Obrazy na stronie
PDF
ePub

At Stilichon, Zephyris cum primum bruma remitti, Et juga diffusis nudari cœpta pruinis,

Partibus Italiæ tranquilla in pace locatis,

Utraque castra movens, Phoebi properabat ad ortus,
Gallica discretis Eoaque robora turmis

105

Complexus. Nunquam tantæ ditione sub una
Convenere manus, nec tot discrimina vocum.
Illinc Armeniæ vibratis crinibus alæ
Herbida collectæ facili velamina nodo :
Inde truces flavo comitantur vertice Galli,

110

Stilicho, statim atque hyems cœpit mitigari Favoniis, ac montes cœperunt liberari glacie dispersa, tractibus Italia collocatis in pace tranquilla, promovens castra gemina, festinabat versus Solem orientem, habens vires Gallorum et Orientis, separatis agminibus. Nunquam tanti exercitus congregati sunt sub uno imperio, neque unquam tanta differentia linguarum fuit. Hinc caterva Armeniæ capillis crispatis, habentes vestes virides collectas nodo tenui: inde Galli feroces crinibus fla

Hic vero versus in Med. sec. manu recentiori in margine est ascriptus.101 Ast Pat. Exc. Voss. Stilicho Vat. pr. Stilicon Ex. Lucens. pr. et Læti. Stilico Vat. sec. remitti vel reverti Put.-102 pro nudari Heinsius conjiciebat viduari. capta Exc. Voss.-103 tuta sub pace relictis vet. Gyr. et Exc. Lucens. sec. relictis Vat. Livin. Isingr. relictis vel locatis Vat. opt. Put. tranquilla pace Med. tert. Moret. sec.-104 pro Utraque Heinsius conjecerat Ultra, sed postea deleverat. solus vitiose pro Solis Pal. Med. pr. ortum Prie.— 105 discerptis Rott. disertis Med. pr. turbis Thuan.-106 Amplexus Vat. pr. Exc. Lucens. sec. tantæ nunquam) Thuan. Pric. nusquam Exc. Læti m. sec. statione Pric. a m. pr. 107 non tot Pal. Med. pr.-108 Illinc Florent. Bonon. Med. sec. Ambr. sec. Vat. Livin. Illic Vat. sec. Pal. Pric. Oisel. Exc. Læti. vibratis vel vibrata Exc. Læti. vibratæ reliqui Codd. magno numero, ut et Exc. Gevart. Var. LL. ed. Antv. item ed. Vicet.-109 Fervida tres Vat. duo Oxon. duo Leid. Pal. Farn. Pric. Rott. Oisel. Exc. Læti. Herbida Bonon. Put. Exc. Lucens. sec. Isingr. fervida vel ferbida Vat. pr. Var. LL. ed. Antv. Helmæst. Fervida, Rubea vel Tenuia Ambr. pr. Findia et eadem manu in NOTE Fa

101 Zephyris] Zephyrus seu vonius, ventus lenior qui flat ab Occidente; qui solvit frigora, flores parit. Unde dicitur quasi wnpópos, sive тò Šîv pépwv, ferens vitam. Plinio dicitur, 6 genitalis Mundi spiritus.' Catullus Aura parit flores tepidi fœcunda Favoni.'

104 Phabi] Solis, qui dicitur, ÞoîBos, clarus, ceu, pôs Blov, lux vitæ. 105 Eoa] “Ews, et is, unde Eous, Aurora, Oriens.

108 Armenia vibratis crinibus] Armenia est Asiæ regio, in qua milites

habebant crines vel natura crispos vel ferro vibratos.

Ala] Sunt hic cohortes militum.

109 Herbida velamina] Vestes ad colorem viridem, herbarum instar, accedentes. Apud Romanos hoc vestis genus erat pauperiorum.

110 Flavo vertice Galli] Galli dicti a colore candido, nam yáλa lac significat. Quæ appellatio Gallorum comprehendebat et Germanos, quibus flava seu < aurea cæsaries' tribuitur.

Quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit;
Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus;
Quosque rigat retro pernicior unda Garumnæ,
Oceani pleno quoties impellitur æstu.

Mens eadem cunctis, animique recentia ponunt
Vulnera: non odit victus, victorve superbit.
Et quamvis præsens tumor, et civilia nuper
Classica, bellatrixque etiam nunc ira caleret,
In ducis eximium conspiravere favorem.

