Obrazy na stronie
PDF
ePub

Æmilium circa ludum faber imus et ungues Exprimet et molles imitabitur ære capillos; Infelix operis summâ, quia ponere totum

Nesciet hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse velim, quàm pravo vivere naso,
Spectandum nigris oculis, nigroque capillo.

35

Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam
Viribus; et versate diu quid ferre recusent,
Quid valeant humeri: cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.

Ordinis hæc virtus erit et venus, aut ego fallor,
Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici
Pleraque differat, et præsens in tempus omittat.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis,
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregiè, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum.

Si fortè necesse est

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis.
Continget: dabiturque licentia sumpta pudenter:
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Græco fonte cadant, parcè detorta. Quid autem
Cæcilio Plautoque dabit Romanus ademptum
Virgilio Varioque? ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Ennî
Sermonem patrium ditaverit, et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
Signatum præsente notâ producere nomen.
Ut silvæ foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt; ita verborum vetus interit ætas,
Et juvenum ritu florent modò nata, vigentque.
Debemur morti nos nostraque; sive receptus
Terrâ Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus; sterilisque diu palus, aptaque remis,
Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum ;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius. Mortalia facta peribunt;
Nedum sermonum stet honos, et gratia vivax.
Multa renascentur quæ jam cecidere, cadentque
Quæ nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.

Res gestæ regumque ducumque et tristia bella
Quo scribi possent numero, monstravit Homerus.

Versibus impariter junctis querimonia primùm,

40

45

50

55

60

65

70

75

Pòst etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor
Grammatici certant, et adhuc sub judice lis est.

Archilochum proprio rabies armavit iambo:
Hunc socci cepêre pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus, et populares
Vincentem strepitus, et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum,
Et pugilem victorem, et equum certamine primum,
Et juvenum curas, et libera vina referre.

Descriptas servare vices operumque colores,
Cur
ego, si nequeo ignoroque, poëta salutor?
Cur nescire, pudens pravè, quàm discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non vult:
Indignatur item privatis, ac propè socco
Dignis, carminibus narrari cœna Thyestæ.
Singula quæque locum teneant sortita decenter.
Interdum tamen et vocem Comœdia tollit;
Iratusque Chremes tumido delitigat ore.
Et tragicus plerùmque dolet sermone pedestri:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Telephus et Peleus quum pauper et exsul, uterque

Projicit ampullas et sesquipedalia verba,

Si curat cor spectantis tetigisse querelâ.

Non satis est pulchra esse poëmata; dulcia sunto,

Et quocunque volent animum auditoris agunto.

100

Ut ridentibus arrident, ita flentibus adflent
Humani vultus: si vis me flere, dolendum est
Primùm ipsi tibi; tunc tua me infortunia lædent,
Telephe, vel Peleu: malè si mandata loqueris,
Aut dormitabo, aut ridebo. Tristia mœstum
Vultum verba decent; iratum, plena minarum;
Ludentem, lasciva; severum, seria dictu.
Format enim natura priùs nos intus ad omnem
Fortunarum habitum; juvat, aut impellit ad iram,
Aut ad humum morore gravi deducit, et angit;
Pòst effert animi motus interprete linguâ.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multùm Davusne loquatur, an heros;
Maturusne senex, an adhuc florente juventâ
Fervidus; an matrona potens, an sedula nutrix ;
Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli;
Colchus, an Assyrius; Thebis nutritus, an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,

105

110

115

Scriptor. Honoratum si fortè reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis :
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.

Si quid inexpertum scenæ committis, et audes
Personam formare novam, servetur ad imum
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est propriè communia dicere: tuque
Rectiùs Iliacum carmen deducis in actus,
Quàm si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati juris erit, si

120

125

130

Nec circa vilem patulumque moraberis orbem ;
Nec verbum verbo curabis reddere, fidus
Interpres ; nec desilies imitator in arctum,

Unde pedem proferre pudor vetet, aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim :
"Fortunam Priami cantabo et nobile bellum."
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

135

Quantò rectiùs hic qui nil molitur ineptè!

