Obrazy na stronie
PDF
ePub

Romæ P. Malleolus annitentibus servis matrem suam A finito, Romæ primo bellum civile commotum est. interfecit. Damnatus parricidii insutusque in culeum,

Eodemque anno ab Urbe condita sexcentesimo sexagesimo secundo, Mithridaticum bellum cœptum est, quod triginta annis, vel, sicut aliqui scribunt, quadraginta gestum est. Mithridates igitur rex Ponti atque Armeniæ multis præliis a Romanis superatus, novissime cum Castor ejus præfectus, qui Fanagorio præerat, interfectis amicis regis, arcem occupasset, quartuorque filios ejus ad præsidia Romana transmisisset, accensus ira, in scelera tandem exarsit, ut in plures amicos suos, et Exipodram filium suum, aliumque Macarem interficeret. Pharnaces, exemplo fratrum territus, exercitum ad persequendum se missum sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit. Mithridates diu ex altissimo muro filium fru

et in mare projectus est in tantoque facinore Romani supplicium singulare sanxerunt. Sexto consulatu C. Marii status Romani imperii ita labefactatus est, ut pene usque ad extremum intestina clade conciderit. Metellus Numidicus, vir primarius, factione Marii a Glaucia prætore et Saturnino tribuno innocens damnatus, in exsilium cum totius urbis dolore discessit. Postmodum Saturninus et Saufeius et Labienus, cum jam prælium in foro commisissent, cogente Mario in curiam confugerant, ibique per equites Romanos, effractis foribus, occisi sunt. Glaucia et Dolabella Saturnini frater interfecti. Rutilius quoque vir integerrimus, qui adeo fidei atque innocentiæ constantia usus est, ut B stra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus

exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet, vos, si estis, dii patrii, precor ut quandoque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios succos sæpe obstruxerat, veneno confici posset, frustraque spatiaretur, si quo tandem modo infuso pestis per venas agitatione corporis acta discurreret, Gallum, quemdam militem, jam fracto muro discurrentem, invitavit, eique jugulum præbuit: annosque natus duo et septuaginta hunc exitum vitæ habuit. Tullio Cicerone et Caio Antonio consulibus, Pompeius, occisi Mithri

die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamque deposuerit, neque sordida veste humilive habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, judices temperarit, cum evidenti oppugnaretur calumnia, perjurio judicum condemnatus, Smyrnam commigrans litterarum studiis intentus consenuit. Sexto Julio Casare et Lucio Martio consulibus, intestinis causis, Sociale bellum totam commovit Italiam. Post Simonem fratrem Jonathæ, Joannes filius ejus in sunimum sacerdotium constituitur. Hic adversum Hircanos bellum gerens, Hircani nomen accepit, et a Romanis jus amicitiæ postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Samariam, quæ nostro tempore Sebaste vocatur, ad quam Ptolomæus qui pa- C datis nuntio accepto, Syriamcœlem, et Felicem bello trem ejus dolo peremerat, et matrem ejus vinculis constrinxerat, confugium fecerat, obsidione captam solo coæquavit : quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti appellari voluit.

Ptolomæus Phiscon, qui et Soter, annos septemdecim. Cicero Arpini nascitur, matre Helvina, patre equestris ordinis ex regio Wolscorum genere. Prodigia dira apparendo Romanam urbem mæstain Sociali bello terruerunt. Nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo cœli fragore emicuit. Apud Attatinos cum panes frangerentur, cruor e mediis panibus, quasi e vulneribus, fluxit. Per septem dies continuos grando lapidum, immistis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit. Hiatu terræ flamma prorupit, quæ usque ad cœlum extendi visa est. Cneius Pompeius prætor cum Picentibus jussu senatus, bellum gessit, et victus est. Similiter Julius Cæsar Samnitum pugna victus, cæso fugit exercitu. Postea contractis undique copiis, multa hostium millia Samnitum et Lucanorum interfecit. Cumque ab exercitu imperator appellatus est, senatus saga, hoc est vestem mæroris quam exorto Sociali bello sumpserat, ac spe arridente deposuit, atque antiquum toga decorem recuperavit. Cn. Pompeius Piscentes gravi prælio fudit, qua victoria senatus laticlavia et cætera dignitatis insignia recepit. Sociali bello necdum

D

aggressus, Itureos Arabasque perdomuit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit. Hinc ad Judæos atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. Quibus tunc Aristobolus expulso fratre Hircano primus ex sacerdote anno uno rex præerat. Post quadringentesimo octogesimo tertio anno Babyloniæ captivitatis, postquam regnavit Janeus cognomento Alexander, septem et triginta annis, qui pontificatum quoque administrans, crudelissime civibus præfuit. Ipse quoque Pompeius continuo post Gabinium subsecutus, et a patribus urbe susceptus, sed a plebe muro templi repulsus, in expugnationem ejus intendit : id non solum natura loci, verum etiam ingentibus muris fossaque maxima munitum, cum alias aliis legionibus dies noctesque succedere sine requie cogeret, vix tertio mense expugnavit. Tredecim millia ibi Judæorum cæsa narrantur. Cætera multitudo in fidem venit. Pompeius muros civitatis everti, æquarique solo imperavit, aliquantos principes Judæorum securi percussit: Hircano sacerdotium restituit. Aristobulum captivum Romam duxit. Mausitque in pontifi catu Hircanus post mortem Alexandra matris, quæ post Alexandrum conjugem regnaverat in Judæis, annis circiter triginta et quatuor. Hircano etenim in pontificatu successit Aristobolus anno uno, post quem Janeus, cognomento Alexander. Mortuo Alexandro, regnavit Alexandra uxor ejus. Post cujus

mortem Aristobulus et Hircanus filii ejus inter se A virtutis afferret, similiter habuerunt quinquaginta de imperio dimicantes, occasionem præbuere Romanis ut Judæam invaderent. Ut diximus, Pompeius, Hierosolyma capta urbe et templo reserato, usque ad Sancta sanctorum accedit, victumque Aristobulum secum abducit, pontificatum Hircano confirmat: quem tenuit, ut diximus, triginta et quatuor annis. Pompeius Antipatrum Herodis Ascalonitæ filium procuratorem Palestinæ facit. Pompeius bellum Orientis, cum viginti et duobus regibus se gessisse pro concione narravit. His diebus conjuratio Catilinæ adversus patriam in urbe habita, ac prodita : quam historiam agente Cicerone Sallustius describit. Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur, haud procul a Mantua, nascitur. Poeta quoque Lucretius nascitur qui postea sese furore amatorio inter- B

fecit.

[4735] Ptolomæus, qui et Alexander, annis decem. Hujus auno septimo Syria in Romanam ditionem cessit, capto Philippo a Gabinio.

[4745] Expulsus regno Ptolomæus Phiscon per matrem Cleopatram, in Cyprum secedit. Regressus de fuga regnum obtinuit annis novem, quia Alexandrum, qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris cives pepulerant.

[4745] Ptolomæus Dionysius, annis triginta. Apollodorus, præceptor postmodum Augusti, clarus habetur. Lege Vatinia Cæsari Julio tres provinciæ cum legionibus septem in quinquennium datæ sunt, Gallia Transalpina, et Cisalpina, et Illyricus. Galliam Comatam postea senatus adjecit. Helvetiorum animos, fortissimæ Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgeta rex, princeps gentis, spe tolas invadendi Gallias, in arma accenderat. Quo cæteri optimates correpto et ad mortem coacto, conjuratione facta exustis vicis ac domibus suis, nec quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. Horum fuit, cum primum progressa est omnis multitudo Helvetiorum, Tulingiorum, Latobagum, Raucarum et Bogiorum utriusque sexus, ad centum quinquaginta septem millia hominum. Quos cum apud Rhodanum fluvium obvios Cæsar habuisset, magno difficilique bello bis vicit. Ex iis quadraginta et septem millia in bello ceciderunt, cæteros ad deditionem coegit. Iterum Cæsar incredibiles Germanorum copias, quibus præerat Ariovistus rex, apud Sequani cos vicit. Fuerunt autem in exercitu Ariovisti Arudes, Marcumunes, Tributii, Vangiones, Nemetes, Seduces et Suevi. Iterum Belgarum gens, quæ tertia pars Galliarum est, adversus Cæsarem exarsit. Quarum distributim copia fuit. Bellovaci, qui cæteris numero et virtute præstare viderentur, habuere lectissima sexaginta millia armatorum. Suessiones ex duodecim oppidis quinquaginta millia; Nervii, quorum adeo indomita feritas erat, ut nunquam in id temporis mercatores ad se permiserint vina cæteraque venialia deferre, quibus inducta jucunditas torporem