115

rentibus stipantur, quos Gallos Rhodanus celer, quos Araris lentior circum alluit, et quos Rhenus in aquis experitur nascentes, et quos aqua velocior Garumnæ aspergit, rediens, quotiescumque agitatur fluctu pleno Oceani. Una voluntas est omnibus: et corda deponunt injurias recentes: victus non irascitur victori: non victor insultat victo. Ac licet iracundia tumens, et bella civilia, et odium quoque bellicum modo incenderetur, tamen consenserunt in gratiam ductoris egregii. Non dissimi

margine Florida Pat.-111 Quos Rhodanus velox Bonon. ambit Rodanus Tholos. amnis pro Araris Med. tert. pigrior Ambros. sec.-112 nascentes vel miscentes Thuan. vertice pro gurgite Med. tert. Rhemis Vicet.—113 ligat Florent: Pric. Oisel. Pat. ligat vel rigat Vat. sec. Med. sec. Lov. Thuan. Mazar. 'Moret. alter. eadem varietas mox vs. 148. tetro Pal. Garinæ marg. Morin. Garunna Vat. pr. Farn. Garonæ Rott. Garauna Vat. sec. Garannæ Med. sec. Ambr. pr. Exc. Cod. Rhem. Girannæ Ambr. pr. Garannæ vel Cayci Med. tert. Heinsius conjiciebat legendum, Quos Liger et retro pernicior unda Garumnæ.-115 cunctas Exc. Gevart. poscunt pro ponunt Exc. Læti a m. sec.-116 victorque Thuan. Ambr. pr. duo Leid. Exc. Gevart. victorve vel victorque Put.-117 præceps conjicit Heinsius, ut supra. præceps audacia lib. 1. 34. et q. petulans animis c. marg. Isingr. timor Farn. Florent. Pat. Thuan. Leid. pr. Moret. pr. tumor vel timor Moret. sec. tumorem et iram sæpe conjungi monuit Heinsius, et provocavit ad vs. 7. Deprec. ad Hadr. ubi reponebat,' Me tumor incautus, me lubrica duxerit ætas.' pro dolor. et firmabat loco Capitolin. in Pertinace pag. 58. 1.7. Sed cum Tausius quidam in iram et tumorem milites adduxisset,' ita enim omnino legendum. ut et vidit Salmas. vulgo timorem.-118 bellatrix sine copula Vat. pr. Oxon. pr. Leid. sec. tunc Moret. sec. Exc. Gevart. maneret Thuan, natura pro nunc ira Var. LL. ed. Antv.-119 eximii Vat. duo, Oxon. duo, Reg. et Petav. pr.

NOTE

111 Rhodanus, Araris, Garumna] animus. Injuriæ dicuntur vulnera, Fluvii Galliæ notissimi. quia ut vulnus lædit corpus, ita et injuria animum: ξίφος τιτρώσκει σῶμα, τὸν δὲ νοῦν ὕβρις.

112 Et quos nascentes] Accolæ Rheni solebant infantes recens natos fluvio imponere, ut si frigidum fluvium paterentur, pro legitima sobole agnoscerentur.

115 Recentia ponunt vulnera] Milites Stilichonis, etsi patria differunt, non differunt voluntate; iis eadem est mens; et injurias deponunt, quibus nuper exulceratus fuerat eorum

116 Non odit victus] Qui vicerant cum Stilichone, non insultant victis : nec victi odere victores.

117 Præsens] Iræ durantis atque adhuc tumentis reliquiæ.

Civilia classica] Tubæ, bella : signum pro re signata,

Haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus

120

Narratur rapuisse vagos exercitus amnes,
Et telis umbrasse diem, cum classibus iret

Per scopulos, tectumque pedes contemneret æquor.
Vix Alpes transgressus erat, nec jam amplius errat
Barbarus, adventumque tremens, se cogit in unam
Planitiem, tutoque includit pascua gyro.

125

Tum duplicem fossam, non exsuperabile vallum

liter exercitus comitatus Xerxen una ex omni Imperio dicitur exhausisse fluvios errantes, et obscurasse Solem jaculis, cum volaret per saxa cum navibus, et pedes incedens sperneret mare opertum ratibus. Vix Stilicho superaverat Alpes; et jam exercitus Barbarorum non vagatur amplius, et timens accessum Stilichonis congregat se in planitiem, et claudit pascua circulo securo. Deinde construit fossam geminam, vallum inexpugnabile, palis infixis, et bobus interfectis, opponit vehi

