Obrazy na stronie
PDF
ePub

homo ante audacissimus, et in sua perfidia obfirmatissimus, mutaret repente animum erroresque suos damnaret. Amplissimam hanc victoriam aliisque atque aliis palmis vir sanctissimus cumulavit, qua sermonibus, qua scriptis suis, cum esset episcopus Signinus, virtuteque pastorali divinitus instructus, hæreticos, schismaticos, Simoniacos aggressus, nullibi eos consistere patiebatur, donec ad Ecclesiæ catholicæ sinum confugerent, ubi et sacrorum dogmatum integritatem addiscerent, et pacis concordiæque amori studerent, et legum custodiam tenerent. Hæc cum recolo, lectissime princeps, videor videre exsultantem animum tuum, qui ad omnem religionem ac pietatem formatus, lætaris profecto, audiens a sanctissimis et doctissimis episcopis tua in dominatione ortis Ecclesiam semper esse defensam, eliminatos errores, sancta Jesu Christi dogmata populis tuis tradita, et alias etiam in regiones propagata. Lætaris, inquam, quod nihil felicius, nihilque jucundius regibus atque principibus contingere potest, quam quod suo in regno floreat Christiana religio, illæsum a pravis opinionibus servetur depositum fidei, et perfecta concordia sacerdotium inter et regnum stabilis perseveret. Hæc te sentire, hæc te in votis habere, cum ab ore tuo, non sine maxima jucunditate perceperim, tuaque gesta ad hoc unum pertingere videantur; enixas preces ad te effundere non dubitavi, ut S. Brunonis opera a me collecta, ineditis scriptis aucta, adnotationibus illu strata, et suæ sinceritati restituta benigne complectaris, tuoque nomine ornari permittas. Vereor tamen exiguitatem meam haud satis dignitati ac sapientiæ tuæ responsuram; sed erit magnanimitatis tuæ veniam, quam exoro, mihi clementer impertiri; et hoc qualecunque obsequentis animi mei testimonium habere acceptum. Interim Deum O. M. deprecor atque obtestor, ut regem parentem tuum, et te, totamque regiam familiam diutissime sospites servet ad Christiani nominis gloriam, ad populorum tuorum felicitatem, ad Ecclesiæ catholicæ præsidium, ad scientiarum incrementum.

Dabam Romæ ex collegio Nazareno Scholar. Piar. Kalend. Sextilibus anno D. 1789.

PROLEGOMENA IN S. BRUNONIS ASTENSIS OPERA.

PROOEMIUM.

PROLEGOMENON PRIMUM.

A Brunonem expurgatum, illustratum, et ineditis scriptis auctum eis legendum præbeam.

Absoluta sub auspiciis, magnaque auctoritate, ac beneficentia Pii VI pontificis 0. M. operum S. Maximi episcopi Taurinensis editione, cui litterati omnes plauserunt, egeruntque grates quamplurimas sapientissimo pontifici, qui doctis tam præclari antistitis monumentis ornari Ecclesiam mandaverit; desiderium optimæ ejus voluntati obsequendi, et amor illustrandæ patriæ me impulit, ut alterius Pedemontani præsulis pervulgata scripta splendidiorem in lucem emitterem. Noveram equidem S. Brunonem Astensem Signiæ in Campania episcopum commentariorum in utrumque Testamentum, plurimorumque tractatuum auctorem; sed vehementer dolebam tum interpretationes ejus in sacram Scripturam, tum lucubrationes alias parum feliciter B editas huc usque obscuras jacere, atque neglectas. Quare operæ pretium duxi eas cum melioribus codicibus mss. conferre, et quidquid novi, vel perfectioris lectionis comperissem, addere, ut ad suam integritatem, et nativam præstantiam restitutæ reviviscant amplioremque æstimationem obtineant. Hanc igitur provinciam, arduam valde, et salebrosam alacriter aggressus sum, sperans rem me facturum gratissimam his qui sacris studiis delectantur, quique sancta religionis nostræ dogmata, atque ecclcsiasticas tražitiones a SS. Patribus, tanquam a purissimis fontibus haurire concupiscunt, si S.

CAPUT PRIMUM.

DE SCRIPTIS S. BRUNONIS ASTENSIS A MAURO MARCHE-
SIO MONACHO CASINENSI EDITIS, DEQUE SCRIP-
TORUM TESTIMONIIS.

In duo volumina Marchesius S. Brunonis opera distribuit, ediditque Venetiis apud Brentanos an. 1651. Horum primum comprehendit commentarios in quinque libros Moysi, in Psalterium, in Canticum canticorum, in Job, et in Apocalypsim. His præmittit collector dissertationem suam historicam de S. Brunone, deque ejus scriptis. Huic subsequitur disquisitio Philippi Malabayla monachi Cisterciensis, et congregationis S. Bernardi visitatoris De ortu S. Brunonis, canonicatu, et recessu a Casinatibus. Tertio legitur Vita ejusdem sancti scripta a Petro Diacono bibliothecario Casinensi, lib. iv, cap. 34 chronici ejusdem cœnobii. Quartum locum tenet altera Vita S. episcopi ab anonymo, ut fertur, Signiensi canonico in quinque lectiones distributa. Hæc sunt documenta, quibus lectores suos de gestis, scriptisque S. Brunonis instruit editor prælaudatus. Alterum volumen continet 145 homilias, seu sacras conciones in Evangelia totius anni, sex libros Sententiarum, qui sunt sermones de diversis; præterea tractatus De incarnatione Domini, De sacrificio Azymi, De sacramentis, et ecclesiasticis ritibus, Vi

CAPUT III.

tam S. Leonis papæ IX, cui additur responsio ad A S. Brunonis, cum plura memoret ab aliis prorsus quæstionem Cur corruptus status Ecclesiæ. Insuper omissa. eodem in volumine habentur compendium Vitæ S. Petri Anagniæ episcopi, et epistolæ duæ, una ad Petrum episcopum Portuensem, altera ad Paschalem II pontificem.

Sed alia plura exarasse Brunonem constat ex catalogo scriptorum ecclesiasticorum, quorum testimonia suo loco subjiciemus. Petrus Diaconus nuper laudatus primus fuit, qui de eo scripsit. lib. xxxiv De viris illustribus Casinensibus, eumque insignissimum, et splendidissimum Ecclesiæ defensorem, et doctorem appellavit. Post eum de eodem S. episcopo Signiensi egerunt Sixtus Senensis, Cæsar cardinalis Baronius, Robertus cardinalis Bellarminus, Natalis Alexander, Ferdinandus Ughellius, Aubertus Miræus, Joan. Albertus Fabricius, Antonius Possevinus Theophilus Raynaudus, Philippus Labbeus, Jacobus le Long, Guillelmus Caveius, Casimirus Oudinus, Joannes Mabillonius, Franciscus Combefisius, Ludovicus Elies Dupinius, Augustinus Calmetus, Remigius Ceillerius, Dominicus Maria Mansius in notis ad bibl. Fabricii M. et J. Latinitatis, Joannes Marius in adnotat. ad Petrum Diaconum De viris illustribus, Joannes M. comes Mazzuchelius, omnes tandem scriptores Casinenses, quos si recenserem, nimis longus essem.

CAPUT II.

DE DISCREPANTIA SCRIPTORUM IN ADNOTANDIS BRUNO
NIS OPERIBUS.

[ocr errors]

C

[ocr errors]

DE CODICIBUS MSS. QUIBUS NOVA OPP. S. BRUNONIS
EDITIO INSTAURATUR.

Non ausus essem Venetæ editionis S. Brunonis
emendationem suscipere, nisi lectione, collationeque
optimorum codicum mihi constitisset, eam expurgari,
suppleri, perficique posse. Et quidem cum in feriis
autumnalibus anno 1785, hac de causa Florentiam
me contulissem, primas curas impendi in compa-
randa lectione V librorum Moysi, qua usus est Bruno
cum insigni codice biblico olim monasterii S. Salva-
toris montis Amiatæ ordinis Cisterciensis in agro
Senensi jam ab anno præcedenti in bibl. Mediceam
B Laurentianam translato. Hoc de codice clariss. ca-
nonicus Angelus M. Bandinius Reg. bibl. præfectus
eruditissimam descriptionem in Ephemeridis Floren-
tinis statim publicavit, pluraque de ejus præstantia,
et antiquitate disseruit, quæ ego breviter contraham,
ut quanti faciendum sit venerabile illud sac. Scripturæ
monumentum magis magisque innotescat. Volumen
istud ingentis molis est membranaceum in folio gran-
diori, quadratis characteribus Romanis nitidissime
exaratum, optimeque asservatum, ejusque vetustas
a vi Domini sæculo repetitur, cum ex epigraphe ab
aliquo S. Gregorii M. discipulo exscriptum arguatur.
Continet autem libros omnes utriusque Testamenti,
cujus variantes lectiones adnotabimus. Differt autem
in capitum divisione, quod, ut eruditissimus Joseph
M. Blanchinius admonet, et clariss. Petrus Lazzarius
in præf. ad comment. Brunonis in Evangelia, apud
veteres bibliographos usitatum comperimus. Nemo
huc usque in dubium vertit S. Brunonem Signiensem
episcopum expositionem in Pentateuchum egisse,
cum ipse sua in prolusione fateatur, rogatu Petri
Anagniæ episcopi opus illud elaborasse, de quo etiam
testimonium perhibent plures mss. codices vel III
seculi, in quo floruit S. Bruno, vel sequentis XIII.
Primum codicem, quem ego ipse cum editione Ve-
neta comparavi mihi suppeditavit supra memoratus
canonicus Angelus M. Bandinius, et est membrana-
ceus in fol. minor. olim. bibl. S. Crucis Minor. in
Laurent. Medic. translatus, et exstat in Plut. Ix, p. S.
in cujus epigraphe legitur: Incipit expositio venera-
bilis Brunonis Signiensis episcopi; qui codex omni-
modam præ se fert integritatem, atque ex eo plura
decerpsi ad corrigendam, supplendamque Marchesii
editionem valde opportuna. Duo pariter codices Ca-
sinenses mihi perutiles fuere, quorum alter sign.
n. 195, alias 366. sec. XII, alter sign. n. 619,
sec. XIII, uterque membranaceus in fol. charactere
Romano descriptus. Ex his copiosam segetem pro
restauranda, perficiendaque in novis formis Bru-
nonis expositione in Pentateuchum, mihi liberaliter
morem gerens collegit cultissimus D. Thomas Capo-
matius insignis illius cœnobii modernus præsul, ac
præcipue magni habendam censeo aliam fere ex in-
tegro restitutam et emendatam quæ sua elegantia

Dissentiunt autem inter se prælaudati auctores n eodem censu operum S. Brunonis describendo ; cum aliii plura, alii pauciora ei tribuant. Aliqui non vulgata quædam memorant, quidam nonnulla ei auferunt, aliaque falso supponunt. Scripta vero, quæ omnium suffragiis Brunoni Astensi conceduntur, sunt expositiones in Pentateuchum, in psalmos, in Job, in Canticum canticorum, et in Apocalypsim. Habetur etiam auctor plurimarum homiliarum in Evangelia, et sermonum, sicuti aliquorum tractatuum, cum de his expressam mentionem faciat Petrus Diaconus, ejusque sacras conciones suis sub titulis describat. Verum non satis diligenter adnotata sunt a Petro Diacono singula Brunonis opera; omittit enim commentarium in Isaiam, cujus ipse D in præfatione ad Apocalypsim meminit; item expositiones siluit in libros Josue, Judith, et Regum ab aliis eidem commentatori attributas. Silentio etiam præterivit præclaram illustrationem in quatuor Evangelia, sicut parabolam Salomonis De muliere forte a Brunone interpretatam. Jacobus equidem le Long fere omnes hujusmodi commentarios in elencho opp. S. Brunonis descripsit, ejusque expositionem in quatuor Evangelia testimonio duorum codicum confirmavit; quorum unus est Bibl. S. Victoris Parisiensis, alter bibl. Regii Athænei Taurinensis, quod etiam admonet comes Mazzuchelius. Diligentior etiam fuit Remigius Ceillerius congr. S. Mauri monachus in catalogo scriptorum

doctrina, et perspicuitate longe excellit commenta- A ptores inter, et Dominicanos. Comperta est eruditis rium a Marchesio editum. Ad horum confirmationem codices tres bibl. Regiæ Parisien. sign. numm. 2505, 2506, 2507, commemorabo, qui Brunonis episcopi nomen in fronte deferunt.

.

Haud minus sollicite codices exquisivi pro confirmanda, et illustranda Expositione A. N. in librum Job; verum et si plures adiverim bibliothecas, ut cum veteribus mss. libris hoc opus conferrem, sola bibliotheca Ghisiana non inutilem reddidit sollicitudinem meam, cum in ea præclarum codicem adinvenerim talibus notis exornatum, ut sufficere possit pro multis. Fuit enim codex iste recognitus a doctissimo Jacobo Sirmundo cum alio codice bibl. Reg. Parisiensis, quod sua manu in fronte adnotavit, donoque misit an. 1638, ad eminentissimum car- B dinalem Fabium Ghisium, qui deinde creatus Romanus pontifex Alexander VII appellatus est. Codex hic membranaceus sæc. XIV, in fol. minori nitidissime descriptus S. Brunonis Signiensis episcopi nomine exornatur, ex quo nonnulla in meum exemplar induxi. Paucis nunc egi de commentario in Job; cum alia dicturus sim in præliminari admonitione. Expositio in psalmos imperfecta, multisque defectibus laborans a Marchesio edita, requirebat, ut nihil omitterem, quod ad ejus correctionem, et integritatem conduceret. Sed contra exspectationem, nec in Vaticana, nec in Casinensi bibliothecis reperti fuere codices hujusmodi commentarium continentes; sed vices eorum suppleverunt codices duo multo in pretio habendi; alter Vallicellanus, alter Ghisianus. Ex primo consecutus sum expositionem, quæ deest in Marchesio a psalmo LIX ad ps. LXIV, a ps. etiam LXXVII usque ad ps. LXXXII, et mediam expositionis partem psalmi LXX. Eædem lacunæ in cod. Ghisiano reperiuntur; attamen valde mihi utilis fuit, cum emendatissimus sit, et aliquibus in locis cod. Vallicellano præstantior. Alias insuper additiones ab utroque codice acquisivi, tam pro emendatione lectionis psalmorum, quam pro recta eorum interpretatione, quibus constabit Marchesium mendosis, interpolatisque mss. usum fuisse. Codices autem Vallicellanus, et Ghisianus, qui membranacei sunt, in folio, et sæc. XIII a tribus codicibus bibl. Reg. Paris. sign. numm. 2508, 2509 et 2902, confirman- D tur, sicuti a duobus aliis bibl. Rom. S. Crucis in Jerusalem, imperfectis quidem, sed S. Brunonis episcopi Signiensis nomen ferentibus. Neque omittam mentionem facere de cod. bibl. Med. Laurentiano, quem pro brevitate temporis, quo mihi licuit Florentiæ moram facere, aliosque codices consulere volui, ut inferius dicam, vix delibavi, aliqua tamen ab eo accepi, cæteris adnotationibus addenda.