C

D

millia. Atrebates et Ambiani, decem millia; Morini viginti quinque millia; Menapii, novem millia; Caleti decem millia; Velocasses et Veromandi, æque decem millia; Aduatuci, decem et octo millia; Condursci, Eberones, Cerosi,Cemani, qui uno nomine Germani vocantur, quadraginta millia. Ita referuntur fuisse ducenta septuaginta duo millia armatorum lectissima. His repente silva erumpentibus exercitus Cæsaris aggressus, hortatu ducis ita restitit, victosque ad internecionem pene delevit. Cæsar Galba cum legione duodecima ad Beragros Sedunosque misit, qui cum hiemandi causa in vico Beragrorum, cui nomen erat Octodorus, consedisset, circumseptus a Gallis est. Qui ex montibus effusi, castra imperfecta saxisque telisque onerant. Sed Romanis portis erumpentibus amplius quam triginta millia barbarorum ceciderunt. Veneti cæterique confines Sevios sibi ad bellum asciscunt, Osismos, Lixovias, Namnetes, Ambibaritos, Morinos, Diablintes et Menapios auxilia quoque a Britannia arcessunt. Contra hos Cæsar naves longas ædificari in Ligere fluvio jubet, per quem in Oceanum deducitur. Navali prælio conserto, incensæ naves hostium, interfectis iis qui pugnaverant Gallis, reliqui omnes sese dediderunt. Sed Cæsar maxime ob injuriam legatorum suorum, cunctis principibus per tormenta interfectis, reliquos sub corona vendidit. Titus etiam Sabinius Aulercos, Eburonices, Luxoviosque, qui primates suos, quod auctores belli suscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili cæde delevit. Oppidum Sauciatum in Aquitania expugnatum. Ex Aquitaniis et Cantabris, quinquaginta millia cæsa. Germani, qui 'Rhenum cum immensis copiis transmiserant, usque ad internecionem deleti. Quorum numerus fuit ad quadringenta et quadraginta millia. Inde Cæsar in Germaniam facto ponte transgreditur. Sicambros et Ubios obsidione liberat. Suevos, maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret. Mox in Galliam reciso ponte concedit. Inde ad Morinos venit, unde in Britanniam proximus et brevissimus transitus est. Navibus circiter onerariis atque actuariis octoginta præparatis, in Britanniam transvehitur, ubi acerba pugna fatigatur. Inde adversa tempestate correptus, plurimam classis amisit partem. Regressus in Galliam, sexcentenas naves utriusque commodi fieri imperavit, quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus est. Tridentum, firmissimam civitatem, datis quadraginta obsidibus et Cassobellum, oppidum inter duas paludes situm, tandem gravi pugna cepit. In deditionem Britannos accipiens, in Galliam revertitur. Treveri, Eburonati, Aduatici et Nervii multitudo in arma conspiraverunt, quæ ex hoc colligi plurima fuisse potest, quia cum instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum pedum decem et fossam pedum quindecim per millia passuum, quindecim in

circuitu perfecerunt; præterea centum viginti tur- A condita, exussit. Iterum commisso prælio cum Achil

res miræ altitudinis exstruxerunt. Hos Cæsar vas-
tissima cæde confecit. Labienus, qui legionibus præe-
rat, omnes Treverorum copias interfecit, et continuo
ipsam civitatem capit. Casar Eburones postquam in
Arduennam silvam refugisse comperit, quæ silva to-
tius Galliæ maxima est, atque a ripis Rheni finibus
que Treverorum ad Nervios usque pertingit, et in
longitudine plusquam quinquaginta millibus passuum
palet, omnem Galliam per nuntios invitat, ut qui-
que secundum placitum suum reconditas in Arduen-
na silva prædas quærant diripiantque. Quo facto
Gallis utrinque morientibus, maximas Romanorum
injurias, sine cujusdam Romani discrimine, vindica-
vit. Cæsar multis præliis Gallias perdomuit. Roma-
num imperium, cum Lucullus Asiam, Pompeius B
Hispaniam, Cæsar Galliam perdomuit, usque ad ex-
tremos propemodum terræ terminos propagatum
est. Cæsari victori ex Galliis revertenti, decre-
tum a senatu est ut in Urbem non nisi dimis-
so exercitu veniret; sed Cæsar Ravennam se
contulit. Pompeius atque omnes senatores, crescenti-
bus Cæsaris viribus trepidi, tanquam Italia pulsi, in
Græciam transvecti, Dyrrachium gerendi belli sedem
delegerunt. Cæsar Romam venit, negatamque sibi
ex ærario pecuniam fratris foribus invasit, protulit-
que ex eo pondo quatuor millia centum triginta
quinque [auri], argenti pondo prope octoginta millia.
Mox cum legionibus Alpes transvectus, Massiliam
venit. Hanc obsidione domitam libertate concessa,
cæteris rebus abrasit. Apud Dyrrachium multi Orien- C
tis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerant.
Pugna commissa, milites Cæsaris fugerunt, cæsis
quatuor millibus ex ejus exercitu. Inde Cæsar citato
agmine per Epirum in Thessaliam perrexit. Pom-
peius eum magnis copiis subsecutus est. Fuerunt au-
tem Pompeio octoginta cohortes triplici ordine loca-
tæ, peditum quadraginta millia, equites in sinistro
cornu sexcenti, in dextro quingenti; præterea reges
multi. Cæsari`similiter cohortes octoginta, triplici
ordine dispositæ, minus quam triginta millia pedi-
tum, equites mille. Commissa pugna, cum diu utrin-
que dubia sorte cæderentur, tandem universus Pom-
peii fugit exercitus, castraque dispersa sunt. Pom-
peius fugiens, onerariam navem nactus, in Asiam
transiit. Inde per Cyprum in Ægyptum venit, ibique
mox ut littus attigit, jussu Ptolomæi adolescentis, in
gratiam Cæsaris victoris, occisus est. Pompeii uxor
filiique fugerunt, classisque Pompeiana direpta. Ca-
sar, compositis apud Thessalianos rebus, Alexan-
driam venit, perlatoque ad se et viso Pompeii capite
annuloque, flevit. [4755] Achillas, dux regius, imbu-
tus semel Pompeii sanguine, Cæsaris quoque necem
meditabatur. Nam jussus exercitum dimittere, cui
præerat, viginti millium armatorum, non modo
sprevit imperium, verum et aciem direxit. In ipso
prælio regia classis forte subducta jubetur incendi.
Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset,
quadraginta millia librorum, proximis forte ædibus

D

[ocr errors]

la, Cæsar vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit. Qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per ducentos passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, nando pervenit. Mox navali prælio ipse classem regiam aut depressit aut cepit. Alexandrinis petentibus regem, Ptolomæum infantem reddidit, qui illico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo ipse cum toto exercitu suo deletus est. Nam viginti millia hominum in eo bello cæsa sunt, duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita. Rex ipse adolescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est. [4784] Cæsar regnum Ægypti Cleopatra Ptolomæi sorori dedit, quod tenuit annis viginti duobus. Cæsar, Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto vicit. Romæ dictator et consul creatus, in Africam transiit. Apud Tapsum cum Juba et Scipione pugnavit et vicit. Cato sese apud Uticam occidit. Juba percussori jugulum pretio dato præbuit. Petreius eodem se gladio perfodit. Scipio in navim qua ad Hispanias fugeret, conscendens, vento coactus in Africam redierat, semetipsum jugulavit. In eadem navi etiam Titus Torquatus occisus est. Cæsar Pompeii magni nepotes et filiam ejus Pompeiam jussit occidi. Ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est adversus Pompeios duos et Labienum atque Actium Varum. Cæsar Romam rediens, ubi dum Reipublicæ statum contra exempla malorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, etiam plurimo senatu, in curia tribus et viginti vulneribus confossus, interiit. In qua conjuratione fuisse amplius quadraginta conscios ferunt. Corpus ejus raptum populus, dolore instimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit post annos tres et menses sex quam regnare coeperant. Nam quatuor annis post mortem magni Cn. Pompeii bellum civile toto orbe indesinenter tonuit. Regnante apud Alexandrinos Cleopatra, quarto ejus auno finito, Cæsar Julius primus Romanorum singularem obtinuit principatum. A quo etiam Cæsares appellati sunt. Cassius interim, Judæa capta, templum spoliat. Abhinc imperatorum nomen.