extremum pro eximium Ambr. tres Petav.-120 Xerxen tres Med. Reg. Bonon. Mazar. duo Ambr. tres Petav. Xerxem Vat. sec. Oisel, Xersen Leid. duo. tanto Med. sec. m. pr.-121 potasse pro rapuisse Exc. Læti. feros amnes Pric. amnes vel axes Oisel.-122 vibrusse Petav. pr. umbrasse vel vibrasse Reg. Oxon. pr. Exc. Læti, et ed. Parm. umbrasse sedecim alii, Excerpt. Lucens. sec. et ed. Vicet.-123 tectus duo Vat. contexeret Oxon. sec. Put. cum cerneret Thuan. Mazar. Oisel. Exc. Pat. rec. et Cod. Rhem.-124 Alpes Exc. Læti. egressus erat Exc. Lucens. sec. non jam Exc. Læti.-125 adductumque Var. LL. ed. Antv. Exc. Voss. timens duo Vat. Rott. Put. Florent. duo Med. Ambr. sec. Petav. pr. Moret. sec. Exc. Gevart. et Lucens. sec. tremens Reg. Thuan. Vat. duo, Oisel. duo Oxon. Leid. pr. Exc. Voss.-126 tutoque Exc. Læti. tantoque Oisel. totoque tres Vat. Pal. Tholos. Med. pr. unus Heins. tutoque vel tortoque Oxon. pr. excludit Med. pr. unus Heins. unus Barth. Leid. et Exc. Gevart. in Petav. pr. pro glossa ascriptum erat. sic infra, Finibus exiguis vallis conclusa tenebas.'-127 Tunc Med. quart. Mazar. Ambr. pr. NOTE

120 Xerxen] Regem potentissimum Persarum in Asia, numero militum prope infinito fluvios exhaurientem.

Toto orbe] Vastissimo Imperio, quod Xerxes regebat: sic dicitur orbis Gallicus, pro Gallico Imperio.

121 Rapuisse] Exhausisse propter immensam copiam hominum equorumque.

122 Telis umbrasse] Aiebant Persas telorum multitudine solem obscurare, unde jocus Spartani cujusdam: 'Melius in umbra pugnabimus.'

123 Per scopulos] Xerxes dicitur æquasse montem Athon, et velis pervium fecisse.

[ocr errors]

Equor] Hellespontum, quem Xer. xes ponte navium junxit, atque trajecit; et per quem postea victus cymba effugit.

125 Barbarus] Exercitus prope Constantinopolim a Rufino evocatus formidat advenientem Stilichonem ; etsi vix Alpes superasset. Adeo formidabile erat nomen Stilichonis.

126 Pascua] Ad pabula equis subministranda.

127 Vallum asperat] Vallum munit palis acutis atque asperis per alternos seu geminos ordines, hinc inde dispositis; et in medio sub specie muri, plaustra constituit tecta pellibus boum. Id etiam a Carolo Magno

Asperat alternis sudibus, murique locata
In speciem cæsis obtendit plaustra juvencis.
At procul exsanguis Rufinum perculit horror:
Infectæ pallore genæ : stetit ore gelato
Incertus peteretne fugam, veniamne subactus
Posceret, an fidos sese transferret in hostes.
Quid nunc divitiæ, quid fulvi vasta metalli
Congeries, quid purpureis effulta columnis

130

135

cula constituta in formam muri. Sed longe terror pallens percussit Rufinum: vultus deformatur pallore: facie glaciata constitit, dubitans, an capesseret fugam? An victus peteret pacem, an transiret ad hostes sibi sociatos? Quid tum opes prosunt Rufino ? Quid cumulus immensus flaventis metalli? Quid domus elata columnis rubris, et ædificia sublata ad cœlum prosunt? Discit viam exercitus Stilicho

