Obrazy na stronie
PDF
ePub

LXXVI. Fatal defeat of the Athenians at
Egospotamos, 405 B. C.

Itaque Conon, Alcibiadi suffectus, classem maximâ industriâ adornat; sed navibus exercitus deerat. Nam ut numerus militum expleretur, senes et pueri arma capere coacti sunt. Pluribus itaque proeliis adverso Marte pugnatis, tandem Lysander, Spartanorum dux, Atheniensium exercitum, qui, navibus relictis, in terram prædatum exierat, ad Egos flumen oppressit, eoque impetu totum bellum delevit. Hac enim clade res Atheniensium penitus inclinata est. Tributariæ civitates, quas metus in fide retinuerat, Lysandro se tradiderunt; qui, ejectis iis, qui Atheniensium rebus. studerent, decem in unaquaque civitate delegit viros quibus summum imperium potestatemque omnium rerum commisit.

b

LXXVII. Athens surrenders to Lysander, 404 B. C. (Justin v. 8.)

31

(1) His actis, Lysander Athenas navigavit, miseramque civitatem, obsidione circumdatam, fame urget. Sciebat enim, neque ex advectis copiis multum superesse, et, ne novæ advehi possent, providebat. Quibus malis Athenienses fracti, multis fame et ferro amissis, pacem petivere; quæ" an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum est. (2) Quum nonnulli nomen Atheniensium delendum, urbemque incendio consumendam censerent, Spartani negarunt, se passuros ut ex duobus Græciæ oculis alter erueretur; pacemque Atheniensibus sunt polliciti, si longi muri brachia dejicerent, navesque, quæ reliquæ forent, traderent; denique si respublica triginta rectores, ex civibus deligendos, acciperet.

67

,

b

LXXVIII. Tyranny of the Thirty. (Justin v. 8.)

(1) His legibus acceptis, tota civitas subito mutari cœpit. Triginta rectores reipublicæ constituuntur, Lacedæmoniis et Lysandro deditia, qui brevi tyrannidem in cives exercere cœperunt. Quippe a principio tria millia satellitum sibi statuunt; et, quasi hic numerus ad continendam civitatem non sufficeret, septingentos milites a victoribus accipiunt. (2) His copiis instructi exhaustam urbem cædibus et rapinis fatigant: quumque hoc uni ex numero suo Theraměni, displicere didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Quo factum est72, ut multi, urbe relictâ, exsilii miserias, quam domesticum terrorem pati mallent.

a

LXXIX. Death of Alcibiades, 404 B. C.
(Corn. Nep. Alcib. 9, 10.)

62

68

rerum

[ocr errors]

82

(1) Horum tyrannorum consiliis etiam Alcibiades periit. Qui quum castellum in Phrygiâ habitaret, ubi liberandæ patriæ agitabat consilia, Critias cæterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserunt, qui eum certiorem facerent 78 Alcibiadem sustulisset "2, nihil earum nisi ratum fore, quas ipse Athenis constituisset. Quare 2 si suas res gestas manere vellet, illum persequeretur. Lysander, his verbis commotus, Pharnabazo, satrapæ, persuasit, ut homines mitteret, qui vicinitati, in quâ Alcibiades erat, negotium darent, ut eum interficerent. (2) Illi, quum eum ferro aggrědi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in quâ quiescebat, eamque succenderunt. Ille autem, ut sonitu flammæ est excitatus, quum ei gladius esset subductus, familiaris sui subalare telum arripuit. Namque erat cum eo quidam ex Arcadiâ hospes, qui nunquam discedere voluerat. Hunc sequi se jubet, et id, quod in præsentiâ vestimentorum fuit, arripit. (3) His in ignem

ejectis flammæ vim transiit. Quem ut barbari incendium effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt, caputque ejus ad Pharnabazum retulerunt. At mulier, quæ cum eo vivere consuerat, muliebri suâ veste contectum cremavit. Sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.