Octavianus Cæsar Augustus Romanorum secundus, regnavit annos quinquaginta sex et menses sex a quo Augusti appellati reges Romanorum. Quorum quindecim, vivente Cleopatra, quadraginta et unum postea vixit. Augusti undecimo anno, deficiente in Judæa pontificum principatu, complentur hebdomadæ septuaginta in Daniele scriptæ. Anno ab Urbe condita septingentesimo decimo, interfecto Julio Cæsare, Octavianus, qui testamento Julii Cæsaris avunculi et hæreditatem et nomen assumpserat, ut Romam adolescens admodum venit indolem suam bellis civilibus vicit. Ut enim breviter explicem bella civilia quæ ipse gessit, Mutinense, Philippense, Perusium, Siculum, Actiacum. E quibus duo, hoe est primum ac novissimum, adversus Marcum Antonium; secundum, adversus Brutum et Cassium; tertium, adversus Lucium Antonium; quartum, ad

A idem Antonius sese ferro transverberavit. Cleopatra postquam se reservari ad triumphum intellexit, voluntariam mortem petens, serpentis, ut putatur, morsu, in sinistro tacta brachio, exanimis inventa est, frustra Cæsare etiam Psyllos admovente, qui venena serpentum e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent.

versus Sextum Pompeium, Cneii Pompeii filium,
quem confecit. Cæsar ad fidem conciliatæ gratiæ qua
Antonium receperat, filiam ejus matrimono sortitus
est. Herodes, cessante regno ac sacerdotio Judæo-
rum, nihil ad eam gentem pertinens, utpote Antipa-
tri Ascalonitæ et matris Cypridis Arabicæ filius, a
Romanis Judæorum suscepit principatum, quem te-
nuit annos triginta sex. Qui ne ignobilis forte et a
Judæorum semine argueretur extraneus, combussit
libros omnes quibus nobilitas gentis Judææ in tem-
plo servabatur ascripta, ut deficientibus probamen-
tis, et ipse ad hanc pertinere putaretur: insuper
etiam ut suam sobolemn regio illorum generi com-
misceret, projecta Dosside femina Hierosolymi-
tana, quam privatus acceperat uxorem, et nato ex
ca filio Antipatro sociavit sibi Mariannem filiam B
Alexandri, neptem Aristobuli fratris Hircani, qui
ante eum rexerat Judæorum gentem. Hæc quinque
filios ei genuit, quorum duos, Alexandrum et Ari-
stobulum, ipse peremit in Samaria. Nec mora, post
etiam illorum matrem, qua nil charius noverat,
simili scelere peremit. E quibus Aristobulus Hero-
dem ex Berenice susceperat filium, quem in Acti-
bus apostolorum ab angelo percussum legimus.
Antonius Artabanem, Armeniæ regem, prodi-
tione et dolo cepit. Quem argentea catena vinctum,
ad confessionem thesaurorum regiorum coegit: ex-
pugnatoque oppido in quo conditos esse prodiderat,
magnam vim auri argentique abstulit. Qua elatus
pecunia denuntiavit bellum Cæsari, atque Octaviæ
sororis Cæsaris, uxoris suæ, repudium indixit ; et
Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperavit,
atque uxorem duxit. Ipse Actium, ubi classem con-
stituerat, profectus, cum prope tertiam partem re-
migum fame absumptam offendisset, nihil motus :
Remi, inquit, nodo salvi sunt: nam remiges non
deerunt quoad Grecia homines habuerit. Ducentæ et
triginta rostratæ fuere Cæsaris naves, et triginta sine
rostris. Triremes velocitate Liburnicis pares, octo
legiones classi superpositæ, absque cohortibus quin-
que prætoriis. Classis Antonii, centum septuaginta
navium fuit, quantum numero cedens, tantum ma-
gnitudine præcellens; nam decem pedum altitudine
amari aberant. Bellum ab hora quinta usque in ho-
ram septimam incerta vincendi spe protractum, gra-
vissimæ utrinque cædes actæ reliquum diei cum
subsequente nocte in victoriam Cæsaris declinavit.
Prior regina Cleopatra cum sexaginta velocissimis
navibus fugit. Antonius mox fugientem uxorem sub-
secutus est. Ex victis duodecim millia cecidisse re-
feruntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mil e
inter curandum defecerunt. Cæsar sexto imperator
appellatus, et quarto ipse cum Marco Licinio Crasso
consul Brundusium venit. lbi orbis terrarum præsi-
dia, divisis legionibus composuit. Novissime cun
navali prælio Antonius decertare pararet, subito
universæ naves Antonianæ partis ad Cæsarem trans-
ierunt. Trepidus Antonius cum paucis se in regiam
recepit. Deinde inminente Cæsare, turbata civitate,
PATROL. CXXIII.

