Obrazy na stronie
PDF
ePub

in sanctorum numerum retulit. In ejusdem postea honorem Honorius III an. Sal. 1223, pontificatus vero sui vII, Petro Prænestinensi, Nicolao Tusculano, et Andrea episcopis cardinalibus administris aram suis ipse manibus solemni more dedicavit. >>

set. Ille vero suarum morbo ovium statim curare A quinquagesimo octavo post beati Brunonis excessum aggressus, Adulphi præsertim Signini quondam comitis, ab eodem capitur, atque in vincula conjicitur. Custodiæ locus fuit castrum Viculum, a quo non longe abest Lepinus mons, ubi ipsa condita est Signia. Ibi vero gravia et atrocia multa perpessus, cum vehementissima siti laboraret, aquam sibi e proximo haustam puteo afferri jubet, quam cum libasset, melioris notæ vinum esse deprehendit. Eum qui attulisset verbis castigat, quod pro aqua vinum porrexisset. Ille vero jurejurando culpam deprecatus, cum itidem etiam frigidam jussus attulisset, ad episcopi benedictionem toties in vinum conversa est aqua. Eo miraculo perculsus comes Adulphus, suique facinoris conscius, ne peccando identidem culpam cumularet, ac bonorum odium magno cum suo dedecore susciperet, episcopum custodia liberatum dimisit.

--

Opportunum ducimus hic referre decretum synodi Alexandrinæ die 12 Novemb. an. 1618 de mandato D. Erasmi Pallavicini ejusdem urbis episcopi, et apud Ferdinandum II Austriacum imperatorem apostolicæ sedis nuntii, quod ita se habet. Consuluit antiquitas, nec hisce temporibus abolevit consuetudo, ut illustrium virorum gesta publicæ commendarentur historia, quo perpetuo, quantum fieri potest, in sæculo vivant, quem nos morem probatum B prosequentes, memoriæ ac simul venerationi non modo vestræ, sed et cujusque posteritatis commendare contendimus virum, non solum ex gestis sæcularibus, aut virtutibus, humanisve scientiis illus. trem; sed divinis etiam imbutum disciplinis, gloria æterna fruentem, ut merito in hominum memoria versetur, et digna veneratione colatur, qui ad gaudia transit angelorum. Cum itaque beatus Bruno Signiæ civitatis episcopus ex oppido Solerii hujus diœcesis, ex cujus etiam symbolo hanc ipsam civitatem constructam fuisse non ignoramus, gloriosam originem duxerit, congruum nobis visum est, ut tanti sancti in tota Alexandrina Ecclesia pietatis argumento officium recitari debeat. Quo circa præsenti decreto ordinamus, ut in festo ipsius sancti, qui ex martyrologio Romano celebrari consuevit die 18 Julii, fiat officium de ipso sancto Brunone episcopo et confessore duplex cum octava. Hujusmodi autem officium omnino fiat tam in ecclesia quam extra, ac etiam tam publice quam privatim, ac propterea sancimus ut quotannis in Kalendario referatur.

« LECTIO III. Fuit autem S. Bruno in sacrarum litterarum lectione et meditatione valde frequens; quod ejus declarant egregiæ lucubrationes. Scripsit enim in quinque libros Moysi, in Judicum librum, in libros Regum, in psalmos David, in Cantica canticorum, in Isaiam prophetam, in Job, in Apocalypsim. Edidit quoque 155 quas ad populum habuit homilias, et sermones 69, in quibus et eruditio, et pietas ejus elucet. Cujus sanctitatem et sapientiam tanti fecit Paschalis II illi ut legationes in Gallias et Siciliam mandarit, ubi et Ecclesias ordinavit, et morum disciplinam restituit. Magnæ synodo Late- C ranensi habitæ laudabiliter interfuit, in qua legibus abrogatis iis, quas pontifex Romanus, cogente Henrico V imperatore, tulisset, invictus vehementissime studuit. Et cum sedisset in episcopatu annis 34, excessit e vita Signiæ xv Kal. Augusti an. 1125, natus annos 73, editis multis miraculis. Quem postea Lucius III P. M. Signiæ anno Natalis Domini 1183,

TESTIMONIA SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM
DE SANCTO BRUNONE.

I.

Petrus diaconus monachus Casiensis, De viris illustribus Casiensibus, cap. 34.

Bruno Signiensis episcopus et Cassinensis abbas, insignissimus et splendidissimus Ecclesiæ defensor, et doctor, inter multa et præclara ingenii sui monumenta scripsit (69) rogatu Signiensium canonicorum Expositionem super Psalterium, super Genesim,

(69) S. Bruno in præfatione ad commentarium super Psalmos aliter monet de iis, qui eum ad psalmorum expositionem impulerunt. Facto enim verbo de prima expositione, alterius sic meminit : « Rogatus igitur ab amicis, et præcipue a Peregrino venerabili abbate dedi operam, ut hæc quoque sicut illa propriam haberet interpretationem. » Hic est commentarius in psalmos, quem hoc in volumine complexi sumus. Erravit ergo Petrus Diaconus diPATROL. CLXIV.

:

D super Exodum, super Leviticum, super Numerum, super Deuteronomium, super Cantica canticorum, super Judicum (70). Fecit et sermones hos De laudibus Ecclesiæ in dedicatione Templi, De paradiso, De arca Noe, De tabernaculo fœderis, De templo Salomonis, et De muliere, per quam Ecclesia significatur; De civitate S. Jerusalem, De basilicis quæ ab episcopis dedicantur. Item De Evangeliis; De ornamentis Ecclesiæ, De fide, De spe, De charitate,

cens precibus canonicorum Signiensium elaboratanı fuisse illorum expositionem.

(70) In cap. 2 Prolegom. I, ubi dictum fuit Petrum Diaconum inter adnotata S. Brunonis opera, mentionem non habuisse de ejus comment. in prophetam Isaiam, addi debebat hoc in catalogo, in quo proprius hujusmodi mentionis erat locus. Cæterum in Vita ejusdem sancti Petrum Diaconum Isaiæ expositorem dixisse fatemur.

5

[ocr errors]
[ocr errors]

præmisit.

Inter Brunonis scripta memoratur Vita S. Leonis papæ IX amplior ea quam scripsit Wibertus archidiaconus, a Sirmundo edita an. 1615, cum Vita Caroli Boni Flandriæ conuitis.

Brunonis meminerunt præ cæteris Petrus Diaconus in Casinensi Chronico, cardinalis Baronius tom. XII Annalium, Marcus Anton. Scipio in elogiis abbatum Casinensium, Ferdinandus Ughellius tom. I Ital. Sac., in Signinis episcopis, et Philippus Malabayla in disquisitione de ortu, canonicatu, et recessu a Cassinatibus S. Brunonis, quem docent obiisse die 18 Julii anno circiter 1125 et a Lucio III in sanctorum numerum relatum. D. Lucas Dacherius edidit tom. XII, p. 79, Spicilegii opus S. Brunonis De consecratione Ecclesiæ perfectius editione Veneta facta a Marchesio.

IV

Jacobus Le Long in Biblioth Exegetica, p. 654. Bruno Ligur civitatis Astæ, ex familia Soleria, Benedictinus, abbas Casinensis, deinde episcopus Signiensis, obiit an. 1123. Ejus opera sunt:

De quatuor virtutibus; De humilitate. De miseri- A Marchesius, Panormitanus, congreg. Casinens. mocordia, De pace, De patientia, De castitate, De obe- nachus in dissert. historica, quam operibus editis dientia, De abstinentia. Ubi Ecclesia ornatur, De novo mundo, De cœlis novis, De mari, et De piscatoribus novis, De arboribus novis, De animalibus novis. De festivitatibus festivitatum, id est de S. Trinitate sermones tres; De Nativitate Domini, De Circumcisione, De Epiphania, De octava Epiphaniæ, De Palmis, De coena Domini, De Pascha, De Ascensione Domini, De Pentecoste, De nativitate S. Mariæ, De Annuntiatione, De Purificatione, De Assumptione ejus. De virginibus sermones tres, De martyribus sermones tres, De martyribus sermones septem; homiliam in festivitatibus confessorum, aliam in festivitate S. Benedicti, cum sermonibus duobus de pontificibus; quatuor De S. angelo; De apostolis homilias quinque; De pluribus martyribus homilias tres, De uno martyre homilias tres; De dedicatione Ecclesiæ, in Adventu Domini, Dominica II De Adventu, Dominica III De Annuntiatione B B. M. Virginis duas; de Dominica IV Adventus. In vigilia Nativitatis D.; in die Nativ. D. homilias tres, in S. Stephani, in S. Joan. evangelistæ, in festivitate Innocentium. In Dominica I post Natalem Domini, In octava Natalis Domini, in Epiphania; Dominica I post epiphaniam, Dominica III, IV et V. In Purificatione S. Mariæ, in Septuagesima, in Sexagesima, in Quinquagesima, in Cinere, et cilicio. Feria VI, et Sabbato in capite quadragesimæ, usque in cœnam Domini hom. XL. In Coena Domini, Sabbato sancto, in festivitate Paschali, in feria secunda, tertia, quarta, quinta, et sexta, et Sabbato in octavis Paschalibus, in Dominicas I, II, II et IV post octavas Paschæ, in processione majori, in festivitate apostolorum Philippi et Jacobi, in Inventione S. Crucis, in S. Angelo, in Ascensione Domini, in Dominicam post Ascensionem Domini, in Pentecoste. Dom. I post. oct. Pent. Dom. II, III et IV. la S. Joan. Baptista, in vigilia apostolorum Petri et Pauli, et in die eorum. In Dominica I post Natalem apostolorum homilia XXIV. In S. Laurentio, in Assumptione S. Mariæ, S. Matthæi, Vig. S. Andrea, et in die ejusdem. Fecit et sermonem de S. Scholastica, sermonem De translatione S. Stephani e civitate Constantinopolitana ad Arcem Romanam versus in laudem S. Mariæ homiliam in decollatione S. Joannis Baptistæ, in Nativitate S. Mariæ. Fuit autem temporibus Henrici IV et V imperatorum. Sepultus est in episcopatu suo apud civitatem Signiam.

II.

Sixtus Senensis. Actuar. in Bibl. Sanct. p. 513, cum additis P. Pii Milante 0. P. edit. Neapol. an.

1742.

Sanctus Bruno, seu Brunus, Italus Ligur, ex illustri Astensium sanguine, episcopus primun Signinus, seu Signiensis, deinde abdicato episcopatu monachus Casinensis, et postea omnium fratrum concordi voluntate abbas electus præfuit annis tribus et decem mensibus; sed a Paschali II R. P. coactus ad suum rediit episopatum. Scripsit commentaria in Pentateuchum, in Job, in Psalterium, in Canticum Zachariæ, homilias seu serm. CLXIV, et quamplura alia theologica opera, quæ omnia studio et cura Mauri Marchesii, ut Cavius scribit in unum collecta, et auctori suo vindicata duobus tomis in-fol. fuerunt Venetiis impressa an. 1651. Obdormivit in Domino an. 1125, prid. Kal. Septemb. III.

Robertus cardinalis Bellarminus, cum Supplementis Philippi Labbei, edit. Venet. an. 1727, p. 351. Librum De laudibus Ecclesiæ, ac proxime sequentes omnes, quos patriarchæ suo sanctissimo vindicant Carthusiani, non ad eum, sed ad Brunonem Signiensem episcopum, S. R. E. cardinalem pertinere conatur evincere multis argumentis D. Maurus

D

1. Commentarium in Pentateuchum.
2. In Job.

3. In Psalterium juxta vulgatam versionem.
4. In Cantica canticorum.

5. In Apocalypsim; quæ opera publicata fuere in duobus voluminibus compreliensa Venetiis an. 1651, et in Bibliot. PP. Lugdunensi.

6. In Lib. Judicum.

7. In Judith.

8. In Isaiam.

9. In quatuor Evang. Parisiis Bibl. S. Victoris Cod. 815, et Taurini in Bibl. Ducis Sabaudiæ.

Commentaria autem in librum Judicum, et in Isaiam exstant in Bibl. Carthusianorum monasterii

S. Barthol. ad Anagniam.

Aliud opus, scilicet commentarium, scripsit in psalmos, ut ipse testatur in ejus præfat. : « Cum essem adolescentem exposui Psalterium secundum aliam translationem; quod quidem explicatur ab auctore anonymo ipsius Vitæ, operibus excusis præfixæ : Rogatus, inquit, a quibusdam Ultramontanis Psalterium secundum Gallicanam translationem compendiosa expositione percurrit. »>

[ocr errors]

S. Bruno Germanus Coloniensis Carthusianorum institutor obiit an. 1101; ejus opera sunt: 1. Expositio in psalmos David. 2. Commentaria in omnes Epistolas Pauli edit. in-fol. Paris. 1509, iterum Paris. 1524, in-fol., Colon. 1611, 1610. Non desunt qui hæc opera Brunoni nostro abjudicant, et Astensi ascribenda esse contendunt.

S. Brunonis homiliæ seu sermones 144, Eusebio Emiseno, aut Eucherio Lugdunensi, aut aliis hominibus perperam ascripti sunt:

Tractatus in Canticum Zachariæ.
Tractatus De incarnatione Domini.
Argumentum De sacrificio azymi.

De sacramentis, Eccl. mysteriis, atque eccl. ritibus opusculum.

Vita S. Petri Anagnini.

Vita S. Leonis papæ IX, cui additur responsio ad quæstionem Cor corruptus Ecclesiæ status. Sententiarum libri sex.

Opusculum De consecratione eccle. edidit Lucas Dacherius, Spicil, tom. XII, pag. 79.

V.

Ferdinandus Ughellius abbas Cisterciensis in Italia
Sacra, de episcopis Signinis tom. I. pag. 1236.

Sanctus Bruno Astæ natus ex familia Soleria nobilissima, Castelli Solerii domina Andream Scyllamque habuit parentes. In monasterio S. Perpetui ordinis Benedictini primis disciplinis excultu

deinde Bononiæ altiores facultates prosecutus est, A
nempe canonicam et jurisprudentiam. Astensis
canonicus electus Romam sub pontificatu Grego-
rii VII, profectus in publico Romano concilio Beren-
garium, impie de sacramento altaris sentientem
disputando repressit profligavitque, ita ut a summo
pontifice honoris ac celebris victoriæ ergo Signinus
crearetur episcopus. Quam quidem Ecclesiam ad
annos multos sapientissime gubernavit, donec tran-
quillioris vitæque contemplatricis desiderio tactus,
abdicato onere, monachum Casinensem professus
est an. 1104, in quo a Paschali I pontifice missus
in Gallias est, ubi celebrem synodum celebrasse
narratur a Petro Diacono lib. iv, cap. 33, cujus
legationis frequenter meminit Ivo Carnotensis. Re-
versus inde ad claustrum an. 1107, ex decessu
Othonis abbatis, Casinensis abbas omnium mona-
chorum consensu electus est Idib. Nov. Præfuit ad
annos 3, et menses 10, quibus exactis, cum inter

ipsum et Paschalem pontificem controverteretur;
an præstaret magis præesse cœnobio, an episcopali
munere fungi, pontificis reverentia victus, abbatiale
munus renuntiavit atque ad Signinam Ecclesiam
rediit, quam summa pietatis laude, deinde, ut
prius fecerat, rexit. Scribebat autem Bruno in otio
sapientiam; siquidem hæc ejus monumenta in
monte Casino adhuc visuntur.

In Genesim lib. 1, in Exod. lib. 1, in Judic. lib. 1, in Psalmos lib. I, in Apocalypsim lib. 1, Sententiarum libri sex. Sermones Dominicales, ac De sanctis. Homiliæ diversæ. In Psalmos aliam edidit expositionem, ut ipse fatetur. Extat hujusmodi expositionis codex ms. apud abbatem Hilarionem Rancatum. Hanc vitam cum cœlesti commutavit sub Calixto II an. 1125, xv. Kal. Aug.; a Lucio III inter sanctos relatus est ab ejus decessu anno 58, Baronius in Martyrolog. Romano, die 18 Julii memoriam habet. Plura autem de eo Leo

Ostiensis in Chron. Casin. lib. IV, cap. 31, et in litteris Paschalis anno vero 1226. Honorius III pontifex suis manibus S. Brunoni in eadem cathedrali dedicavit altare. At ipse Bruno in eadem cathedrali altare B Mariæ V. consecravit, ut antiqua fert inscriptio.

VI.

Franciscus Combefisius. Volum. I Bibl. concion., p. 8, edit. Paris. 1662.

Sanctus Bruno patria Astensis, Signiensis episcopus, ac abbas Montis-Casini, illarum auctor homiliarum, quæ Eusebii Emiseni nomine pridem vulgatæ sunt, ac Alcuini Homiliario postremæ editionis Coloniensis insertæ. Evincit rem Maurus Marchesius Panormitanus congreg. Casinensis dissertatione de Brunone, et libris ab eo conscriptis, quæ præfixa est editioni operum ejus Venet. 1651. Quod vero attinet ad Sententiarum libros sex, quorum primus est De laudibus Ecclesiæ, qui ipsi sanctissimo Charthusianorum patriarchæ in aliquibus codicibus majoris Carthusia inscripti inveniuntur, ex quibus etiam sex sumptæ sunt lectiones ad officium ejusdem S. patriarchæ, ægre adducor ut assentiar Marchesio. Pugnant codicibus codices : asserenti Petro Diacono in opere De viris illustribus monasterii Casinensis lib. IV, cap. 31, ubi accurate percensens Brunonis Astensis libros, hujus tanti operis, ac velut palmarii nullam mentionem facit (71), sed postremum illud homiliasticum, ac monum opus pseudoeusebianum adducit. Styli affinitas, in qua Marchesius sibi præsidium putat, magis forte ipsi officit. Potuit sanctissimus patriarcha tanti S. Benedicti meminisse titulis, quem vitæ

ser

(71) Hic Combefisium aut memoria lapsum, aut Petri Diaconi testimonium de operibus S. Brunonis non legisse quod primo collocavimus, manifeste evincitur. Libros quidem Sententiarum non nuncu

B

C

D

[blocks in formation]

Natalis Alexander. Hist. eccl. sæc. XII.

