Obrazy na stronie
PDF
ePub

PERIOD IV.-CHAPTER II.

AFFAIRS OF SICILY TO 276 B. C.

CXLII. Death of Timoleon, 337 B. c.
Agathocles. (Just. xxii. 1.)

Character of

[Quum Timoleon, privatus et cæcus, diem supremum obiisset,] paucis annis interjectis Agathocles ex humili genere ad regnum Syracusarum totiusque Siciliæ pervenit. Quippe in Siciliâ patre figulo natus, juveniles annos omni infamiæ genere inquinavit, latrocinia quoque exercuit. Interjecto tempore quum Syracusas concessisset, diu sine fide fuit; deinde gregariam militiam sortitus, non minus tunc seditiosâ, quam antea turpi vitâ, in omne facinus promtissimus erat. Nam et manu strenuus, et in concionibus perfacundus habebatur. Brevi itaque centurio, ac deinceps tribunus militum factus est. Jam quum in diversis præliis insignem fortitudinem præstitisset, dignus est habitus, qui in locum defuncti ducis Damascōnis sufficeretur. Tum bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus est.

CXLIII. Tyranny' of Agathocles: begins 317 B. C. (Just. xxii. 2.)

Quum apud Murgantinos exsularet, ab his odio Syracusanorum primo prætor, mox dux belli creatur. In eo bello et urbem Leontinorum capit, et patriam suam Syracusas obsidere cœpit. Sed quum videret, fortius defendi urbem, quam oppugnari, precibus per

internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitrium suscipiat. Quo intercedente 20 non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam prætor Syracusis constituitur. Quo facto, acceptis ab Hamilcare quinque millibus Afrorum, potentissimos quosque ex principibus interficit, senatum trucidat, et ex plebe quoque locupletissimos et promtissimos tollit.

a

CXLIV. Wars of Agathocles with the Carthaginians. (Just. xxii. 3—6.)

(1) His ita gestis militem legit exercitumque conscribit; quo instructus finitimas civitates, nihil hostile metuentes, ex improviso aggreditur. Deinde quum adversus Poenos arma movisset, Ponique victores Syracusas obsidione cinxissent, mirâ prorsus audaciâ bellum in Africam transferre statuit. Itaque oppidanis ad obsidionis necessitatem a frumento instructis, comitibus duobus adultis filiis, Archagatho et Heraclidâ, cursum in Africam direxit. (2) Quo quum venisset, universas naves, consentiente exercitu, incendi jubet, ut omnes scirent, auxilio fugæ ademto, aut vincendum aut moriendum esse. Deinde quum omnia, quacunque ingrederentur, prosternerent, villas castellaque incenderent, obvius ei fuit cum triginta millibus Poenorum Hanno; sed, proelio commisso, duo de Siculis, tria millia de Pœnis cum ipso duce cecidere. Hac victoriâ et Siculorum animi eriguntur et Ponorum franguntur. Castra deinde in quinto lapide a Carthagine statuit, ut vastitatem agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur.

d

с

CXLV. Expulsion of the Carthaginians from Sicily. (Just. xxii. 7, 8.)

(1) His Poenorum malis etiam deletus 10 in Siciliâ cum imperatore exercitus accessit . Nam post pro