Petav. pr. Leid. sec. duplicem fossam Vat. pr. et Livin. duplici fossa tres Vat. Pal. Farn. Pric. Rott. Oisel. Exc. Læti. bellum pro vallum Vat. sec.128 locata Reg. Thuan. Exc. Gevart. et Lucens. sec. marg. Isingr. Ald. locata vel locatum Vat. pr. Petav. pr. locatum habent reliqui omnes, item Exc. Læti et Lucens. pr. ed. Parm. et Vicet. Heinsius conjiciebat locato.— 129 In speciem Med. tert. a m. sec. In specie sedecim alii. ostendit Pat. Oisel. Leid. sec. Exc. Gevart. obtundit Lov. claustra incert. Heins. Vicet. Vien. claustra vel plaustra Exc. Læti.-130 error Rott. Pat. Lov. a m. pr. Exc. Gevart. Exc. Voss.-131 Infesta Reg. Leid. pr. Infecto ed. Parm. Infecte vel Infecto Exc. Læti. pallore duo Vat. Exc. Lucens. sec. pallore vel terrore Put. terrore reliqui_scripti triginta fere, Exc. Læti, Lucens. pr. et Gevart. Sched. Gud. Var. LL. ed. Antv. et ed. Vicet. ore gelato Florent. Med. sec. stat corde gelato Tholos.-132 veniamne duo Med. duo Ambr. Reg. Thuan. Mazar. Leid. pr. duo Petav. Lov. et Exc. Gevart. veniamque Vat. pr. Oxon. pr. veniamve Vat. sec. Pal. Farn. Pric. Put. Oxon. sec. subactus Exc. Lucens. sec. fugatus ed. Vicet.-133 an Leid. sec. aut Florent.'an vel aut Put. attonitos sese an Petav. pr. fidos Leid. sec. Pat. Exc. Gevart. fidos vel tantos Vat. pr. a m. sec.-134 Quid dant vel nunc Moret. sec.-135 porphireis Exc. Læti. præfulta Pric. effulcta Ald. columnis Vat. pr. Pat. Ambr. sec. Exc. Læti et Lucens. sec. columnis vel metallis Put. metallis triginta alii, Exc. Lucens. pr.

NOTE

factum esse nonnulli memoriæ prodiderunt.

129 Casis juvencis] Pellibus taurorum occisorum.

130 Exsanguis horror] Terror reddens Rufinum pallidum et exsanguem. Effectus ponitur pro causa, sic diciturpallida mors,' quæ homines reddit pallidos.

131 Ore gelato] Ore pallenti et frigido corpore, ob scelerum conscientiam, metumque Stilichonis.

133 Fidos sese transferret in hostes] An transiret in hostes, quos sua perfidia patriam prodens sibi fidos effecisse putabat.

134 Fulvi metalli] Auri congestus

acervus.

135 Purpureis columnis] Columnis e marmore coloris punicei, seu rufi, rubri. Quod intelligendum de opere Byzantino structuræ admirabilis, quod exstructum est a Rufino.

Atria, prolatæve juvant ad sidera moles?
Audit iter, numeratque dies, spatioque viarum
Metitur vitam: torquetur pace futura,

Nec recepit somnos, et sæpe cubilibus amens
Excutitur, pœnamque luit formidine pœnæ.

140

Sed redit in rabiem, scelerumque immane resumit
Ingenium, sacrasque fores prædivitis aulæ
Intrat, et Arcadium mixto terrore precatur:
Per fratris regale jubar, per facta parentis
Ætherii, floremque tui te deprecor ævi,
Eripe me gladiis: liceat Stilichonis iniquas

145

nis, supputat dies, et metitur vitam intervallo itineris: vexatur pace ventura, neque admittit soporem, et frequenter mente captus excitatur lecto, penditque supplicium, timore supplicii. At resumit furorem solitum, et repetit crudelem propensionem ad crimina, atque ingreditur limina augusta Regiæ locupletissimæ, et rogat Arcadium metu mixto, dicens: Per sidus Regium Fratris, per gesta Divi Patris, et florem ætatis tuæ, rogo te, libera me ab ensibus. Permittatur mihi effugere minationes injustas Stili

Sched. Gud. et ed. Vicet. male. nam præcessit.-136 prolatane duo Vat. provectæque Vat. sec. valles pro moles Pat.--137 Audet Oisel. vias Pat. Leid. sec. Exc. Gevart. spatiumque Bonon.-138 peste duo Vat. pace Exc. Lucens. sec.-139 Nec Pric. Rott. Non Farn. repetit Exc. Cod. Rhem.-140 tulit pro luit Tholos.-141 in vel ad Tholos. rabiem Vat. pr. Med. quart. Pat. vet. Gyr. Leid. sec. Vat. Livin. Exc. Gevart. et Luc. pr. ed. Parm. Isingr. faciem duo Vat. Pal. Farn. Pric. Rott. Oisel. Florent. Put. Mazar. Thuan. Bonon. Tholos. duo Ambr. tres Petav. totidem Med. duo Heins. Exc. Læt. et Lucens. sec. item ed. Licet. faciem vel rabiem Put. duo Lat. faciem vel facinus Reg. resolvit Tholos.-143 immixto magna pars Codd. Exc. Læti et Lucens. sec. Oxon. Ald. Colin. mixto Med. quart. Exc. Lucens. pr.-144 fata Thuan. facta plurimi Codd. Exc. Gevart. Lucens. sec. Var. LL. ed. Antv. ed. Parm. et Vicet. --146 Erime Put. a m. pr. unde Heinsius legit Exime. Stilichonis Vat. pr.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »