Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christus instituit, sed quem Christiani Imperatores post Imperatores ethnicos titulo tenus retinuerunt ad supprimendam hanc dignitatem Pontificalem apud eosdem ethnicos in Imperio Romano. Quem ipsum etiam titulum Gratianus omisit, postquam eo jam opus non erat erga Gentiles. Huic indictioni tres nonnisi suffragabantur Cardinales, quartum vero sibi addiderant, sed factionis totius ignarum, et cum iste idcirco expostulasset, illi responderunt: Tres ex nobis sufficienter facere illum actum potuimus. Auctor tamen istius concilii præcipuus fuerat Rex Galliæ; qui, ut est scriptum ab Anglerio epist. 469. ad Marchion. Bellicens. fassus est, a se hanc tragoediam nonnisi arte ludicra excitatam esse, ut Pontifici negotium facesseret.

[ocr errors]

Concilium Pisanum indictum fuit in diem I. Septemb. a. 1511. Quod ut impediret, et dissiparet, illico etiam Julius Papa Romam indixit Concilium, ad diem 19. April a. 1512. Pisis ad præstitutam concilio diem nullus Cardinalis nullus Episcopus affuit. Ferrerius Subasiensis Abbas cum duobus aliis velut Vicarii Cardinalium synodum aperuerunt. Nec postea alii, quam Galli, com→ paruerunt a Ludovico Rege adacti, nec ultra triginta. Bernardinus Carvajalus factiosorum Cardinalium caput concilio præsedit. Maximilianus Imp. hærebat dubius, num vel Oratores suos aliquos deberet mittere: deinde cum misisset, tamen eos ex itinere revocavit. Ferdinandus Rex Hispaniæ ei svasor fuit, ut a factione, Ecclesiæ paci, et concordiæ inimica, recederet. Quod fecit, et Oratores, quos Pisas ire non sivit, ad Concilium Lateranense, ab Julio Papa convocatum, misit, et non tantum factionem `damnavit, verum etiam

deprecatore eodem Ludovico Galliæ Rege. Id factum est jam post obitum Julii, qui a. 1512. e vita decessit; et cui altero anno Julianus Mediceus Cardinalis successit assumpto Leonis X. nomine. Ceteris præiverunt Cardinales, Carvajalus, et Fridericus Sanseverinus, qui ad Leonem, statim ut electus est Pontifex, venerunt in solo vulgari, et ordinario Clericali vestitu, seque ad illius pedes abjecerunt, veniam humiliter petentes.

De hoc concilio Pisano supervacaneum foret, quæstionem instituere, fueritne legitimum, et generale, quale jactabant esse, qui illud egerunt. Hoc enim confutarunt etiam per seipsos, qui actores illius erant omnes, quemadmodum demonstratum est. Et tresne Cardinales jus habuerunt illius instituendi? Etiamsi omnes Cardinales hoc fecissent, jure ne istud facere potuissent, atque ipsorum molitio talis vimne habere aliquam potuisset? Cardinalesne sibi subjectum habent Pontificem, qui a Christo positus est cum plena potestate rector, et pastor universalis Enclesiæ? Quid habent Cardinales aliud, quam quod a Pontifice cum ipsis est communicatum? Quorum dignitas, ut antecedant Episcopos, non etiam aliunde effulget, quam quod a Romano Pontifice assumpti in adjutorium sint, cumque his potestatem suam communicet, in tantum, quantum ei collubitum est. Oecumenicum concilium illud est, quod repræsentat universam Ecclesiam. Universam Ecclesiam non repræsentarunt triginta solius Galliæ Episcopi Pisani concilii: neque eam etiam, quotcumque fuissent Episcopi, repræsentassent, non habentes secum Romanum Pontificem, imo huic se se opponentes, et schisma facientes. Neque enim illud dici potest corpus universæ Ecclesiæ

quod

quod destitutum est capite. Basileenses decretum in Constantiensi concilio factum Sess. 4. et 5. sibi posuerunt pro fundamento illorum, quos sibi sumpserunt contra Eugenium Papam spiritus : quod quidem in concilio Constantiensi factum est, verum sine Papa: sed neque illud cum Papa fit, cui ille suum consensum denegat. Ejusmodi autem est etiam illud Constantiense decretum: cui tantum abest, ut assensus sit Martinus V. Papa, ut hoc, Papam canonice electum habere supremam potestatem in Ecclesia Dei, ita exegerit, ut sentire constrarium habuerit pro errore hæretico. Supra Part. 4. §. 41. Hallucinabantur Basileenses, hallucinabantur post istos etiam Galli Episcopi Conventus Bituricensis Supra Part. 4. §. 53. hallucinabantur identidem alii, atque alii, et hallucinantur usque nunc, qui Romanum Pontificem ponunt infra concilium, Caput infra reliqua membra corporis, idque quasi vi decretorum Concilii Constantiensis, et Basileensis.

