Obrazy na stronie
PDF
ePub

apographum esse ejusmodi, quod cæteris omnibus præponere debueris: ac primum quidem quod omnium sit antiquissimum; deinde quod probabilius sit illud ex autographo descriptum esse, quam ullum aliud; postremo quod nullum aliud minus interpolationis suspectum esse possit.

euim sancta illa in Pervensi codice. Puri etiam B inquinatum. Sed probavi, etiamsi hoc tibi daretur, erant 16 Martii. Hilarium et Tatianum suo codici adjecit Usuardus, deleto toto, quem antea scripserat, articulo. Deletus quoque Eustachius, additusque Eulogius Cordubensis die 20 Septembris. Tui codices primam, ut Dervensis, referebant manum, seu primum autographum. Cur illis fecisti injuriam? Neque in illos æquior fuisti 1 Novembris. Mutatum in ipsis non fuerat Marcelli elogium; vere Usuardinum fuit et primi autographi. Adeo nihil certi statuitur, ubi semel a regula discessum est. Nullam igitur notam suppeditabant tibi tui codices, qua Usuardina a non Usuardinis discerneres. Sine ergo te iterum interrogem, quo nomine tibi persuaseris illos ex autographo vel saltem purissimo apographo esse descriptos?

Denique alias ecclesias aliave monasteria potiori ratione suspectas esse, nihil opus est ut probem. Res ipsa loquitur. Cum ad illas pervenit Martyrologium Usuardi, jam propriæ erant solemnitales. Erant etiam in finitimis regionibus aliæ, quas jampridem sibi adsciverant. Has omnes dubio procul adjunxerunt novo Martyrologio; quas, quia Usuardus ipse signare potuit, nullo indicio ab Usuardinis distinguere possis, nisi fontem ipsum adeas, aut ad fontem quam proxime accedas. Nullus rivulus, te ipso comprobante, propius abest quam Pratense, ut passus sum appellari, apographum. Nonne igitur sagacis et prudentis hominis fuit Pratensem codicem cæteris anteponere, etiamsi tam certum esset esse apographum, quam autographum esse certum est ? Etsi verum sit, ut est certe, tuis codicibus anteponendum fuisse Pratensem, quam meretur fidem tua Editio, qui tuos illi prætulisti ? Nullius ergo ad edendum Usuardum utilitatis esse potuerunt.

his

C

Atque hæc satis sunt, R. P., interturbare tua litteraria negotia longiori sermone, in publica commoda peccare esset. Arbitror nihil omisisse quod le deinceps ad melius de Pratensi codice sentiendum adducere posset. Probatum est litte-rarum forma, notis chronologicis, perpetuo usu, fida custodia illum esse autographum lituras, haud dubia autographi signa, demonstravi ab Usuardo factas esse, nec ab illis faciendis eum aut ulla lege aut morte fuisse prohibitum. Planum feci autographi ab exemplis discrepantiam quidem, non illi adversari. Convelli fundamentum, quo tota tua censura nititur, vitiatum esse Pratensem codicem, ubicumque lituræ sunt aut correctiones, quæ in aliis codicibus non comparent; quandoquidem sæpe correctiones admittunt et ipsi; sepe nihil habent eorum, quæ ante lituras correctionesve scripta fuerant: scriptura in correctionibus ubique simili, aut ad omnia loca admoveri debuisse regulam, ant nullam esse. Lucem attuli exemplo, quod tibi suspicionem injecerat sibi non constare Usuardi manum. Parum fuit elidere ductum ex lectionum varietate argumentum; ultra progressus ostendi D tuos codices ab utroque autographo discrepare, atque adeo ex illis ferri non potuisse de Pratensi judicium. Et ne tuum animum severior exasperaret reprehensio, non sum gravatus nie ad tuam demittere opinionem, apographum esse Pratensem codicem, aut saltem autographum recentiore manu

In spem venio, R. P., fore, ut hæc argumenta tibi omnem ex animo scrupulum eximant, Pratensem codicem tecum reducant in gratiam, et pro indictis haberi velis quæcumque in autographi sinceritatem integritatemque paulo acerbiora minusque vera dixisti. Ea tibi facile condono. Qui enim potuisses de illo codice recte judicare, qui alienis oculis iisque non admodum perspicacibus utebaris, et testimonia sæpe adversa fronte secum pugnantia audiebas. Bollandus et Henschenius, magni viri et in hac palestra subacti, codicem minime purum existimabant: Sirmondus et Mabillio nihilo inferiores asserebant autographum; alia Castellanus, alia Stephanus Cha millart nuntiabant: suffuse hic illic lituræ, nonnulla additamenta facessebant negotium; proclive erat peccare tot angustiis irretitum. Persuasum habeo multo benignius acturum te fuisse cum Pratensi codice, si tuis oculis illum perlustrare licuisset. Neque tamen est, quod de præpositis nostris conquerare. Non es nescius quanti momenti, quanti pretii sit singulare hujusmodi monumentum. Tutum non erat tam longe transportari in exteras hostilesque regiones. Satisne non fuit permittere, ut totum exscriberetur? ut Sirmondus vester cum alio exemplo conferret? ut postea Castellanus semel, iterum ac tertio inspiceret, et per dies singulos variationes quantumvis exiles solertissime adnotaret? (Soller. Præf. c. 3, a 4, § 1, n. 195.) Quorum omnium testimonia si tibi non facerent satis, cur non per epistolam percunctatus es quibus argumentis Usuardini Martyrologii autographum vindicaremus; cur essent lituræ, cur iis lituris superinducta quædam quæ ab aliis codicibus aberant; cur addita margini solemnitates; an eadem ubique manus, an diversa? Nemo hic est cui non pergratum fecisses; nemo qui officio non duxisset te de omnibus quam diligentissime facere certiorem. Vellem ex animo prudens istud cepisses consilium. Quoniam vero maluisti nostrum Codicem publice traducere ; quod illum publice ulciscimur, a te maximopere pelo et quæso, ut æqui bonique facias Nec vereor ut id te exorem. Tu enim ipse non postulasti modo, sed etiam flagitasti (Præf. a. 4, § 1, n. 208), ut quis e nostris dubia tua, imo errata, in quæ Codice ipso privatus, incidisti, explanaret et dilueret: pollicitus te promptissime retractaturum quidquid forte de autographo nostro iniquius sensisse dici posses. Quin de Republica litteraria satis tibi meritus videbaris, si id dubitationibus tuis efficeres, ut Usuardum ipsi nostrum, nativa simplicitate, iisque quibus voluerimus. annotationibus vindicatum, publici juris aliquando faceremus. Sane hanc æquitatem exspectabam ab erudito viro, qui ex eorum numero est qui (ibid.) eumdem omnes scopum præfixum habent, ut, dissipatis tenebris, errores depellantur, eruatur veritas, antiquilas ecclesiastica vel æmulis studiis illustretur, ad inajorem Dei sanctorumque gloriam. Vale.

INCIPIT

USUARDI MARTYROLOGIUM

PER ANNI CIRCULUM.

PROLOGUS a

AD CAROLUM CALVUM.

Domino regum piissimo CAROLO USUARDUS, indi- A multa inveniuntur hujus operis præterisse necesgnus sacerdos ac monachus, perennem in Christo

coronam.

Minime vestram latet celsitudinem, o sapientissime princeps, qualiter monemur imitandis antiquorum studiis, ut quidquid in gestis præcipue ecclesiastico dogmati congruis minus perfectum inventum fuerit, debeamus vel pro posse supplere, vel certe suppleri obtare. Quæ res pia quidem sollicitudine (vestro, si recordamini, jussu dignanter admoto) me ad hoc, etsi indignum, compulit, quatenus sanctorum sacras atque anniversario recolendas festivitates ex quibusdam præcedentium Patrum Martyrologiis in quamdam colligerem unitatem. Recolebamque in ipsis eorumdem solempnitatibus quam multos propriæ negligentiæ excessus, quos B etiam purgari tali cupiebam officio. Præterea et venerabilium Hieronymi scilicet ac Beda presbyterorum piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar descriptis; quorum prior brevitati studens, alter vero quamplures dies intactos relinquens,

