Obrazy na stronie
PDF
ePub

31

cibus movit, ut sibi afferret ostenderetque puerum. Cujus precibus fatigatus pastor reversus13 in silvam, juxta infantem invenit canem, ubera parvulo præbentem, et a feris alitibusque defendentem. (2) Motus et ipse misericordiâ, quâ canem motam viderat, puerum defert ad stabula, eâdem cane anxie prosequente. Quem ubi in manus mulier accepit, puer eam risu et blanditiis ita cepit, ut eum a se nollet dimittere, maritoque precibus persuaderet, ut suum ipsius puerum exponeret, altero servato. Atque ita permutatâ sorte parvulorum, hic pro filio pastoris educatur, ille pro nepote Astyagis exponitur.

31

51

63

XXXIV. Cyrus is acknowledged by his Grandfather. (Justin i. 5.)

31

Puer deinde quum inter pastores esset, Cyri nomen accepit. Ibi aliquando rex inter ludentes creatus, contumaces flagellis cecīdit; ob quam31 contumeliam puerorum parentes irati regem adierunt, querentes, quod ingenui pueri a servo regio verberibus essent affecti. Rex puerum arcessitum13 quum interrogasset, quomodo ausus esset illos verberare, ille, vultu nihil mutatoa, se ut regem fecisse respondit. Hoc responsum puerique constantiam admiratus Astyages, somnium, quod olim viderat, in mentem revocat, quumque et vultûs similitudo, et expositionis tempora, et pastoris confessio convenirent, nepotem agnovit. Et quoniam somnium exitum habuisse, existimabat, quod Cyrus regnum inter pastores gessisset, puero quidem pepercit, sed Harpago ob imperium neglectum 10 iratus, filium ejus interfecit, patrique epulandum' apposuit.

65

XXXV. Harpagus revenges himself on Astyages.

7

Interjecto deinde tempore, quum adolevisset Cyrus, Harpagus, qui dissimulatum diu odium in crudelissimum regem nunquam deposuerat, omnia ei perscri

bit; ut ablegatus in Persas ab avo fuerit; ut occidi eum parvulum avus jusserit; ut beneficio suo servatus sit; ut ipse regem offenderit; ut filium amiserit.' Hortatur, exercitum paret, et pronam ad regnum viam ingrediatur,' Medorum transitionem pollicitus. Epistola, quia regis custodes omnes aditus obsidebant, exenterato lepori inseritur, lepusque Cyro apud Persas degenti per fidum servum mittitur.

XXXVI. Cyrus attacks Astyages. (Justin i. 6.)

31

Cyrus, Harpagi epistolis lectis 22, nihil cunctatus a, populum convocavit, eoque in locum silvestrem adducto, silvam securibus excīdi jussit. Quod quum strenue fecissent, eosdem postero die ad epulas invitat. Deinde quum alacriores ipso convivio factos videret, rogat, si conditio esset proposita, utrum 53 hesterni diei laborem, an præsentium epularum hilaritatem prælaturi essent? Omnibusque clamantibus ", se præsentes præferre epulas, ait: Hesterno diei omnem vitam similem agetis, quamdiu Medis parebitis ; at si me sequemini, efficiam, ut per omnem vitam epulas agere videamini.

14

66

XXXVII. Defeat of Astyages. Cyrus ascends the Throne, 559 B. C.

(Justin i. 6.)

Lætis omnibus, Medis bellum infert. Astyages Harpago summam belli a committit, oblitus 65 injuriarum, quibus eum affecerat. At ille exercitum acceptum statim Cyro tradit, regisque crudelitatem defectione ulciscitur. Quod " ubi Astyages audivit, contractis undique auxiliis 19 ipse in Persas proficiscitur, variamque ibi belli fortunam expertus, tandem in prœlio capitur. Cyrus avo regnum abstulit, eumque maximæ genti Hyrcanorum præposuit. Nam in Medos reverti ipse noluit. Hic finis Medorum imperii fuit. Regnaverunt annos trecentos quinquaginta.

6

XXXVIII. Cyrus conquers Cræsus, 546 B. c.
(Justin i. 7.)

;

(1) Initio regni Cyrus civitates, quæ Medorum tributariæ fuerant, bello domuit. Deinde quum adversus Babylonios bellum gereret, Croesus, rex Lydorum, cujus opes et divitiæ illâ tempestate insignes erant, Babyloniis auxilium tulit; eoque victo, Cyrus bellum in Lydiam transfert. Ibi Crosi exercitus, fortunâ prioris prælii jam perculsus, nullo negotio a funditur Croesus ipse capitur. (2) Victor, clementiâ erga victum usus 65, et vitam ei et patrimonii partem concessit. Interjecto deinde tempore, occupato" in aliis bellis Cyro, Lydi rebellavere. Quibus 31 iterum victis arma et equi ademti, jussique sunt cauponias et ludicras artes exercere. Sic gens, industriâ quondam potens, mollitie et luxuriâ effeminata, virtutem pristinam perdidit.