Bruno Astæ, apud Insubres ex familia Soleria nobilissima natus, sanctitate et doctrina clarissimus, Berengarium hæresiarcham in synodo Romano anno 1079 confutavit. Deinde a Gregorio VII, qui huic synodo præerat, Signinus episcopus creatus, cum annos aliquot pastorale munus summa cum laude sinum migravit, ac religiosam vitam professus est, exercuisset, desiderio contemplationis illectus, Caet Casinensis abbas electus, sed instante populo ad Ecclesiam suam apostolica auctoritate redire jussus, anno circiter 1125 ad vitam migravit immortalem. A Lucio III pontifice maximo sanctorum numero ascriptus est. Inter multa et præclara ingenii sui monumenta scripsit rogatu Signiensiem canonicorum Expositionem in libros Judicum, in Psalterium, et Canticum canticorum. Item sermones plurimos,

quos inter Petrus Diaconus lib. De viris illustribus CXXXIV eos enumerat, quos Theodorus Petræus Carthusia Coloniensis alumnus sub nomine S. Brunonis Carthusianorum patriarchæ edidit tom. III operum ejus. Quos sane ipsius non esse cum Petri Diaconi auctoritas, tum alia monumenta evincunt. S. Bruno Signinus episcopus, et Casinensis abbas, « splendidissimus Ecclesiæ defensor, et doctor > Petro Diacono prædicatur: Brunonis Signini episcopi dum Magalonensem episcopum item De consecraexpositiones De consecratione Ecclesiæ ad Gotofretione Chrismatis; De significatione vestimentorum sacerdotalium edidit D. Lucas Dacherius tom. XII Spicilegii.

VIII.

a

Arnoldus Wion Belga, monachus S. Benedicti de Mantua in libro cui titulus: Lignum vitæ, p. 1, pag. 19, edit. anno 1595.

Sanctus Bruno, sive Brunus, ex illustri Astensium sanguine, episcopus primum Signiensis, deinde abdicato episcopatu monachus Casinensis, postmodum ab Othonis 44 abbatis obitu, omnium fratrum concordi voluntate abbas 45 an. 1107, id. Novembribus electus, præfuit annis 3, mensibus decem, quibus elapsis, a Paschali II coactus, ann. 1111, Idibus Septembris abbatiam deponens ad episcopatum suum reversus est, ubi in sancta conversatione ad finem usque perseverans migravit ad Dominum pridie Kal. Septemb.

Cum non minus doctrina quam sanctitate floreret scripsit plura opera, videlicet:

In Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Numeros, in Deuteronomium, in Cantica canticorum, in Judicum, in Psalmos, in Isaiam in Apocalypsim.

Sententiarum libri sex, qui sunt in bibl. Casinensi in membranis sermones 69, De Dominicis et præcipuis anni festivitatibus lib. 4, quorum primæ De laudibus Eccl. continet sermones 9; secundus De ornamentis Eccl. continet sermones 12, tertius De novo mundo serm. 10, quartus De præcipuis festivitatibus anni complectitur sermones 36. pavit; verum titulos singulos capitum, seu sermonum descripsit. In quantis hic erraverit Combefisius ; quæ a nobis producta sunt in Prolegomenis, et in Vita satis manifestant.

[ocr errors]

Hi erant apud me in membranis; sed eos amicitiæ A primo ad Rogerium Apuliæ comitem, deinde cum ergo dono dedi D. Constantino Syracusano monacho Catanensi.

Homilias de diversis 155, quæ eædem sunt a Possevino descriptæ.

IX.

Antonius Possevinus soc. Jesu. In Apparatu sac., pag. 243, edit. Colon. Agripp., a. 1608.

Bruno, sive Brunus, Ligur illustri Astensium sanguine, et vir sanctus, episcopus primo Signinus; deinde abdicato episcopatu, monachus Casinensis, postea ab Othonis 44 abbatis obitu, omnium fratrum concordi voluntate abbas 45, an. 1107, electus, præfuit annis tribus, et mensibus decem, quibus elapsis a Paschali II, coactus an. quarto Idibus Septemb. abbatia relicta ad episcopatum suum reversus est, quem sancte administrans migravit ad Dominum pridie Kal. Sep., an. 1125, scrippsit:

[blocks in formation]

In Psalmos lib. 1.

In Isaiam lib. 1.

In Apocalypsim lib. 1.