a Deerat iste prologus in eo, quem publici juris facimus, codice manuscripto, propterea quod exciderat præ vetustate primum ejus folium. Eum vero nobis suppeditavit V. C. Pithæi exemplar ejusdem fere, tum characteris, tum ætatis, teste D. Jacobo

saria. Quos tamen secutus censui, et Flori viri memorabilis latiora jam in eo ipso negotio sequi vestigia, præsertim in secundo ejusdem libro. Ibi enim multa, quæ in priore omiserat, et correxit et addidit. At si quid præter quod ab illis accepi in hoc opere actum vel mutatum est, sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poterit. Cæterum, benignissime, idcirco hanc exiguitatis meæ præfatiunculam huic opusculo inserere malui, ut sciretur non me in hoc usum levitatis conamine, sed potius vestris, ut erat dignum, paruisse imperiis catholicorum fidelium solito consulentibus utilitati. Unde quod vestrum est obsecro, ut si justum decernitur, propria tuitionis anchora roboretur, quod videlicet et præsentibus regalís examinis auctoritate, et fu

turis tantæ auctoritatis firmetur examine. Excellentiam magnitudinis vestræ per multa annorum curricula Rex regum Dominus sua dignetur custodire potentia. Amen.

du Breul, hujusce coenobii monacho, qui Prologi istius fronti observationem bane præfixit. Notandum præterea non reperiri in Solleriana Usuardi editione. BOUILLART.

a PROLOGUS ALTER

EX LIBRIS BEATI AUGUSTINI, Qualiter colendi sint sancti.

Festivitates sanctorum apostolorum seu martyrum C tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane; sed quod of

antiqui Patres in venerationis mysterio celebrari sanxerunt, vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur (AUG, L. xx, contr. Faust., c. 21). Ita tamen ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum sacrificemus, quamvis in memoriis martyrum constituamus altaria. Nemo enim in locis sanctorum corporum assistens altari aliquando dixit: Offerimus

• Desideratur secundus iste prologus in ea quam Sollerius adornavit Usuardi editione; at reperitur in Usuardi ejusdem codicibus fere omnibus manu ex

fertur, offertur Deo, qui martyres coronavit : ut ex ipsorum locorum amore affectus assurgat ad augendam charitatem, et in illos quos imitari possumus, et iu illum quo adjuvante possimus Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paralum sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius.

aratis, qui in bibliotheca Pratensi asservantur et in multis aliis. BOUILLART.

Quos etiam fidentiori laude prædicamus jam in vita A beri sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Appa

feliciore victores, quain in ista adhuc usque pugnantes. At vero illo cultu, qui Græce latria dicitur, Latine uno verbo dici non potest, cum sit propria quædam Divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatræ dicuntur qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum præcipimus, vel cuiquant martyri, vel cuiquam sanctæ animæ, vel cuiquam angelo. Et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut condemnetur ; dum etiam ipsi sancti, vel homines, vel angeli exhi

ruit hoc in Paulo et Barnaba, cum, commoti miraculis quæ per eos facta sunt, Lycaonii tanquam diis immolare voluerunt. Conscissis enim vestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi fieri vetuerunt (Act. xiv, 14). Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem atque dicentem adoratori suo : Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora (Apoc. xix, 10). Honorandi sunt ergo martyres propter imitationem, non adorandi propter religionen. Honorandi sunt charitate, non servitute.

MENSIS JANUARIUS

HABET Dies xxxi.

Kalendis.

:

Die 1.