b

XXXIX. Death of Cyrus, 529 B. C. (Justin i. 8.)

57

31

(1) Cyrus, subactâ Asiâ 20, Scythis bellum infert. Erat eo tempore Scytharum regina, Tomyris, quæ quum " hostes Araxis fluminis transitu prohibere 55 posset, iis transire permisit, existimans, faciliorem sibi intra terminos regni pugnam fore. Itaque Cyrus, trajectis copiis 22, quum aliquantisper in Scythiam processisset, castra metatus est. Deinde, simulato metu 23, quasi refugiens, castra deseruit, atque in iis vini affătim, et quæ epulis erant necessaria, reliquit. Quod quum reginæ nuntiatum esset 56, adolescentulum filium ad insequendum hostem cum tertiâ parte copiarum misit. Quum ventum ad Cyri castra esset", adolescens, rei militaris ignarus, omissis hostibus 23, milites suos insuetos vino se onerare patitur. Quibus cognitis", Cyrus reversus per noctem, ebrios opprimit, omnesque Scythas una cum reginæ filio interficit. (2) Amisso 22 tanto exercitu, et, quod gravius erat, unico filio,

65

Tomyris, ultionem meditata 65, hostes recenti victoriâ exsultantes, pari fraude decipit. Quippe simulato timore propter cladem recens acceptam a refugiens, Cyrum ad angustias usque produxit. Ibi compositis insidiis", ducenta millia Persarum cum ipso rege trucidavit. Tum caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum conjici jubet, cum hac exprobratione crudelitatis: Satia te, inquit, sanguine, quem sitisti, cujusque insatiabilis semper fuisti. Cyrus regnavit annos triginta.

6

XL. Reign and Death of Cambyses, 529–521 b. c. (Justin i. 9.)

Cyro successit filius Cambyses, qui imperio patris Ægyptum adjecit. Ægyptiorum offensus superstitionibus, Apis cæterorumque deorum ædes dirui jubet. Ad Jovis quoque Ammonis nobilissimum templum expugnandum milites misit, qui arenæ tempestate excitatæ molibus oppressi sunt. Post hæc per quietem a vidit, fratrem suum Smerdin esse regnaturum. Quo somnio exterritus, non dubitavit post sacrilegia etiam parricidium facere; et mago cuidam mandavit, ut Smerdin interficeret. Interim ipse, equum, ut narrant, conscendens, gladio suâ sponte evaginato, vulneratus

occubuit.

XLI. The Pseudo-Smerdis, 522 B. C. (Justin i. 9.)

48

(1) Nuntio de regis morte accepto 22, ille cui parricidium a rege mandatum fuerat, fratrem Cambysis, cui regnum debebatur, occidit, suumque ipsius 63 fratrem Öropasten, interfecto Smerdi ore et corporis habitu simillimum ", in illius locum subjecit. Quæ res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie majestatis occulitur. Sed postquam unus et alter fraudem suspicari cœpit, Ostānes, vir nobilis, filiam suam, quæ inter regias pellices erat, interro- ◄ gavit, an Cyri filius rex esset. Illa se id scire nega

bat 67. Tum eam dormientis caput pertractare jubet : nam mago illi Cambyses aures olim utrasque præciderat. Factus deinde per filiam certior 6, sine auribus esse regem, nobilissimis Persarum rem indĭcat, eosque in cædem falsi regis impellit. (2) Septem tantum conscii fuere hujus conjurationis, qui, postquam se sacramento obstrinxerant, extemplo ad regiam pergunt, ferro sub veste occultato 22. Ibi obviis interfectis , quum ad regem penetrassent, pugnâ in tenebris ortâ 19, Gobryas, unus conjuratorum, Oropasten complexus medium, socios ut ferirent hortatus est; cunctantesque, ne eum pro mago transfoderent, vel per suum corpus adigere ferrum jussit. Tum fortunâ ita regente, Gobryâ incolumi, magus interficitur.

14

51

XLII. Darius, the Son of Hystaspes, is made King, 521 B. C. Justin i. 10.)

48

31

(1) Quibus peractis ", conjurati virtute et nobilitate pares *, pacti sunt inter se 69, ut die statutâ omnes equos ante regiam primo mane perducerent; et a cujus equus inter Solis ortum hinnitum primus edidisset, is rex esset. Nam et Solem Persæ unum Deum esse credunt, et equos eidem Deo sacratos putant. Erat autem inter conjuratos Darius, Hystaspis filius; cui, de eventu sollicito, equi custos ait: si hæc res, quam tu dicis, victoriam decernit, nihil negotii superesse existima. (2) Tum per noctem, pridie constitutam diemo, equum ad eundem locum ducit, simulque equam. Postero die itaque quum ad statutam horam omnes convenissent, Darii equus, cognito 23 loco, ubi equam viderat, hinnītum statim edidit. Quo auspicio audito 20, omnes confestim equis desilierunt, et Darium regem salutaverunt. Populus quoque universus, principum secutus judicium, eundem regem constituit. Principio regni, Cyri filiam in matrimonium duxit, regalibus nuptiis regnum firmaturus; ut non tam in extraneum translatum, quam in familiam Cyri reversum esse videretur.

65

« PoprzedniaDalej »