Obrazy na stronie
PDF
ePub

brare, ac in Turcas proficisci avunculi imitatione studuerat. Sunt verba Volaterrani lib. 22. Illud de concilio proximo biennio, ac deinceps singulis trienniis habendo erat positum a Cardinalibus post mortem Alexandri VI. electuris novum Pontificem inter capita, ad quæ servanda quisque illorum se obstrinxerat jure jurando, si Pontifex eligeretur. Consilium de concilio habendo ad mores, et disciplinam, quæ nimis collapsa erant, instauranda, bonum, et salutare fuit, sed cassum quoad ligandum futurum Pontificem. Quod jam antea etiam tentatum cum fuisset, Innocentius VI. (Supra Part. IV. §. 27.) statuerat decreto suo fore semper irritum atque inane. Romanus Pontifex a Christo plenam potestatem accepit regendæ Ecclesiæ, ut est definitum in Concilio Florentino. Hancne igitur Pontificis plenam potestatem poterunt Cardinales circumscribere, quæ illi data a Christo est? Hoc vero iidem iterum facere ausi sunt Pio III. mortuo, congregati ad eligendum Pontificem: sed quod idem ansam etiam præbuit schismati, dum jus indicendæ convocandæ Synodi, quod proprium est Romani Pontificis, Cardinales invasissent, eo prætextu, quia ille hoc facere neglexerit quasi contra fidem, a se datam ante sui electionem. Id, quod deinde adhuc distinctius videbimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

et

Pio III. in Pontificatu successit Julianus Ruvereus Cardinalis Sixti IV. nepos, assumpto nomine Julii II. Non deerant, qui dicerent, illum hoc nomen sibi sumpsisse non ab Julio I. Papa, verum ab Julio Cæsare, qui jam tunc spiraverit illum martem, quem ostendit in suo deinde Pontificatu, quippe qui nimium perstrepuerit armis. Quod magis ingeniose, quam vere dictum putandum

est:

est: sed neque habet aliquem certum auctorem. Veneti post obitum Alexandri VI. Ariminum, Faventiam, pluraque oppida ex Patrimonio S. Petri occupaverant. Julius ista repetiit. Non tantum vero nihil impetravit, sed Veneti, etiam Faventiam novis propugnaculis instruendo, ad resistendum se compararunt., Julius recurrit ad Maximilianum Regem Romanorum, et Ludovicum XII. Regem Galliæ, petiitque, ut more suo pristino adessent et curam susciperent Romanæ Ecclesiæ. Eo magis pronum utrumque habuit quod sua etiam studuerint recuperare, quæ ex eorum terris erant per Venetos decerpta, perinde ut hoc fecerant in terris Pontificiis. Quorum potentiam veriti Veneti complura Romano Pontifici restituerunt, et cum eo in gratiam redierunt.

[ocr errors]

,

Accidit postea, ut Genuenses adversum Gallos, in quorum fidem se non multo ante contulerant, rebellaverint dejectis Genuæ Regiis insignibus, Gallisque ejectis ex urbe. Ad hos coercendos Rex ipse cum magno exercitu adventabat in Italiam. Regis ipsius adventus, et tantus exercitus suspicionem injecerant Julio Pontifici majora ipsum moliri, nec tantum de. Genuensibus sub suam potestatem revocandis, cogitare, sed etiam de subjuganda sibi tota Italia, eoque magis adductus in hanc suspicionem est, quod Rex Galliæ jam etiam Pontifici svasisset, ut si Maximilianus vellet venire in Italiam, et peteret Imperialem coronam sibi imponi, hunc nequidem Romam admitteret. Quo audito Maximilianus graviter commotus, adversus Galliæ Regem, conventum totius Imperii Constantiæ celebravit, universique Germaniæ Principes suas ei omnes vires, atque opes adversus Gallum polliciti sunt. Romam cum deinde

Ma

[ocr errors]
[ocr errors]

Maximilianus ivisset, ut coronaretur magno, et
valido instructus exercitu, jam Gallus Genuensibus
domitis rediverat. At vero Veneti se Maximiliano
opposuerunt, atque iter intercluserunt, etiam
ex sola suspicione, quasi cum tanto exercitu, quo
nihil opus esset, si tantum coronari vellet, venis-
set ad opprimendam totam Italiam. Imperator
hac Venetorum temeritate gravissime offensus con-
tra hos iniit foedus cum Galliæ, et Hispaniæ Re
ge Ferdinando, atque ipsum etiam Julium Papam,
ad hoc pertraxerat, ut illos insolentes sua poten-
tia coecerent, atque ea, quæ illi ex ipsorum ter-
ris occupaverant, recuperarent.