Libri sex Sententiarum, qui exstant in bibl. Casinensi in membranis, serm. LXIX De Dominicis et præcipuis anni festivitatibus lib. IV. Quorum primus est De laudibus Ecclesiæ, ac continet sermones IX. Secundus de ornamentis Ecclesiæ sermones XII. Tertius De novo mundo, serm. X. Quartus De præcipuis festivitatibus anni serm. XXXVI. Constantinus autem Syracusanus ordinis C S. Benedicti monachus Catanensis hosce omnes dono accepit ab Arnoldo Wion. Homilias porro scripsit de diversis, quarum apud Arnoldum exstant sequentes mss.

In Dominica I Adventus incipit: Duos discipulos.

In Dominica II Adventus incipit: Quibus interrogantibus.

In Dominica III Adventus incipit: Joannes Baptista.

In Dominica IV Adventus incipit: Omnes enim existimabant.

In feria vi Quatuor Temporum incipit: Virgo Deo plena.

In pervigilio Nativitatis Domini: Primum autem quærendum est.

X.

Guillelmus Cave. In Historia litteraria scriptorum ecclesiasticorum sec. Hildebrandini, pag. 539, edit. D Coloniæ Allobrog., anno 1720.

Bruno patria Langobardus in Villa Soleria apud Insubres ex illustri Astensium prosapia natus, Andræ, et Willæ filius, pietatis et studiorum tirocinia posuit; inde in Etruriam transiens inter canonicos Senenses cooptatus est. Hinc Romam venit, et coram Gregorio VII, adversus Berengarium in synodo Romana anno 1079 disputavit; episcopus Signiensis mox designatus. Cumque vehementer pontifici ea in re reniteretur, pia quadam fraude a Gregorio circumdatus onus impositum suscipere coactus est. Claruit præcipue circa annum 1087. Anno 1096, concilio Turonensi interfuit. Post plures in episcopatu transactos annos, solitudinis desiderio victus, anno 1104 Casinum aufugit. Enixis precibus Paschali pontifici oblatis episcopum suum repetunt Signienses. Ille pontificis auctoritate compulsus ad suam sedem rediit. Eodem anno a pontifice missus est

B

Boemundo Antiochiæ principe in Gallias, ubi concilium Pictaviense celebravit. Anno 1107 Casinum reversus ejusdem coenobii abbas eligitur, Paschale papa electionem comprobante, atque illud ei elogium reddente, dignissimum esse, cui se vita functo Christianæ reipublicæ gubernacula traderentur. Anno 1108, Paschalem ad synodum Beneventanam comitatus est Anno I, pontificis jussu sese abbatis munere abdicavit, et ad Signienses reversus anno demum 1125, prid. Kal. Sept. in Domino obdormivit, episcopatus anno 44.

OPERA.

Commentaria in Pentateuchum.
Commentarius in Job.

Commentarius in Psalterium.

Commentarius in Cantica canticorum.

Commentarius in Apocalypsim.

Homiliæ seu sermones CXLIV Eusebio Emiseno,

aut Eucherio Lugdunensi perperam ascripti.

Tractatus in Canticum Zachariæ.

Tractatus De incarnatione Domini.
Argumentum De sacrifio azymi.

De sacramentis, Ecclesiæ mysteriis, atque ecclesiasticis ritibus opusculum.

Vita S. Leonis IX papæ.

Responsio ad quæstionem, Cur corruptus Ecclesiæ status?

Vita S. Petri episcopi Anagnini.

Sententiarum libri sex. De laudibus Ecclesiæ. De ornamentis Ecclesiæ. De novo mundo. De festivitatibus festivitatum. De laudibus B. Virginis. De martyribus, confessoribus, etc.

Opuscula ista inter Brunonis etiam Carthusiani opera habentur.

Prodierunt Brunonis opera a Mauro Marchesio monacho Casinensi in unum collecta auctori suo vindicata, et notis illustrata. Venet. an. 1651, duobus tomis in-fol., et exinde in bibl. PP. tom. XX, pag. 274.

Opusculum Brunonis De consecratione Ecclesiæ integrius edidit Lucas Dacherius Spicil. tom. XII, pag. 79.

XI.

Ludovicus Ellies Dupinius, Bibl. script. etc., edit.
Paris., tom. X, p. 159.

Bruno Astensis ejusdem urbis ecclesiæ cathedralis canonicus, et postea etiam canonicus Senensis, Romam venit Gregorio VII pontifice, eoque præsente contra Berengarium disceptavit; proteurea Signiensi episcopatu remuneratus est. In montem Casinum se recepit, Paschale II Ecclesiam gubernante, qui ejus recessum ægre tulit; a quo revocavit, ut in Galliam, et in Siciliam apostolicæ sedis legatum mitteret. Aliquot annis archimandritam Montis Casini egit; sed ad suum tandem episcopatum remeavit, ubi functus est vita anno 1123.