Circumcisio Domini nostri Jesu Christi. Romæ, natalis sancti Almachii martyris; qui, jubente Urbis præfecto, cum diceret Hodie Octavæ Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum, a gladiatoribus occisus est. Via Appia, coronæ militum triginta, sub Diocletiano imperatore. Item Romæ, sanctæ Martinæ virginis, quæ sub Alexandro imperatore diversis tormentorum generibus cruciata, tandem gladio martyrii palmam adepta est. Apud Spoletum, sancti Concordii presbyteri, et martyris, temporibus Antonini imperatoris; qui primo fustibus casus, dehinc equuleo suspensus, ac ferro post in carcere maceratus, ibique angelica visitatione consolatus, demum gladio vitam finivit. In Cæsarea Cappadocia, depositio sancti Basilii episcopi, cujus celebritas xvIII Kalend. Julii potissimum recolitur. In Africa, beati Fulgentii, ecclesiæ Ruspensis episcopi, qui ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam exilio relegatus, tandem ad propriam ecclesiam redire permissus, vita et verbo clarus, sancto fine quievit. In territorio Lugdunensi, sancti Eugendi [Bouillart., Augendi] abbatis, cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit. Alexandriæ, sanctæ Eufrosinæ virginis.

NOTÆ.

Usuardum in primæva sua simplicitate hic re- B præsentari, probant plerique codices, quibus me potissimum inniti in præfatione indicavi Pratensis nempe codex, aut prætense, aut vere autographus, cum quo semper convenit exemplar B, et alii ibidem

fortasse similes. Item Heriniensis, Tornacensis, Antuerpiensis, editio maxima Lubecana, Muneratus, Grevenus, Molanus, in quibus nulla, saltem momenti gravioris, discrepantia reperitur, ut mox patebit.

VARIANTES LECTIONES.

De presbiteri, et hujusmodi multis aliis minutiis orthographicis superius in præfatione actum est, et erit sæpius alibi dicendi locus. Lego Circumcisio cum Herinien., Tornacen., Antuerpien. et ms. impressisque pluribus, quemadmodum prælucent Beda, et Romanum parvum. Ex prioris annuntiatione suam procul dubio formavit Usuardus. Praten. scribit Circuncisio. Greven. et Molan. addunt, secundum carnem, quibus vocibus utuntur apographa Hieronymiana et Beda: sed eas ab Usuardo expunctas, ut plerumque multa decurtat, probant puriora exempla omnia tum edita, tum mss. Omisi etiam Alippio, licet in Adone habeatur, et rectius, opinor, apud C Bedam Alypio, ipsa eadem causa, quod in codicibus nostris id nomen non habeatur, forte consulto ab Usuardo prætermissum, tametsi satis verosimile sit, Faltonium Probum Alipium Honorii tempore, dum Almachius, vel Telemachus trucidatus est, præfecturam Urbis administrasse. Legitur hic et recte, ni fallor, Eugendi non Augendi, contra quam habeatur in Praten., Herinien., Tornacen. et Muncrat., ubi

pro Eugendo positus est Augendus. Mihi Eugendus præplacet, ut majores nostri in Actis hoc die legerunt, et legere debuit Usuardus Adonem describens. Atque ita etiam in antiquis lectum fuisse ostendunt codices alii, pro textu citati. A qua parte stet derivatio Gallica Oyend, judicent alii. In Eufrosinæ servavi modum scribendi codicum mss. et impressorum, quidquid Ado rectius posuerit Euphrosynæ, orthographia fortasse ab editore correcta. Notavit Clar. Castellanus in prætenso Pratensi autographo lituram apparere post Augendi abb. cui deinde in eadem membrana inseriptum, alis. Alexandria, sanctæ Eufrosinæ virginis, cujus vita virtutibus_et miraculis plena refulsit. Manifesta hæc, ut mitissime dicam, transpositio, auctoritatem illius codicis certo imminuit, nihilominus primo hoc die inter puriores locum obtinet, sæpe alibi ob defectus graviores excludendus. Demum observo, in ecgrapho Tornacen. voces pauculas immutatas, quæ tamen totius rei substantiam illæsam, et intactam relinquant.

OBSERVATIONES.