LXXX. Thrasybulus occupies Phyle, 404 B. C.
(Corn. Nep. Thras. 2.)

(1) Quum triginta tyranni, præpositi a Lacedæmoniis, servitute oppressas tenerent Athenas, Thrasybūlus (cui nemo fere præferendus fide, constantiâ, magnitudine animi, in patriam amore) Phylen confugit, quod est castellum in Atticâ munitissimum, quum non plus secum haberet, quam triginta de suis. · Contemptus est primo a tyrannis, ignorantibus; nihil in bello debere contemni.' (2) Hinc, viribus paulatim auctis, in Piræum transiit, Munychiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eâque turpiter repulsi protinus in urbem, armis impedimentisque amissis, refugerunt. Usus est Thrasybulus non minus prudentiâ, quam fortitudine; nam cedentes violari vetuit: cives enim civibus parcere æquum censebat; neque quisquam est vulneratus, nisi qui prior impugnare voluit; neminem jacentem veste spoliavit; nihil attigit præter arma, quorum indigebat, et quæ ad victum pertinebant. In secundo proelio cecidit Critias, triginta tyrannorum acerrimus.

LXXXI. Return of the Exiles. Act of Amnesty, 403 B. C. (Corn. Nep. Thrasyb. 3.)

Dum hæc geruntur, Pausanias, rex Lacedæmoniorum, tyrannis auxilio missus est. Is Lysandro infensus, inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem, his conditionibus, ne qui " præter triginta tyrannos, et decem, qui, postea prætores a

74

creati, eâdem crudelitate usi erant, afficerentur exsilio, neve bona publicarentur; reipublicæ procuratio populo redderetur. Præclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliatâ pace, quum plurimum in civitate posset, legem tulit: ne quis anteactarum rerum accusaretur, neve multaretur; eamque illi legem OBLIVIONIS appellarunt.

LXXXII. The Expedition of Cyrus the younger. Retreat of the Ten Thousand, 401 B. c. (Justin v. 11.)

(1) Eodem fere tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro urbes Lydiæ, quibus præfectus fuit, testamento legavit. Sed Cyro judicium patris injuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum paravit. Quod quum nuntiatum esset Artaxerxi, Cyrum ad se arcessitum compedibus aureis vinxit, interfecissetque, nisi mater prohibuisset. (2) Quod periculum quum effugisset, Cyrus jam non occulte bellum, sed palam parare coepit; auxilium undique contrahit. Sed quum in proelio commisso fratrem imprudentius aggreditur, hunc quidem equi fugaa periculo subtraxit, Cyrus autem a cohorte regiâ circumventus interficitur. In eo prœlio decem millia Græcorum in auxilio Cyri fuere ; quæ et in cornu, in quo steterant, vicerunt, et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci, neque dolo capi potuerunt, sed per indomitas nationes et gentes barbaras, virtute suâ confisi, in patriam revertuntur.

LXXXIII. Agesilaus in Asia, 396 B. C.
(Corn. Nep. Ages. 2. Con. 2.)

(1) Quum fama esset Artaxerxem comparare classes, pedestresque exercitus, quos" in Græciam mitteret, Agesilaus rex persuasit Lacedæmoniis, ut exercitum emitterent in Asiam, bellumque Regi facerent: docens,

92

satius esse in Asiâ, quam in Europâ dimicari". Datâ potestate, tantâ celeritate usus est, ut prius 22 in Asiam cum copiis pervenerit, quam Regii satrapæ eum scirent profectum. (2) Hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator; re autem verâ exercitui præfuit Conon Atheniensis, ejusque omnia arbitrio gesta

sunt.

b

LXXXIV. Recall of Agesilaus. Battle of Coronea, 394 B. C. (Corn. Nep. Ages. 4.)

(1) Quum Agesilaus jam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo venit Ephorûm jussu, bellum 2 Athenienses et Boeotios indixisse Lacedæmoniis; quare venire ne dubitareta. Qui quum victori præesset exercitui, maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, gloriosius tamen duxit, si institutis patriæ paruisset, quam si bello superasset Asiam. (2) Quum jam haud itad longe abesset Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii cæterique eorum socii apud Coroneam; quos omnes gravi proelio vicit. Huic victoriæ vel maxima fuit laus, quod, quum plerique se ex fugâ in templum Minervæ conjecissent, quærereturque ex eo, quid his fieri vellet, etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio, et iratus videbatur omnibus, qui adversus eum arma tulerant, tamen antetŭlit iræ religionem, et eos vetuit violari. Neque vero hocf solum in Græciâ fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summâ religione omnia simulacra arasque conservavit.

67

LXXXV. Battle of Cnidus, 394 B. C.

Corinthian

War. (Corn. Nep. Con. 4. Ages. 5.)

(1) Sed per idem tempus, et quidem aliquot ante diebus quam ad Coroneam pugnatum est, Conon, Persarum classi præfectus, Lacedæmonios apud Cnidum adortus magno proelio fugat; multas naves capit,

« PoprzedniaDalej »