140

"Dic mihi, Musa, virum, captæ post tempora Troja,

Qui mores hominum multorum vidit et urbes."
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdin;
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
Nec gemino bellum Trojanum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat; et in medias res,
Non secus ac notas, auditorem rapit; et, quæ
Desperat tractata nitescere posse, relinquit ;
Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.

145

150

Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi :

155

Si plausoris eges aulæa manentis, et usque
Sessuri, donec cantor, "Vos plaudite," dicat,
Etatis cujusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo
Signat humum, gestit paribus colludere, et iram
Colligit ac ponit temerè, et mutatur in horas.
Imberbus juvenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi;
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,

160

Utilium tardus provisor, prodigus æris,

Sublimis, cupidusque et amata relinquere pernix.
Conversis studiis, ætas animusque virilis

165

Quærit opes et amicitias, inservit honori,
Commisisse cavet quod mox mutare laboret.

Multa senem circumveniunt incommoda ; vel quòd
Quærit, et inventis miser abstinet ac timet uti;
Vel quòd res omnes timidè gelidèque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, censor castigatorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum;
Multa recedentes adimunt. Ne fortè seniles
Mandentur juveni partes, pueroque viriles,
Semper in adjunctis ævoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scenis, aut acta refertur:
Segniùs irritant animos demissa per aurem,
Quàm quæ sunt oculis subjecta fidelibus, et quæ
Ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
Digna geri promes in scenam; multaque tolles
Ex oculis, quæ mox narret facundia præsens :
Ne pueros coram populo Medea trucidet;
Aut humana palàm coquat exta nefarius Atreus;
Aut in avem Progne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.

Neve minor, neu sit quinto productior actu
Fabula, quæ posci vult et spectata reponi:
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit: nec quarta loqui persona laboret.

Actoris partes chorus officiumque virile
Defendat; neu quid medios intercinat actus,
Quod non proposito conducat et hæreat aptè :
Ille bonis faveatque, et consilietur amicis;
Et regat iratos, et amet pacare tumentes;
Ille dapes laudet mensæ brevis; ille salubrem
Justitiam, legesque, et apertis otia portis;
Ille tegat commissa, deosque precetur et oret,
Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubæque
Æmula, sed tenuis simplexque foramine pauco,
Adspirare et adesse choris erat utilis, atque
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
Quò sanè populus numerabilis, utpote parvus,
Et frugi castusque verecundusque coibat.

170

175

180

185

190

195

200

205

Postquam cœpit agros extendere victor, et urbem
Latior amplecti murus, vinoque diurno

Placari Genius festis impunè diebus,

210

Accessit numerisque modisque licentia major.
Indoctus quid enim saperet, liberque laborum,
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?

Sic priscæ motumque et luxuriam addidit arti
Tibicen, traxitque vagus per pulpita vestem.
Sic etiam fidibus voces crevêre severis,
Et tulit eloquium insolitum facundia præceps;
Utiliumque sagax rerum, et divina futuri,
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper
Incolumi gravitate jocum tentavit, eò quòd
Illecebris erat et gratâ novitate morandus
Spectator, functusque sacris, et potus, et exlex.

215

220

Verùm ita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,

225

Ne quicunque deus, quicunque adhibebitur heros,

Regali conspectus in auro nuper et ostro,

Migret in obscuras humili sermone tabernas;

Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire leves indigna Tragoedia versus,

230

Ut festis matrona moveri jussa diebus,

Intererit Satyris paulùm pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solùm
Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar tragico differre colori,
Ut nihil intersit Davusne loquatur, et audax
Pythias emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
Speret idem; sudet multùm frustràque laboret
Ausus idem tantùm series juncturaque pollet,
Tantùm de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me judice, Fauni,
Ne, velut innati triviis ac penè forenses,

235

240

245

Aut nimiùm teneris juvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent ignominiosaque dicta :
Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res;

Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
Equis accipiunt animis donantve coronâ.

250

Syllaba longa brevi subjecta vocatur Iambus;

« PoprzedniaDalej »