[ocr errors]

Non facile dixerim, cur Ado Circumcisionem a A Romano parvo expressam reticuerit, nec cur Usuardus octavum Domini, ab utroque illo et Beda diserte positam. Reliqua, que ad hanc primam annuntiationem spectant, in Variantibus dicta sunt. Almachius a Beda primum signatus est, nulla gentis aut instituti facta mentione; ut dubitari possit, an Theodoretum a Bollando aliisque citatum præ oculis habuerit. Verumtamen, vel ea, vel simili alia causa Telemachum Theodoreti ab Almachio hoc nostro distinguere velle, scrupulos magis sapit, quam solidam rationem. Brevius de eo agit Romanum parvum, sed decollatum pronuntiat, quod Ado non est ausus asserere, secutus simpliciter contextum Bedæ. Uirum e duobus descripserint Usuardus et Notkerus, libera datur sentiendi optio. Erit qui opponat vetustissimum Hieronymianum ecgraphum Epterna cense, quod Florentinius Antuerpiense appellat; in cujus specimine, in præfatione Bollandiana pag. XLVI impresso, et rursus in Propyleo antiquario ante tomum II Aprilis ex æneis laminis recuso, legitur Natalis Coronæ, qui jubente Asclepio, etc. Unde nimirum sequeretur, primam Almachiani elogii originem ad Hieronymiana referendam. At enim facile occurritur; nam manifestissime patet, codicis illius in laterculo hujus diei confusio ex omnibus aliis apographis Hieronymianis, tum a Florentinio editis, tum apud nos miss. omnino corrigenda. Ut paucis dicam, huic Martyrologia prorsus insolitum est hujusmodi encomia uspiam referre. Rursus non Coronæ sanctæ, quæ hic nulla est, nec Stephani, quem forte supponere volueris, sed unius Almachii ea propria sunt. Statuendum proinde Laurentium scriptorem codicis ex Anglia verosimiliter a S. Willibrordo allati, aut a sancto ipso, aut ex Beda coævi scriptis elogium accepisse, atque illuc non satis apte inseruisse, ut plane intelligunt harum rerum periti, et fusius demonstrari poterit, siquando usus fuerit alia nostra Hieronymiana apographa, genuinis proxima, typis edere, in quorum nullo similem usquam C phrasim deprehendimus. Explodenda porro stultissima imperiti cujusdam Angli argutatiuncula de Almachio ab Almanacho progenito, quam hic vel notasse plusquam satis est, utpote nec appellari, nedum confutari dignam, quod tamen ultro præstitit laudatus nobis et sæpe imposterum laudandus Clar. Castellanus.

Sequitur in textu nostro : Coronæ militum xxx quæ in Adone post Concordii annuntiationem posita est, ex Hieronymianis immediate desumpta, in quibus Corona a militibus perperam distingui videtur, quod Viennensi nequaquam placuit, nec item Nostro, a Notkero tamen restitutum est. Actum non ago, si plura requiris, videsis Bollandum et Florentinium. Romæ, Martinæ virginis meminit Romanum parvum; Ado longam ex Actis laudationem concinnavit, breviorem ex ipso Notkerus, solam medullam Usuardus contractam exhibet, ut conferenti luce clarius patebit. Rabanus, licet ex eodem fonte hauriat, diversam plerumque semitam ingreditur. Rursus Et apud Spoletum, sancti Concordii martyris, Romani parvi verba sunt. Elogium ex Actis Adonianum est, compendium hic Usuardinum, apud Notkerum paulo auctius. Alia denuo habet Rabanus, Concordium Romae tribuens. Basilius apud antiquiores Martyrologos notus non est. Notkerus pluscula de co memorat; Wandalbertus vero canit:

Basilius que sacer meritorum splendet honore, isque præterea nativitatem Domini, Euphrosynam et Amachium celebrat, reliquos omnes omittens. Equidem existimo sanctissimum episcopum pure Usuardinum esse. Quod vero subditur: Celebritatem ejus polissimam recoli XVIII Kal. Julii, id qua ratione a viris cætera eruditis de ordinatione in episcopum intelligatur, mihi studiose quærenti hactenus reperire non 'contigit. Ultimo loco habet Romanum parvum: Et in Ruspensi ecclesia, sancti Fulgentii episcopi. Hinc ab Adone acceptus pluribus laudatur, quæ a Notkeru descripta sunt, a Nostro modice decurtata et polita. Penultimo loco in Adone est Euphrosyna cum vitæ epitome, a Notkero paululum aucta, atque in recentioribus codicibus Usuardinis descripta, ut mox videbitur. Usuardus solum ferme nomen ab Adone transumpsit et ultimo loco retulit; Bollandus vero in gratiam PP. Carmelitanorum ad diem x1 Februarii remisit. De quo vide Resp. Papebrochii, art. 40, num. 44. Eugendus Adoni debetur hoc die, non sequenti, ut Notkerus posuit. Ex illius verbis compo sita sunt, quæ ab Usuardo dicuntur. Ex his perspicere lector incipiat, quam vere nuper a nobis pronuntiatum sit, Adonis Martyrologium fontem esse, ex quo ferme totum Usuardinum nostrum profluxit.

AUCTARIA,

ANTUERPIEN.-MAJOR inserit, secundum carnem. Post gladiatoribus, cum Beda, addit, hac de causa. De Martina, deest, sub Alexandro, etc. Scribit: Apud Spoletum civitate Tuscia. Post triginta, has pro confessione veræ fidei sub, etc. De Basilio: Episcopi, admirandæ fidei atque doctrinæ viri. Euphrosynæ vita sic ex Adone describitur: « Quæ orationibus patris sui Papuntii, de sterili matre progenita, in puerili ætate constituta, clam se tonderi fecit, et monasticam vitam expetiit, Smaragdi sibi nomen imponens. Post etiam in reclusione viginti octo annos in omni sanctitate perdurans, tacta ægrotationis incommodo, et mortem sibi adesse cognoscens, manifestante [manifestavit] se religioso et cum lacrymis multotiens quærenti eam patri. › Hactenus ex Adone. Additur porro: Cum quievisset, sepulta est a fidelibus in ecclesia. In fine adjicit: Ravenna, Severi episcopi et martyris.

ROSWEYD. Secundo loco habet: Basilii episcopi, expuncto elogio. Tertio loco : Romæ, sanctæ Martinæ, uxoris Adriani. Et Coronæ virginis. › Tum Et natale sancti Almachii, sub Olympio, etc. Legit etiam: Apud Spoletum civitatem Tuscie. In Fulgentio, abest totum elogium. Denique Euphrosyna Eugendo præponitur.

D

PULSANEN. acephalus est, caretque diebus fere quatuor primis.

ANTUERP.-MAXIM., ULTRAJECT., Leyden., Albergen. et DANIC. ordinem non nihil immutant, cætera Usuardinæ puritati satis propinqui. Diem itaque sic uniformiter ordiuntur: Octava nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et Circumcisio ejusdem. Sic deinde secundo loco pergunt: In Cæsarea Cappadociæ, depositio sancti Basilii episcopi, qui tempore Valentis, doctrina et sapientia insignis, omnibus virtutibus fundatus, mirabiliter effulsit. Cur omise. rint Usuardi verba de festi ejus celebratione XVIll Kal. Julii, non habeo unde statuam. Prædicti codices de sancta Martina hæc textui subjungunt : ‹ Faetus est autem in passione ejus, terræmotus magnus, et crediderunt ea die millia et trecenta animæ. Terræmotus ex Adone acceptus est, unde vero et a quo mirabilis ea conversio huc traducta sit, nescio.

LOVANIEN. eodem modo incipit, eumdemque servat ordinem, sed Basilii, Martina, Almachii, Concordii et Fulgentii elogia plane rescindit.

