Obrazy na stronie
PDF
ePub

ptura codicis vetustate evanuit, marginibus crebro tabe laesis tineisque obesis, et praeterea plures paginae gallarum tinctura imprudenter infusa admodum maculatae sunt. Unde factum est ut locis haud paucis hominum doctorum qui variis temporibus codicem excusserunt alii alia legerent ac coniectarent.

Editio princeps Iuniana (1633), licet non sine diligentia facta, tamen procul abest a perfectione. Scripturam codicis plerumque rectius Iunio Henricus Wotton indagavit, cuius editio (1718) cum propter expressi textus accurationem tum propter locupletissimos commentarios iure celebritatem quandam adsecuta est; sed nonnulla nihilominus Guilielmo Iacobson Oxoniensi (1838) emendanda reliquit, qui curis ter repetitis textum summo studio elimatum exhibuit. Septennio ante quam quarta editio Iacobsoniana prodiit (1863) Londini cura F. Madden photographica reliquiarum Clementinarum imago edita est;è undecim autem foliorum ,novem maculis nigris plus minus deformata sunt, quattuor vero paucis exceptis ad eruendam scripturam adhiberi vix possunt.2 Quamobrem optime de textu epistularum Tischendorfius meruisse dicendus est, qui, ipso codice studiose pertractato maximaque eius parte descripta, quaecumque veteris scripturae assequi potuerat in Appendice codicum celeberrimorum Sinaitici etc. Lips. 1867 ad similitudinem Alexandrini codicis expressa edidit. Nec vero' inquit 3 , frustra denuo post tot alios Clementina ista ex ipso codice edendi laborem in me suscepisse mihi videor. Nec enim pauca magnam legendi difficultatem habent sibique oculos exercitatissimos poscunt; rursus vitiositas ipsius antiquae

[ocr errors]

p. 243 sqq.). Fortasse igitur rectius iudicabis ubi (non evangelii Lucae, sed) epistulae Barnabae cum epistularum Clementis versuum numero contuleris. Ep. Barn. in hac editione 680 w. complectitur; respondent igitur duo versus stichometriae Nicephori eleganter uni huius editionis. Itaque, si integrae essent epistulae Clementis, complecterentur his paginis versus 1300. Nunc vero modo vv. 1129 (957 + 172) exhibere licet; deperierunt igitur vv. 171. Constat autem, unum folium (i. e. % eorum quae supersunt) ex epistula priore desiderari, = vv. c. 100 huius editionis. Itaque iure conicias, vv. c. 71: h. ed. i. e. unum folium nec quidem completum ex epistula posteriore deperditum esse'. Iam vero ex codice Constantinopolitano intellegi potest, deperditam epistulae partem in codice Alexandrino tribus paginis, tertia non completa, scriptam fuisse (54/3 columnis, cf. Harnack in Schuereri Theol. Literaturatg. I p. 101 sq.).

1. Photographic Facsimiles of the remains of the epistles of Clement of Rome. Made from the unique copy preserved in the Codex Alexandrinus. Published by order of the trustees of the British Museum. Lond. 1856.

2. Laurent, Clem. Rom. ad Cor. epp. Proleg. p. XI. Ipse photograpbiam illam, paucis tantummodo exemplaribus editam, non vidi.

3. Clementis Rom. epist. ed. 2. p. VI.

[ocr errors]

scripturae praesumentem cogitatione id quod scribi debebat facile in errorem ducit. Unde videntur excusationem habere si qui legendo falsi sunt. Falsi autem sunt passim omnes ubi iam nihil dubii relictum est; alia quae prout sunt dubitationem habent, nunc demum probabili coniectura constitui poterunt'.! Epistulas Clementis ex Appendice illa anno 1873 separatim Tischendorfius edidit, adhibita etiam nova eaque egregia editione Anglicana, de qua iam dicendum. Paullo enim post Tischendorfium I. B. Lightfoot, clarissimus professor Cantabrigiensis, epistulas Clementinas denuo editurus, cum in apotypomate Tischendorfiano acquiescere nollet, novam foliorum Alexandrinorum collationem instituit, tum amici A. A. Vansittart opera utens, tum ipse iterum iterumque ea pervestigans. Atque contigit ei ut aliquotiens, rectius Tischendorfio scripturam codicis daret, id quod Guilielmus Wright Cantabrigiensis confirmavit ipseque Tischendorfius concessit. Aliis autem locis ubi Tischendorf scripturam codicis adsecutus sibi visus est, Lightfoot se nihil legere potuisse fatetur.4 Aliis denique licet non multis locis in litterarum vestigiis eruendis alter ab altero dissentit, confirmante Tischendorfii lectionem Guilielmo Wright.5 Ceterum hanc Lightfootii editionem summa laude dignam esse constat, cum textum emendatissimum et scholia locupletissima exhibeat locisque haud paucis felici coniectura codicis lacunas expleat vel vitiosam eius scripturam sanet, nec quisquam epistulas nostras accuratius pertractaturus praeterire eam poterit. Eadem fere de editionibus Hilgenfeldii Laurentiique valent, nisi quod editores meritissimi tali codicis Alexandrini cognitione frui non poterant qualem posthac nacti sumus. Agmen editionum ante inventum codicem Constantinopolitanum emissarum claudit prior nostra, cuius inscriptionem ut et reliquorum librorum Iunianum inter et Bryennianum editorum infra exhibebimus.

Alter codex quem supra attigimus Constantinopolitanus est, a Philotheo Bryennio metropolita Serensi in bibliotheca monasterii patriarchalis Hierosolymitani nuper inventus." Membranaceus est,

1. Secuntur huius rei exempla; cf. quae notavimus ad p. 38 1. 22 etc.
2. Cf. 1. c. p. 23 sq.

3. L. c. p. VIII. Fugerat Tischendorfium I Clem. 35, 7 uov (non oou) et 39, 5 ontov tponor (non ontoo 100100) in codice scriptum esse. Cf. ad haec quae in ed. pr. notavimus ad p. 96 I. 1, p. 154 I. 5 etc. 4. Cf. quae notaviinus ad p. 66 1. 13,

p. 84 1. 1.
5. Cf. quae in ed. pr. notavimus ad p. 81 1. 6, p. 90 1. 12, p. 124 1. 1.

6. De editionibus prioribus fusius disserere inutile duximus. Plura invenies apud Iacobsonum Hilgenfeldium Laurentium.

7. Catalogus codicum bibliothecae illius, anno 1845 a Bethmanno con

2

3

numero 456 signatus, foliorum 120 in octavo minore (alt. 19 centim., lat. 15 centim.), anno p. Chr. 1056 a Leone quodam scriptus. Continentur eo haecce: 1. Του εν αγίοις Ιωάννου του Χρυσοστόμου Σύνοψις της Παλαιάς και Καινής Διαθήκης εν τάξει υπομνηστικού (fol. 1-32),2 2. Βαρνάβα επιστολή (fol. 33-515),3 3. Κλήμεντος προς Κορινθίους α' (fol. 51) med. - 70 mod.), 4. Κλήμεντος προς Κορινθίους β' (fol. 70. med. – fol. 768 med.), 5. Διδαχή των δώδεκα Αποστόλων (fol. 768 med. - 80), 6. Επιστολή Μαρίας Κασσοβόλων προς τον άγιον και ιερομάρτυρα Ιγνάτιον αρχιεπίσκοπον θεουπόλεως 'Αντιοχείας (fol. 81-821 med.), 7. Του αγίου Ιγνατίου θεουπόλεως 'Αντιοχείας προς Μαρίαν, προς Τραλλιανούς κτλ. (fol. 821 med. fol. 120" in.).4

Codicis pretiosissimi cognitionem ipse Bryennius nobis suppeditavit in libro qui inscribitur: Tού εν αγίοις πατρός ημών Κλήμεντος επισκόπου Ρώμης αι δύο προς Κορινθίους επιστολαί. 'Εκ χειρογράφου της έν Φαναρία Κων/πόλεως Βιβλιοθήκης του Παναγίου Τάφου νυν πρώτον εκδιδόμεναι πλήρεις μετά προλεγομένων και σημειώσεων υπό Φιλοθέου Βρυεννίου μητροπολίτου Σερρών. 'Εν Κωνσταντινουπόλει 1875. Brevem libri descriptionem hic attexere iuvat. Prolegomena, quibus doctissimum atque in scriptoribus ecclesiasticis multum volutatum auctor se ostendit, complectuntur 169 paginas. Agitur in iis capite priore (p. a-la') primum de epistularum Clementis codice Alexandrino eiusque editoribus, tum de codice Constantinopolitano deque huius novae editionis ratione. Altero capite,

fectus, exstat in Pertzii Archiv der Gesellsch. f. ältere deutsche Geschichtskunde vol. 9. p. 645 sqq. Sed codicis nostri nulla ibi fit mentio. Cf. etiam Guigniant in Journal général de l'instruction publique, Paris (1856) XXV. 419 (The Academy, 1876 May 6, p. 437).