C

D

Cæsar Alexandria urbe, omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. Hactenus qui vocabantur Lagidæ ab Ptolomæo primo, Lagi filio, in Ægypto regnaverunt annis ducentis nonaginta quinque. Cæsar victor ab Oriente veniens, octavo Idus Januarias Urbem triplici triumpho ingressus est. Hoc die primum Augustus consalutatus est, atque ex eadem die summa rerum ac potestas penes unum esse cœpit et mansit, quod Græci monarchiam vocant. Porro autem hunc esse eumdem dien, hoc est octavum Idus Januarii, quo nos Epiphaniam, hoc est apparitionem sive manifestationem Dominici sacramenti observamus, nemo credentium sive etiam fidei contradicentium, nescit.

Per omnia igitur venturi Christi gratia præparatum Cæsaris imperium comprobatur: nam cum primum Caio Cæsare avunculo suo interfecto ex Apollonia rediens Urbem ingrederetur, hora circiter tertia, repente liquido ac puto sereno circulus ad speciem cœlestis arcus orbem solis ambiit, quas eum unum ac potissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret: cujus tempore venturus esset qui ipsum solem, mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, triginta millia servorum dominis restituisset, et sex millia, quorum domini non exstabant in crucem egisset, ingentique animo viginti millia militum exauctoravisset, atque quadraginta quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terræ distribuisset, ovansque Urbem ingressus, omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam mo. numentis abolitis censuisset, in diebus ipsis fons olei largissimus de taberna meritoria, per totum diem fluxit; quo signo quid evidentius quam sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totum. diem, hoc est per omne Romani tempus imperii, Christum, atque ex eo Christianos, id est unctum alque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est de hospita largaque Ecclesia, affluenter atque incessabiliter processuros, restituendosque per Casarem omnes servos, qui tamen cognoscerent dominum suum, cæterosque qui sine domino invenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Cæsare debita peccatorum in ea urbe in qua spontaneum fluxisset oleum? Tertio autem cum Urbem triumphans quinto consul ingressus est, octavo scilicet Idus Januarias, cum et Janum post ducentos annos primum ipse clausit, et clarissimum illud Augusti nomen assumpsit. Quid fidelius ac verius credi potest, quam occulto gestorum ordine ad obsequium præparationis ejus prædestinatum fuisse qui code u

[ocr errors]

die quo ille manifestandus multo post paululum erat, A esset in mimo: O dominum æquum et bonum; uniet pacis signum præferret, et potestatis nomen assumeret (ita anno ab Urbe condita septingentesimo sexagesimo tertio, clausis Jani portis, cum Cæsar Augustus finito Cantabrico bello, pacatisque omnibus gentibus, ab oriente in occidentem, a septentrione ad meridiem, ac per totum Oceani circulum Urbem ingressus, cum spectante eo ludos, pronuntiatum

versique quasi de ipso dictum esset, approbavissent, et statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et in sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem aut a nepotibus suis, vel serio vel joco passus est.