8

fectionem Agathoclis Poeni in obsidione urbis segniores redditi, ab Antandro, fratre Agathoclis, occidione cæsi nuntiabantur. Itaque quum domi forisque eadem fortuna Carthaginiensium esset, non tributariæ tantum ab his urbes, sed etiam socii reges deficiebant. Quorum copiis auctus, Carthaginienses gravi proelio superat. Quo facto, tradito exercitu filio Archagatho, in Siciliam rediit, nihil actum existimans, si amplius Syracusæ obsiderentur. Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Pœnis missus exercitus fuerat. (2) Statim igitur primo adventu ejus Siciliæ urbes, auditis rebus, quas in Africâ gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Siciliâ Poenis, totius insulæ imperium occupavit. In Africam deinde reversus, seditione militum excipitur. Nam stipendiorum solutio in adventum patris dilata a filio fuerat. Igitur ad concionem vocatos blandis verbis permulsit stipendia illis dicens ab hoste quærenda esse: communem victoriam communem prædam futuram. Sedato itaque militari tumultu, ad castra hostium exercitum ducit; ibi inconsultius prælium committendo, majorem partem exercitûs perdidit. (3) Quum itaque in castra fugisset, militesque ob stipendium non solutum metueret, concubiâ nocte solus cum Archagatho filio profugit. Archagathus tamen, qui a patre noctis errore e discesserat, a militibus comprehensus reducitur. Tum pactione cum hostibus factâ, milites, interfectis Archagathi liberis, Carthaginiensibus se tradidere; Archagathus ipse ab Arcesilão, amico antea patris, occisus est. Post hæc Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem æquis conditionibus fecit.

d

CXLVI. Death of Agathocles, 289 B. C.
(Just. xxiii. 2.)

Brevi post tempore, Agathocles, quum spe ampliandi regni in Italiam trajecisset, gravi morbo correp

tus est. Quum jam nulla spes esset, eum hoc malo liberari posse, bellum inter filium ejus nepotemque oritur, regnum jam quasi mortui vindicantes; occisoque filio, regnum nepos occupavit. Inter hæc domestica mala rex moritur. Carthaginienses autem, cognitis quæ in Sicilia agebantur, occasionem totius insulæ occupandæ datam sibi existimantes, magnis viribus eo trajiciunt, multasque civitates subigunt.

CXLVII. Pyrrhus invades Sicily, 278 B. c.: retires from it 276 B. C. (Just. xxiii. 3.)

Eo tempore Pyrrhus, rex Epiri, adversus Romanos bellum gerebat: qui imploratus a Siculis in auxilium, quum Syracusas venisset, multasque civitates subegisset, rex Siciliæ appellatur. Post hæc multa secunda prælia cum Carthaginiensibus facit. Interjecto deinde tempore, quum legati ab Italicis sociis venissent, nuntiantes, Romanis resisti non posse, deditionemque futuram, nisi subveniat, victorem exercitum in Italiam trajecit. Quo facto socii in Siciliâ ab eo defecerunt, et imperium Siciliæ tam cito amisit, quam facile quæsierat. Sed nec in Italiâ meliore felicitate usus in Epirum revertitur.

PERIOD IV.-CHAPTER III.

ROMAN HISTORY TO THE END OF THE WAR WITH PYRRHUS, 275 B. C.

CXLVIII. Wars with the Samnites.

Postea Romani bellum gesserunt cum Samnitibus ad quod L. Papirius Cursor cum honore dictatoris profectus est. Qui quum negotii cujusdam causâ Romam rediret, præcepit Q. Fabio Rulliano, magistro equitum, quem apud exercitum reliquit, ne pugnam cum hoste committeret. Sed ille, occasionem nactus, felicissime dimicavit, et Samnites delevit. Ob hanc rem a dictatore capitis damnatus est. At ille in urbem confugit, et ingenti favore militum et populi liberatus est; in Papirium autem tanta exorta est seditio, ut pæne ipse interficeretur.

CXLIX. The Roman Army is made to pass under the yoke. The Samnites are conquered.

Duobus annis post T. Veturius et Spurius Postumius consules bellum adversum Samnites gerebant. Hi a Pontio Thelesino, duce hostium, in insidias inducti sunt. Nam ad Furculas Caudīnas Romanos pellexit in angustias, unde sese expedire non poterant. Ibi Pontius patrem suum Herennium rogavit, quid faciendum putaret. Ille ait, aut omnes occidendos esse, ut Romanorum vires frangerentur; aut omnes dimittendos, ut beneficio obligarentur. Pontius utrumque consilium improbavit, omnesque sub jugumb misit. Samnites denique post bellum undequinquaginta annorum superati sunt.

a

« PoprzedniaDalej »