§. 3.

Concilium generale Lateranense V. ab Julio II. inceptum, a Leone X. continuatum, et perfectum. Concordatum inter Leonem, et Regem Galliæ Franciscum I.

Concilium Lateranense ab Julio Papa ad diem 19. Aprilis 1512. indictum, incepit die 10. Maji ejusdem anni. Convenerant Episcopi 114, Sessiones illius erant duodecim, quarum ultima fuit habita die 16. Martii 1517. Sessiones primæ quinque habitæ sunt sub Julio Papa, quatuorque anterioribus ipse præsederat, quintæ jam præ

sidere non potuit ob ingravescentem morbum, nee post hanc quintam sessionem ultra dies quinque vixit. Julium Papam sunt, qui carpant ob eam, quam armis exercuit auctoritatem, sunt etiam, qui laudent. Utique, si solummodo spectemus, quod Sacerdotale in eo fuit, videri potest non ei conveniens fuisse, bella gerere propter humanum sangvinem, qui in his funditur: sed recte advertit Bellarminus lib. de Potest. Summi Pontif. cap. 11. qui unus ex ejus defensoribus est, Romanos Pontifices, simul etiam Principes esse temporales non contemnendi Imperii, et non minus ex officio obligari ad ea conservanda, quae Sedis Apostolicæ, sive Ecclesiæ Romanæ sunt, quam Principes ceteros. Quare. sicut Principes supremi ceteri possint pro defensione regnorum suorum bella gerere, ita Romanos quoque Pontifices, omni jure posse atque etiam debere populos sibi creditos armis protegere, nec primum fuisse Julium II. qui hoc fecerit, verum etiam Pii II. Innocentii VI. Clementis IV. pluriumque aliorum Pontificum Romanorum laudatissimorum exempla profert, qui usi armis sint adversum hostes, et pro defensione provinciarum, et civitatum, ad Ecclesiam Romanam pertinentium. Machabæos quoque fuisse Summos Sacerdotes, et Principes, quin et Moysem: qui tamen bella gesserint. Igitur, qui Julium Papam carpere vellet, ei etiam industriam, et virtutem Sanctorum Pontificum, nec non Machabæorum, ipsiusque Moysis fore accusandam. Inter has etiam bellicas curas Julius se vertit ad Ecclesiam Vaticanam, vetustate labantem, 'e fundamentis excitandam, et ædificandam; opusque ipse hoc volebat perficere: quod deinde nonnisi plurium Pontificum cura, atque labore perfectum

est.

Artu

Arturus Henrici VII. Regis Angliæ major natu filius, Catharinam filiam Ferdinandi Regis Aragoniæ sibi copulaverat matrimonio. Mortuus est post hoc initum connubium anno sexto. Ferdinandus filiam recepturus exegerat ab Henrico principatus Valliæ partem, et centum aureorum millia, quæ ex contractu matrimonii, solvenda et danda Catharinæ erant, si per mortem Arturi facta vidua esset. Quæ ne Henricus dare deberet, Catharinam Henrico alteri filio suo tradidit conjugem, petita ab Julio Papa legis relaxatione quæ inter affines vetat matrimonium. Hinc vero secutum est, ut quoniam Henricus, aliis amoribus captus, hoc noluisset valere matrimonium et Catharinam a se repulisset, Pontifex vero Romanus, censura in eum Ecclesiastica usus fuisset, ille ab omni officio, et observantia erga Apostolicam Sedem recesserit, secumque etiam regnum Angliæ abstraxerit. Res hæc adhuc postea plenius exponetur. Nunc redeamus ad coeptam narrationem de concilio Lateranensi.

In hoc acta, et statuta, vel etiam decisa, atque definita ista fuerunt præcipue: Acta Bituricensis conventus cum sanctione pragmatica, qua illa confirmata, atque instar legis pro universa Gallia sancita erant per Carolum VII. Regem Galliæ, rescissa, et missa in irritum sunt, perinde Pisanum quoque concilium condemnatum est. De Sanctione hac pragmatica, facta in conventu Bituricensi res est exposita Part. IV. Spho 53. De Pisano hoc concilio actum est ejusdem Partis IV. Spho 36. et 37. Sicut piæ memoriæ, sunt verba Constitutionis a Leone X. in sessione octava Concilii, eodem approbante Concilio editæ, Leo Papa I. prædecessor noster, cujus in hoc libenter, quo

« PoprzedniaDalej »