Obrazy na stronie
PDF
ePub

82

Græciam fatigant. Communem hostem putant communibus viribus summovendum; neque 2 enim cessaturum Philippum, nisi omnem Græciam domuerit. Motæ quædam civitates Atheniensibus se jungunt, quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. (2) Proelio ad Chæroneam commisso, quum Athenienses longe majore militum numero præstarent, tamen assiduis bellis induratâ Macedonum virtute vincuntur. Non tamen immemores pristinæ virtutis ceciderunt; quippe adversis vulneribus omnes loca, quæ tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universæ Græciæ et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.

XCV. Philip prepares to invade Persia.
(Justin ix. 4, 5.)

Non

Hujus victoriæ callide dissimulata lætitia est. solita sacra Philippus illâ die fecit; non in convivio risit; non coronas aut unguenta sumsit; et, quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit, et bello consumtorum corpora sepulturæ reddidit. Compositis in Græciâ rebus, omnium civitatum legatos ad formandum rerum præsentium statum evocari Corinthum jubet. Ibi pacis leges universæ Græciæ pro meritis singularum civitatum statuit, conciliumque omnium, veluti unum senatum, ex omnibus. legit. Auxilia deinde singularum civitatum describuntur; nec dubium erat, eum Persarum imperium et suis et Græciæ viribus impugnaturum esse.

XCVI. Death of Philip, 336 B. C.
(Justin ix. 6.)

Interea dum auxilia a Græciâ coëunt, nuptias Cleopatræ filiæ, et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, magno apparatu celebrat. Ubi quum Philippus ad

ludos spectandos, medius inter duos Alexandros, et filium et generum, contendereta, Pausanias, nobilis ex Macedonibus adolescens, occupatis angustiis, Philippum in transitu obtruncat. Hic ab Attalo indigno

modo tractatus, quum sæpe querelam ad Philippum frustra detulisset, et honoratum insuper adversarium videret, iram in ipsum Philippum vertit, ultionemque, quam ab adversario non poterat, ab iniquo judice exegit.

PERIOD III.-CHAPTER II.

SICILIAN HISTORY TO THE DEATH OF TIMOLEON, 337 B. C.

XCVII. Dionysius the Elder, 406 B. C. (Justin xx. 1, 5. Corn. Nep. Regg. 2.)

Dum Græciæ civitates sese invicem debilitant, Carthaginienses, domitâ armis Sardiniâ, Siciliæ tentabant imperium; diuque variâ fortunâ cum tyrannis dimicatum. Ad postremum amisso Hamilcare imperatore cum exercitu, aliquantisper quievere victi. Insequenti tempore Dionysius, Carthaginiensibus victis, totius insula imperium occupavit, vir et manu fortis et belli peritus, et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, nullius rei denique cupidus, nisi singularis perpetuique imperii, ob eamque rem crudelis; nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitæ, quem ejus insidiatorem putaret. Hic quum virtute tyrannidem sibi peperisset, magnâ retinuit felicitate: majorque annos sexaginta natus decessit florente regno.

XCVIII. Dionysius the Younger, 367 B. c.
(Justin xxi. 1.)

(1) Eo exstincto milites maximum natu ex filiis ejus, nomine Dionysium, in ejus locum suffecere. Qui, ut popularium animos inter initia regni sibi conciliaret, nexorum tria millia e carcere dimittit; tributa populo per triennium remittit, et, quibuscunque delinimentis potest, animos omnium sollicitat. Tunc fratrum

suorum avunculos, veluti æmulos imperii sui, hortatoresque puerorum ad divisionem regni, sustulit, ipsosque paullo post fratres interficit.

(2) Sublatis æmulis in segnitiem lapsus, sagīnam corporis ex nimiâ luxuriâ, oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis posset. Propter quæ dum contemni se putat, sævitiâ grassatur, civitatemque cædibus implet. Quæ sævitia quum eum omnibus invisum reddidisset, et bellum denique Syracusani adversus eum decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret. (3) Sed a militibus, prædam ex urbis direptione sperantibus, descendere in proelium cogitur. Plus semel victus legatos ad Syracusanos mittit, spondens, se depositurum tyrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita, incautis omnibus nec quidquam hostile metuentibus, exercitum ad delendam civitatem mittit. Fit igitur in ipsâ urbe anceps proelium; in quo, oppidanis multitudine superantibus, Dionysius pellitur, qui quum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus.

с

XCIX. Dionysius at Locri expelled by Timoleon, 343 B. C. (Justin xxi. 2, 3; xxi. 5. Confer Corn. Nep. Tim. 2.)

(1) Exsul a Locrensibus sociis exceptus, velut jure regnaret, arcem occupat, solitamque sibi sævitiam exercet. Opulentiores interficit, matronas etiam nonnullas ad prodendas virorum pecunias torquet. Quum his artibus per annos sex regnasset, conspiratione Locrorum civitate pulsus, in Siciliam redit. Ibi Syracusas, securis omnibus, post longam intercapedinem pacis, per proditionem recipit.

(2) Ibi quum gravior crudeliorque in dies civitati esset, iteratâ conspiratione obsidetur. Petiverant autem

ejus adversarii opem a Corinthiis, ducemque, quo in bello uterentur, postulaverant. Ab illis Timoleon missus, incredibili felicitate Dionysium totâ Siciliâ depulit. Tunc, deposito imperio, Corinthum in exsilium proficiscitur. (3) Ibi, humillima quæque a tutissima existimans, in sordidissimum vitæ genus descendit; in publico vagabatur et potabat; totis diebus in popīnis desidebat, cum perditissimo quoque de minimis rebus disceptabat, pannosus et squalidus incedebat; quæ omnia facere videbatur, ut contemnendus magis quam metuendus videretur. Denique, ludimagistrum professus, pueros in trivio docebat.

с

« PoprzedniaDalej »