ETAS SEXTA

A CHRISTO AD MUNDI FINEM.

imperii parte, cum magna et gravi modestia reipublicæ præfuit: adeo ut quibusdam præsidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse tondere pecus, non deglabrare. Hujus anno duodecimo Pilatus Judææ procurator ab eodem dirigitur. Herodes tetrarcha, qui Judæorum principatum tenuit annis viginti et quatuor, in honorem Tiberii et matris ejus Liviæ, Tiberiadem condidit et Liviadem. Anno decimo quinto imperii Tiberii, Dominus post baptismum, quod prædicavit Joannes, mundo regnum cœlorum annuntiat, peractis a mundi principio secundum Hebræos, annis, ut etiam Eusebius in Chronicis suis signat, quatuor millibus, annotando quod decimo sexto anno Tiberii principium fuerit octuagesimi primi Jubilæi secundum Hebræos : nostra autem supputatio undeviginti minus ponendos esse existimat. Juxta vero Chronica eadem quæ ipse Eusebius de utraque editione, ut sibi videbatur, composuit, anni supputantur quinque millia ducenti et viginti octo. Joannes Baptista ab Herode in carcere positus pro veritate capite truncatur. Anno decimo octavo imperii Tiberii, Dominus sua passione mundum redimit, et prædicaturi per Judææ regiones apostoli, Jacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum; ordinant et septem diaconos, quorum uno lapidato à Judæis Stephano, Ecclesia per regiones Judææ et Samariæ dispergitur. Prælatus præses Palæstinæ provinciae ad Tiberium imperatorem, atque ad sénatum retulit de passione ac resurrectione

[4832] Igitur eo tempore, anno scilicet Caesaris B fuerat, triumphavit; ipse autem Tiberius plurima Augusti quadragesimo secundo, a morte vero Cleopatræ et Antonii, quando et Ægyptus in provinciam versa est, anno vigesimo septimo, olympiadis centesimæ tertiæ anno tertio, ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo, id est eo anno quo compressis cunctarum orbis terræ gentium motibus firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Cæsar composuit, Jesus Christus Filius Dei, sextam mundi ætatem suo consecravit adventu. Anno imperii Augusti quadragesimo octavo, Herodes patrator scelerum, et interfector pro Christo innocentium parvulorum, morbo intercutis aquæ et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter digne moritur. Pro quo substitutus ab Augusto filius ejus Archelaus, regnavit annos novem, id est usque ad ipsius Au- C gusti finem; tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus ferocitatem ejus apud Augustum Judæis, in Viennam urbem Galliæ nobilissimam relegatur, et ad minuendam Judaici regni potentiam insolentiamque domandam, quatuor fratres ejus pro eo sunt tetrarchæ creati, Herodes, Antipater, Lysias et Philippus; quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, ctiam vivente Archelao, tetrarchæ fuerant ordinati. Natus igitur Christus verus Dominus totius generis humani, inter homines Romano censui statim ascriptus est, illa prima clarissimaque professione qua Cæsar se omnium principem, Romanosque rerum dominos singillatim cunclorum hominum edita ascriptione signavit. (Oros., 1. VII). Natus est autem octavo Kal. Januarii Christus, D Christi, consequentibus virtutibus quæ per ipsum cum primum incrementa omnia anni virentis incipiunt. Cæsar Caium nepotem suum ad ordinandas Ægypti Syriæ provincias misit. Qui præteriens ab Ægypto, fines Palæstinæ apud Hierosolymam, in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. Quod Augustus ubi comperit, pravo usus judicio, prudenter fecisse laudavit.

[17] Tiberius privignus Augusti, hoc est Liviæ uxoris ejus filius, regnavit annos triginta et duo. Hic per semetipsum nulla bella gessit. Sane quarto imperii ejus anno, Germani Drusi filius, Caligulæ pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus

palam facta fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum suffragio magni favoris retulit ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus indignatione motus, cur non sibi secunduin morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit, edictoque constituit exterminandos esse Urbe Christianos, præcipue cum et Sejanus præfectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret Tiberius; tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. Itaque paulatim immutata est illa Tiberii Cæsaris

« PoprzedniaDalej »