Hujus auctoris opera a Mauro Marchesio monacho Casinensi Venetiis edita fuere an. 1651. in duo volumina distributa. Primum continet commentaria super v libros Moysi, super librum Job, super Psalmos, super Canticum canticorum, et super Apocalypsim, in quibus commentariis moralem sensum potius quam alium prosecutus est. Secundum volumen complectitur CXLIV sermones; quorum pars maxima sub nomine Eusebii Emiseni, aut Eucherii Lugdunensis publicata fuerat. Continet etiam tractatum super Canticum Zachariæ, tractatum De incarnatione, et De sepultura Christi Domini. Agitur de tempore, quo idem Dominus in sepulcro remansit; tractatum De usu Azymorum contra Græcos. Expositionem insuper aliquorum ecclesiasticorum rituum. Item Vitam Leonis papæ IX, tractatum ei annexum De statu corruptio Ecclesiæ ubi disserit de ordinationibus ab episcopis

hæreticis, vel schismaticis factis; Vitam pariter A S. Petri Anagniæ episcopi; binas litteras, unam Petro episcopo Portuensi, alteram Paschali II. Sententiarum libros vi, vel sermones varios morales. qui Brunoni Carthusianorum institutori ascripti fuerunt; sed a Marchesio Brunoni Signiensi vindicati, non tam ex testimonio Petri Diaconi, quam ex styli conformitate ex frequentibus commendationibus institutionis S. Benedicti, quam profitebatur, et quod se commentatorem dicat libri Apocalypsis, a Brunone Carthusiano non illustrati. Additum est

13 Augusti. Item tractatum edidit de statu Ecclesiæ sæculo XI, qui cum aliis ejus operibus in tom. XX Bibl. Patrum edit. Lugdun. apud Annissonios reperitur. Ejus opera propter syli nitorem vel concinnitatem, itemque propter eruditionem, solidamque pietatem, quibus universim redundant, valde sunt commendanda.

XV.

Joan. Baptiste Mari Romani S. Angeli in foro piscium canonici. Adnotatio in Petrum Diaconum.

Sanctus Bruno Astæ natus est ex familia Soleria commenarium super Psalmos Othonis monachi nobilissima, a Gregorio VII episcopus Signinus Casinensis, S. episcopo dicatum. Tractatus autem creatur in virtutum ac doctrinæ præmium, quod De sacramentis, seu De Ecclesiæ ritibus a Brunone Berengarium impie De sacramento altaris sentienpariter exaratus excusus fuit a Luca Dacherio tem in publico Romano concilio disputando proflitanquam novum inventum, quamvis in editione gasset, deinde desiderio vitæ contemplatricis tactus, Veneta impressus haberetur.

XII.

Augustinus Calmet in Bibliotheca Sacra.

Bruno e Solerio in Astensi diœcesi oriundus, unde ipsi Astensis nomen, undecimo vivebat sæculo, et decessit an. 1120, sive 1125. Bruno Signiensis etiam appellatur, quod ad episcopalem Signiensis Ecclesiæ cathedram in agro Romano evectus fuerit. Dein ad montem Casinum se recepit, ubi ejus cœnobii abbas inauguratus est. Commentaria in Pentateuchum, in Job, in Psalmos, Isaiam, Cantica canticorum, Apocalypsim excusa in Bibl. PP., ex eo scriptore supersunt. Creditur auctor commentarii in epistolas S. Pauli, et quorumdam aliorum operum, quæ sub nomine S. Brunonis Carthusia institutoris prodiere. Ejus opera studio Mauri Marchesii decani Montis Casini in unum corpus prodiere anno 1641; morali, et allegorico sensui præcipue inhæret. XIII.

Joannes Albertus Fabricius in Bibl. Latina medix et infimæ ætatis, cum additionibus Joan. Dominici Mansi, edit. Patav. an. 1754, pag. 287. S. Brunonis Astensis opera omnia a Marchesio publicata describuntur. .

Sententiarum libri sex, qui non differunt ab his quos Carthusienses S. Brunoni institutori suo tom. III opp. ejus tribuerunt, S Bruno Signiensis agnoscendus est auctor, ut anonymus Mellicensis agnovit, cap. 83.

B

C

Præter hæc in collectione operum ejus obvia, traditur Bruno hic scripsisse commentaria adhuc inedita in lib. Judicum, in Judith, et in Isaiam, ut Jacob le Long in ejus Bibl. Etiam versus ejus in laudem B. M. V. a Petro Diacono memorantur. Addit autem eruditissimus Mansius. In Bibliot. Riccardiana exstat ms. sæc. XII, opusculum ineditum S. Brunonis Astensis De muliere forti. Reperitur etiam in eo expositio in Cantica canticorum multum discrepans ab ea quæ prodiit in Bibl. PP., cujus operis fragmentum exhibet claris. Lami in catalogo D ejusdem Bibl., qui et addit geminas epistolas ejusdem adhuc ineditas.