Itaque Veneti undique bello appetebantur, Pontifex non tantum suum in eos armaverat militem, sed interdicto etiam Ecclesiastico ipsos sub'jecerat. Cui tamen Veneti non obtemperarunt, sed ad generale concilium appellarunt: cum autem molem belli non possent sustinere, nec conatus abstrahendi Maximilianum a foedere, quod contra ipsos erat initum, et Cameracense vocatum, ipsis successisset; gratiam Romani Pontificis, quæsiverunt, eamque invenerunt. Noluit hos opprimi Pontifex, qui contra Turcas in mari pro muro essent Italiæ. Gallus jam ex Italia tenebat Mediolanum, et Genuam: cujus potentia ne nimium incresceret, æque cavendum existimabat Pontifex. Eadem de causa etiam Helvetas abstraxit a Gallis, sibique adjunxit idem Pontifex quin et Ferdinandum Hispaniæ Regem collato ei in regnum Neapolitanum, et Siciliæ perpetuo jure, quod Rex Galliæ ægerrime ferebat, utpote, qui jus hoc sibi vendicaret. Minæ belli hinc primum. jacta a Gallo in Pontificem, et Ferdinandum, dein

.de

de autem exarsit nimis indignum. Instituerat is ante Turone Cleri conventum generalem, consultaveratque, quantum sibi liceret adversus Pontificem, ejusque potestatem. Deliberatum, et statutum esi: Pontifici Romano, ubi neque de Religione, neque de fundis ejus Pontificatus controversia esset: non licere bellum suscipere, et gerere adversus aliquem Christianum Principem: huic vero si lacessitus ab eo esset licitum esse, vim vi reppellere, Pontificiasque terras, et urbes occupare, ita tamen, ut rebus compositis, illas Pontifici restitue ret: quodsi vero Pontifex implacabili odio nulla de causa Regem pium regno spoliare contenderet, Regi fas esse, pristinum obsequium renunciare non tamen prorsus, sed quantum necesse esset ad ditionum suarum propugnationem. In favorem Regis hoc contra Pontificem totus Clerus Gallicanus statuit, et judicavit. In hac illius sententia est, Pontifici implacabili odio, nulla de causa Regem pium spoliare contendenti fas esse eidem Regi renunciare obsequium quoad ditionum suarum propugnationcm. Hinc igitur in contrarium cui conclusioni Clerus Gallicanus locum dedit, si privatio regni fieret non ex odio, non sine causa, sique iste Rex impius esset? Ostendere tantum volui, quid Clerus Gallicanus in hoc suo conventu generali dederit, et concesserit. Nam, quid mihi videatur, jam exposui Partis III. §. 31. Demum præter quædam alia, decrevit hic Conventus, ut legati ad Julium mitterentur, qui illum admonerent, Principibus, ut reconcilietur, sin recusasset, futurum, ut ex decretis concilii Basileensis ad indicendum Concilium ab universa Christianitate compellatur. Conventus iste habitus est, a. 1510. die 15. Septemb.

[ocr errors]

S. 2.

Maximilianus I. Imp. Pisas convocat concilium ·generale, idque quasi suo jure. Hoc concilium cassum fuit, et nullarum virium.

Julius Papa se ad hoc concilium indicendum compelli non sivit: quin et Turonensem illum conventum damnavit. Non eo minus non tantum Ludovicus XII. Rex Galliæ, verum etiam Maximilianus Imperator ad generale concilium convocandum se se posuerunt. Maximilianus edictum istius convocationis fecit. Conspicientes immensas, inquit, calamitates, quas universa respublica Christiana, et ipsa sancta mater Ecclesia ubique patitur, ut non aliud videns remedium, et postquam exspectasset, concilium debere indici, et convocari per Beatitudinem Pontificis et reverendissimorum dominorum S. R. E. Cardinalium ac alios Prælatos juxta Ordinationem Concilii Constantiensis, cessantibus illis, ne et nos, ait, ab omnipotenti Deo negligentiæ arguamur, noluimus cessare, cum illis negligentibus, nos tamquam Imperator, et ejusdem sanetæ matris Ecclesiæ advocatus, et protector, et quantum in nobis est, subvenire his tantis necessitatibus tenemur. etc. Etiam aliquæ ejusdem Maximiliani Imp. literæ a nonnullis scriptoribus, nominatim a Mariana lib. 30. Hist. Hispan. memorantur, sed non omnimode certæ, in quibus declarat, eum in finem istud se cupivisse concilium, ut in eo in locum Julii Pontifex Romanus alius eligatur, aut saltem coadjutor ei constituatur: siquidem et veteres Christiani Imperatores usque ad Gratianum Pontificatum suæ Imperatoriæ dignitati, adjunctum habuerint. At vero iste Pontificatus non is erat, quem

« PoprzedniaDalej »