1. In fol. 120 a haec legitur librarii nota: Ετελειώθη μηνί Ιουνίω εις τας ια. ημέραν γ'. ινδ. θ'. έτους εφέδ'. χειρί Λέοντος νοταρίου και αλείτου. Cf. tabula libro Bryenniano in fine addita.

2. Η πραγματεία αύτη φέρει μεν την ειρημένην επιγραφήν, έστιν όμως Σύνοψις μόνης της Παλαιάς Διαθήκης οριζομένη μέχρι του προφήτου Μαλαχίου (Bryenn., Proleg. p. η' not. 1).

3. Όλην ελληνιστί, ήν, Θεού διδόντος, συν και τοίς γράμμασι του Θεοφόρου Ιγνατίου εν ιδίοις τεύχεσιν ου μετά πολύ τύποις εκδούναι σπουδάσω (ibid. not. 2).

4. Sunt 12 epistulae Pseudoignatianae.

5. Ηac in re ita se versatum esse Bryennius dixit: .. το δε κείμενον των επιστολών εκδίδωμι κατ' εκλογήν, παρατιθέμενος μεν ουν κάτωθι πανταχού και τας γραφής του Α ή τού (i. e. Ιεροσολυμιτικόν), άς ου παρεδεξάμην ως δοκίμους. Και όπου δε οίκοθεν αυτός διορθώσεις εν τω κειμένω επήνεγκα, και τούτο εν τοίς σχολίοις υπεσημηνάμην, και μόνον τα εξ αβλεψίας των αντιγραφέων ή άλλως πως παρεισδύσαντα έστιν όπου εν αμφοτέροις τοις χειρο

quod inscribitur: Περί Κλήμεντος και των επ' ονόματι αυτού φερομένων δύο προς Κορινθίους επιστολών, fuse lateque disputat auctor de variis Clementibus variisque scriptis nomen Clementis prae se ferentibus, eo quidem fine ut traditionem ecclesiasticam stabiliat, eundem esse Clementem Pauli apostoli ouvepyóv (Phil. 4, 3), tertium Romanae ecclesiae episcopum, epistularum ad Corinthios auctorem (p. eß'— p25').1 Tum ad ipsam priorem epistulam accedens testimonia veterum adfert quotquot inde a Polycarpo usque ad Niconem Raithensem reperiri possunt, integritatem epistulae defendit, argumentum eius exponit, de statu ecclesiae Corinthiacae qui tum erat disserit etc. (p. pib? — po'). Similiter ubi de altera quae dicitur epistula Clementis agit, primum testimonia exhibet, deinde quaestionem criticam absolvit; homiliam esse censet, sed ab eodem Clemente Romano, prioris epistulae auctore, conscriptam (p. pvd-P58'). Sequitur ipse epistularum textus accuratissime expressus, copiosissimo commentario illustratus (ep. I p. 3—111, ep. II p. 113—142). Addita sunt in fine voluminis 1. conspectus mendorum a) codicis Alexandrini,3 b) codicis Constantinopolitani (p. 143—149), 2. conspectus lacunarum codicis A (p. 151–158), 3. index locorum Veteris Testamenti a Clemente adhibitorum (p. 159—165), 4. index nominum propriorum rerumque memorabilium ex utraque epistula diligenter conquisitorum (p. 167—188). Exhibetur denique specimen scripturae Constantinopolitani codicis haud male confectum.

Habes igitur in hac nova epistularum Clementis editione, qua primum integrae prodierunt, opus summa cum diligentia elaboratum, unde plena codicis Constantinopolitani cognitio hauriri potest. Quam

5

γράφοις ορθογραφικά λάθη και λοιπά παροράματα διαστέλλων, εν ιδίω τόπω κατά το τέλος της βίβλου παρέθηκα, ίνα μη και ταϊς τούτων παραπομπαίς επί μάλλον καταπυκνών τα Κλημέντια γράμματα, μηδέν δέον παρενοχλώ τον αναγινώσκοντα (p. ί).

