerptoris additamentum, non est in Sc A1.

19. fines mundi] Syrum interpretem legisse τα πέρατα του κόσμου constat, etiamsi A 1 (thesaurus terrae) obscurus sit.

22. mortis] Sc genuinam interpretis syr. scriptionem dolores partus servavit, sed At idem vitium, a librario

,profectum מיתא et מולדא confundente

habet atque excerptor. Hic autem solus
omisit super me vel contra me post
surgunt.

26. in luce] Excerptori loco vocis

quod ,ברנשא scribendum erat בנוהרא

Eph. 15,2.3. 3. Non est, quod dominum nostrum lateat, sed etiam occulta

nostra illi propinqua sunt. omnia igitur ita faciamus, ac si ipse in nobis habitet; et erimus templa dei, et ille erit in nobis deus, ex

iis quae (siquidem) iuste eum diligimus. Eph. 20, 2, 4. In una fide in Iesum Christum (vel lesu Christo) qui in :

carne (vel secundum carnem) e genere domus Davidis, qui est filius

hominis et filius dei. Mgn. 10, 3. 5. Non aequum est, dum Iesus Christus dicatur, nos iudaice

ambulare. nam Christianismus non in Iudaismum credidit, sed Iudaismus in Christianismum, in quem quicunque credidit, ad deum con- je

gregatus est. Sm. 4, 2. 6. Si autem opinione (putative) hoc actum est a domino nostro,

ego quoque opinione vinctus sum. et quem ad finem animam meam
(me ipsum) morti et ludibrio et gladio et bestiis tradidi? nisi quia
is, qui propinquus (est) gladio, deo propinquus est, et si inter bestias 15
est, cum deo est, modo in nomine domini nostri Iesu Christi (sit),

qui pro nobis mortuus est. Atque ut cum illo patiar, omnia sustineo, Sm. 5, 1. et corroborat me Iesus Christus deus; quem quidam, qui eum igno

rant, renegant. eos autem ipse renegat. ad Her. 1. 7. Persuadeo (tibi], ut pergas in cursu tuo ... Constans esto 20

in ieiuniis et precibus erga deum; at ne (id facias) sine modo, ne ipse temet deicias.

III. 1. Ex epistula sancti Ignatii ad Romanos (IV, 1. 2. Huius frag

menti varias lectiones ad fr. II, 1 adnotavi). Rom, 6, 3. 2. Iterum: Sinite me, ut puram lucem assequar. illuc cum

venero, homo perfectus ero. permittite mihi, ut sim imitator passio

num dei mei. Rom. 6, 2. 3. 3. Iterum ex eadem epistula: Petite a domino nostro pro me,

ut per haec instrumenta hostia deo inveniar. non sicut Petrus et 30 Paulus vobis impero; illi, qui sunt apostoli, ego damnatus; illi liberi, ego vero usque ad hoc tempus servus. Sed cum patiar, libertus Iesu Christi ero et resurgam in ipso e domo mortuorum liber.

25

IV.

E tabula testimoniorum patrum sanctorum adversus haere- 35 ses varias.

exstat in fragm. alio Cur. 296 et 14 sq. nisi quia is, qui] Pro his A habet apud Al.

nam qui. 3. deus] Non excerptorem, sed ipsum 16. domini nostri] Hoc additamentum interpretem a primo imov ad alterum et quod sequitur qui pro nobis mortuus delapsum nonnulla omisisse, A osten- est A non agnoscit. dit.

18. et corrob. etc.) Cf. A: per eum 5. fide xai subsequens A quoque qui corroborat me Iesus Christus, deus omisit.

noster. 6. dorus] Non est in A.

20. tibi] Excerptor omisit, sed est 14. ludibrio] Hanc voc. (unaiyuós in A. Hebr. 12, 36) ipse interpres syr. in Ig- 24 sqq. Haec fragmenta Cur. corp. natio legisse vel inseruisse videtur, 296 e cod. Mus. brit, add. ms. 17, 134 exstat enim apud A. Sed proprio Marte exscripsit. Cf. Ign. 212 sqq. excerptor omisit ignem; nam A sic 35. Haec excerpta e cod, Mus, brit. habet: in mortem ei ignominiam fera- add. 12, 155 (saec. VIII ut videtur) rum, ignis et gladii.

Curetonius descripsit Corp. 218 sqq.

« PoprzedniaDalej »