XIV.

Remigius Ceillerius. Hist. scriptorum sacrorum t. XXI, p. 101.

et

Bruno rogatus a S. Petro Damiani Isaiam Apocalypsim commentariis suis illustrat, sed lucubratio illa in Isaiam adhuc in tenebris jacet. Commentarium autem in Apocalypsim in septem libros secundum numerum Ecclesiarum, vel episcoporum divisum est.

De Brunone Astensi mentionem habet P. le Long in bibl. Historic. Gallorum p. 654, ubi loquitur de duobus commentariis ejusdem S. Brunonis ineditis super libros Judicum, et Judith. Petrus Diaconus monachus Casinensis non memorat nisi commentarium super lib. Judicum. Scripsit pariter S. Bruno Vitam S. Petri Anagniæ episcopi. Vid. Bolland. die

abdicato onere episcopali, monachum Casinensem professus est anno 1104, ubi postea omnium monachorum suffragio abbas Casinas electus anno 1107, Idibus Novembris, ibique præfuit annis tribus, et mensibus decem; quibus exactis, ad Ecclesiam Signinam, quam perínvitus acceperat, rediit, pontificis reverentia victus. Nos vero ne tanti doctoris laudes culpa deteramus ingenii, calamique parum felicis, illum aliis mittimus laudandum. Opuscula Brunonis duobus distincta tomis in lucem prodierunt anno 1651 Venetiis, studio et opera D. Mauri Marchesii Casinensis decani, scholiisque etiam illustrata, et licet non omnes lucubrationes, quæ in nostri Petri Elencho descriptæ sunt, inibi legantur, multæ tamen, quas Petrus præteriit, ibi habentur : nonnullæ vero mss. exstant Taurini in nobilissima, ac celeberrima bibliotheca serenissimi Sabaudiæ ducis, præsertim vero commentarius in cuncta quatuor Evangelia, uti etiam aliqua in bibl. illustrissimi D. Caroli de Montchal archiep. Tolosani, scribit Philip. Labbeus in nova bibliotheca mss. librorum p. 195. Forsan tempus, quod publica abscondit, et occulta manifestat, Dei miseratione orbem tanti ditabit continuo thesauris. Consule Actuarium de script. eccles. Auberti Mirai in Brunone, ac virum clariss. Theophilum Raynaudum Soc. Jesu, De malis ac bonis libris, part. 1, erot. 10, in Eusebi Emisseno, et in Brunone Carthus. fol. 131 et 138. E valle miseriarum in montes æternitatis ascendit Bruno anno 1123, xv Kal. Aug., cum multis tam in vita quam in morte claruisset miraculis, relatus postea inter sanctos a Lucio III, ut videre est in inscriptione marmorea, quæ in Signina cathedrali spectatur. Vide etiam Apparatum ad præfata edita opuscula S. Brunonis. Opera autem omnia S. Brunonis Astensis recusa reperiuntur in bibl. PP. edit. Lugd. tom. XX, p. 1294.

XVI.

Joannes Maria comes Mazzuchellius, tom. II, part. iv, pag. 2227.

Bruno Astensis et ex gente Solari, aut Soleria ortus a pluribus scriptoribus affirmatur; qui sunt Ecclesia in catalogo script. Pedemont. pag. 42, Ughellius Ital. Sac. tom. I, col, 1236, Bosotti Syllab. scrip. Pedemont. p. 127, Leiferius in histor., poetic. et pœm. medii ævi, et alii. Ex opposito aliis scriptores eumdem Brunonem ex familia Astensi progenitum dixere, ut Possevinus, tom. I Apparat. sac. pag. 253 et pag. 383: Ciacconius in Bibl. col. 458, Cave Histor. eccl. p. 539; Milantes tom. I Bibl. Sixti Senen. pag. 513. Actuar. in Bibl. Sanc., Einsingerius, etc. Gabriel autem Busselin in Histor. universali, Porta in Alexandria illustrata p. 220, et Quadrius, vol. 2, Brunonem Solerii oppido natum. Sopranius, et Oldoinius inter scriptores Ligures numerant. Oldoinius, et Teisseirius S. Brunonem cardinalem dixere, eumque tribus annis, et decem mensibus Casinense monasterium rexisse.

Auctores, qui de S. Brunone Astensi scripserunt,

« PoprzedniaDalej »