1. Disputat inprimis contra ea quae de Clemente ,ó xałòs layeugéados' statuit.

2. Capita eadem sunt quae et ipsi Bryennium sequentes in editione nostra exhibuimus.

3. Κατά την έκδ. του Ιλγεμφέλθου. Εnumerantur inter παροράματα etiam eiusmodi at εξεριζωσε, μεγαλορημονα, συλλημφθεντεσ, πανπληθη, ελεατε, εξομολογησωμαι (48, 2) etc.

4. Maxima ex parte vitia sunt in accentibus ponendis commissa, ut éyw δε είμι, τίς είμι, μη δέν, καμέ et similia.

5. Exhibentur, ut et supra napopauata codicis A, secundum editionem Hilgenfeldianam.

6. Rarissime scripturam codicis Constantinop. diserte indicare omisit, idque nonnisi in minutioribus. Eiusmodi res non certas in apparatu significavi addito

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quam equidem infitiari nolo, me eiusmodi editionem praeoptavisse, qua singula quae in codice exstant quam accuratissime repraesen-, tarentur. Haud vero

nos decet expostulare de hac re cum viro eruditissimo, cui summam gratiam debent quicumque litteris sacris dediti sunt.

Codex Constantinopolitanus satis accurate scriptus est neque, ut ex specimine illo lithographico intellegitur, legenti difficultatem adfert, quamquam scripturae compendiis non caret. Itacismum paucis exceptis ' librarius evitavit; iota subscriptum non adhibuit, nonnisi semel adscripsit. In interpungendo atque in accentibus ponendis nonnunquam lapsus est,3 sed non saepius quam in aliis quoque codicibus scribendis, qui tamen optimis adnumerantur, hoc fieri solet. Formas verborum inusitatas, uti λήμψομαι, εξερίζωσε, έλεάτε etc., si eiusmodi in archetypo cius exstabant, cum usitatis commutavit; v oEAXUOTIXÓv non adhibuisse videtur nisi ante vocalem, nec oőtws ante consonam. Conicere licet eum in temporibus atque in modis aliisque minutioribus scripturam archetypi non ubique presse secutum itemque in locis scripturae sacrae citandis licentia quadam usum esse; inutile enim duxit totos transscribere, ideoque ubi placuit initium dedit et finem, reliqua aut tacite omittens, aut omissionem paucis significans. Quod si exceperis integrum ut videtnr epistularum

,ut vdtr'. Cf. ad p. 10 1. 3, p. 32 1. 31, p. 38 1. 22, p. 42 1. 9, p. 48 1. 17 etc. Errore I Clem. 49 not. 3 voc. đoxeròs omissum, 56, 15 &levoel pro člevon scriptum est. Cf. quae adnotavi ad. p. 30 1. 10 sq.

1. I Clem. 13, 3 exhibet nopetegte pro nopeveofal, 16, 3 nediov pro naldiov, 56, 5 časov pro čhalov, Saepius in plur. pron. pers. v cum n permutavit; cf. e. c. ad p. 4 1. 11, p. 80 1. 5 sq.

2. II Clem. I, 6 scripsit tre Jeanoel aútoð.

3. Cf. supra p. XIII not. 4. Eiusmodi, cum ad textum recensendum nil attineant, adnotare omisimus.

4. Retinuit I Clem. 15, 5 μεγαλορήμων, 17, 5 έμεγαλορημόνησεν.

5. Archetypum illud litteris uncialibus exaratum fuisse inde concluseris quod nulla inveniuntur vitia quae necessario ex scriptura minuscula repetantur, sed exstant contra quae nonnisi ex unciali explicari possunt. Ita I Clem. 2, 3 pro OEIAE dedit OEIAE, 21, 1 EIEKPIMATADYNYMIN pro EIEKPIMATTAEIN YMIN, II Clem. 19, 2 TOIHEANTEEKOTTON pro TOIHEANTELEKOTTON. Unum illud doeßeis I Clem. 59, 4 nescio utrum potius ex AZOENEIE an ex colevets natum esse credideris. Cf. Harnack in Schuereri Theol. Literaturatg. I p. 100.

6. Tacet de hac re Bryennius. Sed cum accurate omnia adnotasse videatur quibus cod. Constantinop. a textu ipsius differt, haec non praeteriisse putandus est.

7. Cf. Harnack I. c. p. 99 et quae adnotavi ad p. 8 I. 8, p. 20 l. 7. p. 26 1. 14. p. 28 1. 1 et 5 sq. p. 84 1. 4 etc.

8. Cf. quae adnotavi ad p. 40 1. 21 sqq., p. 86 1. 7 sq. 10 sq.

« PoprzedniaDalej »