Diutius immorari me oportet in statuenda interpretatione super Canticum canticorum, quæ sublata omni controversia, Brunoni nostro ascribi debeat. Ex quo Marchesius inter opera Signiensis episcopi expositionem illam in Canticum canticorum publicavit, magna orta est disceptatio Benedictinos seri

C

viris inveterata opinio, D. Thomam Aquinatem, cum in monasterio Cisterciensi Fossa Novæ decumberet, monachorum illorum precibus Canticum canticorum explanasse, cujus commentarius inter opera ejusdem sancti doctoris jussu S. Pii V Romæ edita a. 1570 insertus fuit, iterumque recusus in altera editione Veneta apud Galterium anno 1745, tom. XII. His in publicum deductis, cum palam fieret Marchesii suppositio, qui scilicet Brunoni Astensi tribuerat, quod S. Thomæ Aquinati germanum opus asserebatur, partes ejus cepit Angelus de Nuce auctor Benedictinus in notis ad chronicon Casinense lib. IV, cap. 31. Innititur præcipue auctoritati duorum codicum Casinensium, quorum alterum vetustissimum dicit, et ornatum epigraphe Brunonis in Canticum canticorum, alterum recentiorem fatetur sæc. nempe xiv, cujus in fronte adnotatum est: continet Expositionem S. Brunonis in Canticum canticorum. Erasmus etiam Gattula in Republica litteraria satis notus Marchesii, et Nucei opinionis defensorem se fecit in Historia Casinensi sæculi vii, p. 383 et seq., contenditque S. Brunonem Signiæ episcopum commentarii illius parentem agnoscendum. Cum hujusmodi controversia penderet adhuc ex typographio Joan., Bapt. Pasqualis Veneti an. 1750, prodiere dissertationes clarissimi viri Joan. Francisci de Rubeis O. P. De gestis, et scriptis, et doctrina S. Thomæ Aquinatis. In his ad trutinam revocat momenta scriptorum Benedictinorum, qui satis tutam suam sententiam arbitrantur; et invicte probat, neque S. Brunonem Astensem, neque D. Thomam interpretationi illi operam dedisse. Observat enim maximam codd. mss. diversitatem, cum aliqui, ut antiquissimus Fabrianensis, Aymoni Alberstatensi, alii Remigio Antissiodorensi, alii etiam Cassiodorio laudem hujus operis tribuant; in hac tanta mss. Codd. discrepantia, nihil certi statui posse affirmat. Apparuerat ante studio eruditissimi Joannis Garetti congreg. S. Mauri Rotomagi, an. 1679, renovata operum Cassiodorii editio, in qua juxta plurimorum opinionem commentarium in Canticum canticorum sub ejus nomine vulgatum ei ascribit. Sed in præfatione multis rationum momentis probat opus illud Cassiodorio haud esse nuncupandum. Horum primum est, quod diversis in locis affertur S. Gregorius M., præsertim super Evangelia, cujus illustrationem non egit, nisi postquam summus pontifex creatus est, quod contingit anno 590, quo jam ad minus anni 17, effluxerant a morte Cassiodorii, non amplius superstitis inter vivos an. 575. Secundo, hic commentarius in sacrum epithalamium a Cassiodorii stilo, et forma scribendi plurimum differt. Tertio, de hoc tractatu ne verbum quidem habet idem Cassiodorius in præfatione ad librum De ortographia, ubi libros omnes a se exaratos recenset. Quarto, sacræ Scripturæ lectio non est juxta vulgatam translationem, qua prælandatus commentator semper usus videtur in cæteris suis scriptis. Tandem opinatur Garetius

B

commentarium hunc, compendium, et epitomen A esse amplioris tractatus super eudem librum Cantici canticorum, qui sub nomine S. Isidori Hispalensis fertur in vulgus. In hac tanta opinium diversitate Bruno noster laude expositionis in sacrum epithalamium caruisset, quamvis ipse apertissimis verbis illam egisse fateatur. Caninicis Senensibus. ait in præf. ad comment. super Apocalypsim, cum quibus et ipse qualiscunque canonicus victitabam, Cantica canticorum, pro ut potui, exposui; nisi clarissimus Joannes Lamius in catalogo codd. mss. bibl. Riccardianæ descripsisset volumen, in quo exstat hujusmodi Brunonis explanatio, atque de ea etiam specimen dedisset. Hoc de codice mentionem faciunt doctissimus Dominicus M. Mansius in notis ad Fabricii bibliothecam, et Remigius Ceillerius tom. XXI, p. 101 Histor. sac. Script. Eo autem tempore, quo, ut dixi, Florentiæ versabar, humanissimus Riccardianæ bibl. præfectus Franciscus Fontanius hunc præclarum codicem mihi concessit, non tam ut consulerem, sed ut exemplar ab eo educerem ; de quo hæc subjiciam. Imprimis est membranaceus in fol. minori signat. n. VI Plut. K. ordin. II, atque in fronte legitur, codicem illum, clariss. Benedictum Varchium Flor. Histor. possedisse. Nitidissime exaratus inspicitur, et ad sæc. XIII referendus. Secundo, continet collectionem plurium commentariorum super eumdem librum, qui ita describuntur. 1. Translatio de tractatu Origenis in epithalamicis auctore S. Hieronymo. 2. Expositio in Canticis canticorum auctore Origene, et interprete Rufino presbytero. 3. Expositio B. Ambrosii episcopi super Cantica canticorum ex libris ejus collecta. 4. Expositio in Canticis canticorum, auctore S. Gregorio papa. 5. Expositio de muliere forte, auctore domno Brunone Signino episcopo. 6. Expositio in Cantica canticorum auctore eodem. 7. Epistolæ quatuor auctore eodem. Cum igitur pateat collectoris mentem fuisse præcipuos divini epithalamii commentatores uno volumine complecti, non est ambigendum eum S. Brunonem nostrum verum illius expositionis parentem novisse. Idem etiam scribendi genus Brunonis proprium, et carmina diversi generis juxta illius ætatis gustum, quibus auctor speciosiora divini sponsi, et sponsæ colloquia complexus est, certum D argumentum præbent, et hunc commentarium Brunonem scripsisse.

Hæc sunt ergo opera S. Brunonis Astensis, quæ hoc in primo volumine continentur: scilicet Expositiones in Pentateuchum, in librum Job, in Psalmos, et in Cantica canticorum, cui præmittitur explanatio parabolæ De muliere forte; utraque inedita. Quæ supersunt ejusdem scriptoris opera, pro secundo volumine reservamus, quod quam primum in lucem emittere Deo dante vitam, speramus; et de his quidquid præmonendum erit satis lectoribus faciemus.

B

CAPUT IV.

DE SCRIPTIS S. BRUNONIS DEPERDITIS.

Inter scripta S. Signiensis episcopi, quæ dolemus amissa, præcipue commemoranda est Explanatio ejus in Isaiam prophetam, de qua hisce verbis testimonium præbet in præfatione ad Expositionem super Apocalypsim. Ante hanc, inquit, prophetarum nobilissimum Isaiam, rogatu Damiani venerabilis abbatis, satis compendiose, dilucideque disserui. Quid vero pro eo commentario obtinendo egerim dicam. Legeram, apud Jacobum le Long, manuscriptum illud existere apud Carthusianos S. Bartholomæi ad Anagniam. Non Anagniæ, sed Trisulti non longe ab Aletrio exstat coenobium illud Carthusianorum. Desiderio igitur incensus pretiosi illius monumenti acquirendi, collegam meum Clementem Porrum in collegio Aletrino rethoricæ professorem rogavi, ut ad monasterium Trisulti se conferret, atque bibliothecæ codices mss. recognosceret. Morem mihi gessit eximius ille vir, sed infructuoso prorsus itinere. Rescripsit enim mihi xvI Kal. Junii 1786, nullum omnino codicem illa in bibliotheca superesse : dictumque ei a seniore monacho, olim præsidem quemdam Neapolitanum Neapolim ad Carthusiam S. Martini omnia mss. volumina transtulisse. Hac de re sermonem habens cum spectatissimo præsule Dominico Coppola sac. congr. Rituum a secretis : ipse pro sua singulari comitate, studioque in omnem ecclesiasticam eruditionem, mihi patrocinium suum pollicitus est, ut in codicibus mss. bibl. S. Martini Expositio illa in Isaiam S. Brunonis inquireretur. Illam autem provinciam dedit D. advocato Xaverio Matthæio in litteraria republica notissimo. Amico monacho Carthusiano usus est Matthæius, qui nihil omisit, ut scriptum illud episcopi Signiensis e latebris erueret: sed eruditus monachus nequicquam tempus, et labores insumpsit; quemadmodum fassus est in epistola typis Neapolitanis anno sequenti edita, eidemque D. Xaverio Mattheio nuncupata; de qua alibi agendum erit. Interim cum ad plures amimeos Brixiæ, Novariæ, Vercellis, Mutinæ, Mediolani, Casini commorantes litteras misissem, ut in bibliothecis, et archivis urbium illarum ea expositio in Isaiam detegeretur, omnium responsio affirmavit, incompertam esse, et deperditam reputari. Me spe aliqua recreaverat Philippus Amedeus Millo eccl. metropol. Taurinensis canonicus, et in studiis sacris valde versatus, qui III Kal. Junii ejusdem anni 1786 mihi respondit, forsan commentarium S. Brunonis in Isaiam repertum iri Catana; cum Arnoldus Wion monachus Duacensis in opere, cui titulus Lignum vitæ lib. I c. 8 adnotet, se habuisse quidem ms. opera S. Brunonis inter quæ prælaudati commentarii meminit, sed codices illos, ait, amicitiæ ergo dono dedisse D. Constantino monacho Benedictino Catanensi. Catanam missæ fuerunt litteræ, et quæsitum, an exstaret adhuc illa Brunonis expositio in Isaiam; sed responsum fuit D. abbati Casinensi Thomæ Capomatio a D. Philippo M. Hernan

COS

nandez monacho Idibus Decembribus an, 1786, mo- A verbis, et titulus, et quæstiones illæ impressæ fuerint nasterii illius bibliothecam multis refertam mss. codicibus in vehementissimo terræmotu ann. 1693 penitus interiisse. Tandem vix mihi licuit, ad bibl. Vaticanam, numero, et raritate codd. mss. omnibus anteferendam accessi, certa spe ductus, me in ea scripta Brunonis Signiensis reperturum, qui sua ætate tam celebris fuerat, et qui præclara Ecclesiæ Romanæ munera obiverat. Verum et si aliqua, ut commentarium in Apocalypsim, opusculum De mysteriis, etc., et sex libros sententiarum videre obtinuerim, de reliquis S. Brunonis opp. nihil aliud exstare dictum est. Inter deperdita ejus scripta similiter referam primam ejus illustrationem in Psalterium, de qua ipse loquitur in præliminari admonitione ante secundam psalmorum Interpreta- B tionem; item commentarium super libros Josue, et Judith, quem Petrus Diaconus, et alii scriptores ei asserunt.

CAPUT V.

DE SCRIPTIS DUBIIS S. BRUNONIS.

In codice Valicellano C. XII, a quo exscripsimus Expositionem Brunonis super Psalmos, ejus nomine insignitum invenimus p. 125 opusculum, cujus titulus est Quæstiones super libros Regum. Sed cum iisdem

inter opera Ven. Bedæ edit. Basilea per Joannem Hervigium an. 1563, tom. VII, col. 357, earum Signiensem episcopum auctorem dicere, quamvis nonnulla ei faveant testimonia, non audeo. Plurimum apud aliquos valeret auctoritas anonymi scriptoris Signiensis Vitæ S. Brunonis, qui inter ejus opera Expositionem quamdam in libros Regum recensuit, his verbis: Non solum quinque libros Moysi spiritualiter exposuit, verum etiam Psalterium, Isaiam prophetam, Regum libros, Job quoque, etc. Nec levis momenti haberi poterit suffragium doctissimi cardinalis Sirleti, a quo cum de mandato Gregorii XIII anno 1584 approbatæ fuerint lectiones propriæ S. Brunonis recitandæ in secundo nocturno die festivo ejusdem sancti, et in eis fiat mentio de commentario ejus in libros Regum, non sine maturo hujusce rei judicio id Sirletum asseruisse nemo dubitabit. His accedunt suffragia Jacobi le Long, Augustini Calmeti, et aliorum, qui valde probabilem hanc sententiam reddunt; sed nisi potiora affulgeant argumenta, semper licitum erit cuique dubitare, Brunoni an Bedæ opusculum illud sit ascribendum. Item dubiæ sunt plures sacræ conciones eidem S. episcopo attribute.

PROLEGOMENON

CAPUT PRIMUM.

DE TRANSLATIONE SACRARUM SCRIPTURARUM QUA USUS
EST S. BRUNO.

C

Jam diximus lectionem quinque librorum Moysi, ut habetur in Expositionem a Marchesio edita in aliquibus vocibus differre a contextu antiquissimi codicis, olim monachorum Cisterciensium montis Amiatæ, qui est juxta versionem veteris Italæ, ex interpratione LXX virorum. Huic versioni conformantur reliqui sacrarum Scriptururam libri a Brunone interpretati. Sed aliter res se habet circa Psalterium, in cujus duplici translatione commentarios elucubrasse ipse testatur. Cum adhuc adolescentulus essem, ait in præf. ad Psalterium, exposui Psalterium secundum aliam translationem, quæ videlicet translatio pluribus in locis tantum differt ab hac anslatione, qua Romana utitur Ecclesia, ut nullomodo secundum illius expositionem hæc translatio in- D telligi possit. Ex quo autem Petrus Diaconus Casinensis scripsit, primum Brunonis commentarium instructum fuisse super versionem ab Ecclesia Gallicana in usu receptam, opinati sunt aliqui eam esse, quam sub nomine Brunonis Herbipolensis vulgatam habemus, studio Joannis Cochleæi, quamque Lugdunenses Lugdunenses typographi inseruerunt in tomum XVIII, pag. 65, bibl. Patrum. Hujusce sententiæ patroni permoti videntur : primum, quia translatio, quæ a Brunone Herbipolensi fertur illustrata, vere est secundum Gallicanæ Ecclesiæ lectionem, quam Valafridus Strabo De rebus ecclesiasticis cap. 25, asserit (refragante tamen Joanne Mabillone, qui de re liturgica

SECUNDUM.

probat id serius contigisse) S. Gregorium Turonensem in Galliarum ecclesias intulisse. Secundo, eos movet ætas utriusque Brunonis, nempe circa finem XI et initium XII sæculi, quamvis Bruno Herbipolensis aliquot annis ante Brunonem Signiensem ex hac vita migraverit. Tertio, multo magis illos persuadet ortus, et educatio Brunonis Herbipolensis, qui princeps natus, et educatus (patruelis enim fuit Conradi II imperatoris), vix credibilis est in eo talis, tantaque divinorum librorum scientia, ut eos interpretari valuerit. Dissentit tamen ab eis Joannes Trithemius, qui Brunonem Herbipolensem plurimum commendans, ait: Ex antiquorum Patrum scriptis pulchram expositionem totum in Psalterium egisse. Hujusmodi testimonium a validissima ratione comprobatur; siquidem, quamvis commentarius ille brevis sit, et compendio similis, nihilominus succo plenæ, solidaque SS. Patrum doctrina interpretationes illæ videntur, ut non specimen studiosi adolescentis, sed diuturni laboris, consummatæque sapientiæ fructum præ se ferant. Firmior etiam redditur sententia hæc ex Joanne Cochlæo, qui in præs. et idem Psalterium refert in bibliotheca ecclesiæ Herbipolensis asservari adhuc librum hujusce commentarii tempore ejusdem auctoris, insigni scriptura sumptuose descriptum, et S. Hiliano Herbipolensis Ecclesiæ præcipuo patrono dicatum. Editus autem fuit sancti Brunonis Herbipolensis episcopi commentarius in psalmos Norimbergæ, an. D. 1480, valdeque rara est hujusmodi editio. Cum autem tam gravia, tamque perspicua sint hæc rationum momenta, neminem hunc commentarium Brunoni Signiensi.

« PoprzedniaDalej »