CENTULEN.: Octava nativitatis Jesu Christi Do. mini nostri, atque Circumcisio ejus. Romæ, sancti Almachii martyris. Item Romæ, sanctæ Maxime

virginis. Quae haec Maxima sit, etiamnum quæro: A mino, divino sacrificio in ecclesia prius celebrato et forte jungenda erit Magno et Maximo, de quibus infra ad Belinum. Sequitur in codice: Item via Appia, sanctorum xx militum, [cur non corene xxx?] sub Diocletanio passorum. Cæsarea Cappadociæ, sancti Basilii archiepiscopi et confessoris. In Africa, civitate Ruspensi, sancti Fulgentii episcopi, vita et doctrina præclari. Apud Spoletum, sancti Concordii martyris. In territorio Jurensi, sancti Eugendi ab ́ batis. Alexandrie, Eufrosinæ virginis. ›

BRUXELLEN. incipit: Circumcisio Domini secundum carnem, et octava dies Dominicæ nativitatis. In Almachio, et Concordio satis purus est. De Martina habet sicut ANTUERP. MAX., etc., sed nomen corrumpit, scribens Marmenæ. In militibus satis purus, in Fulgentio ex Adone modice interpolatus est. De Basilio inserit, ammirandæ fidei, vitæ, et doctrinæ viri; cujus potissimum elevationis festum, etc. Euphrosynæ elogium ex Adone non nibil mutilat. Tum Ravennæ, sancti Severii confessoris. De eo etiam agunt Hieronymiana, sed in Actis differtur ad 1 Februarii. Eodem die, sancti Pagode [vult dicere Paracolæ, vel ut Mosander Paragoda] septimi Viennensis episcopi. Sequitur : In territorio Lugdunensi, monasterio Virensium, sancti Eugendi abbatis, etc. Denique : ‹ Silviniaco, sancti Odilionis, quarti abbatis Cluniacensis, qui per annos quinquagi..ta sex, miro religionis fervore rexit atque provexit. Vide infra auctarium Greveni.

HAGENOYEN.: Circumcisio Domini nostri Jesu Christi, quando ipse præsentatus est sacerdoti ad circumci lendum octavo die, ubi ille pro nobis peccatoribus primum sanguinem fudit, ostendens se verum corpus assumpsisse humanum. › In Almachio deinde, Martina et Concordio satis purus est. Tum:

la Cæsaria Capadociae, depositio sancti Blasii pro Basilii] episcopi. Qui primus monachorum regulas scripsit, et ab imperatore in exilium est missus, et tandem ad suam ecclesiam est reversus. Et a beato Effrem heremita in columpna ignis visus est, cujus caput erat in calo et pedes in terra. Qui spiritu prophetiæ claruit, et in tempore Valentis imperatoris, sapientia et doctrina insignis, omnibusque virtutibus ornatus, mirabiliter effulsit. Cujus festivitas, etc. In Fulgentio et Eugendo satis purus; in Euphrosyna non plane convenit cum supradictis, In fine, de corona xxx militum, pure,

AQUICINCT, in fine: Ipso die, sancti Maxini mar⚫tyris. Vide infra de Magno.

VICTORIN. in fine: Ipso die, sancti Odilonis abbatis. Deinde manu recentiori: Ravennæ, Severi episcopi e martyris. ›

MATRIC.-CARTUS.-ULTRAJ.; Circumcisio Domini nostri Jesu Christi. Almacii martyris, Romæ. Coronæ militum xxx. Fulgentii episcopi et confessoris. Martinæ virginis et martyris. Eufrosynæ virginis.

B

[ocr errors]

REGINE SUECIA, sub num. 150: Ipso die, san- D

eti Odilonis. ›

STROZZIAN.: ‹ Eodem die, sancti Magni martyris. » Vide, ut dixi, in Belino.

MEDICÆUS: Ravennæ, sancti Severi episcopi et martyris. Editio Florentina anni MCCCCLXXXVI cum hoc ex parte convenit.

SELINENS. PP. Franciscanorum, ascriptum recentiori manu: Sancti Venerii martyris. An non Severii?

EDITIO LUBECO-COL., de Circumcisione, fere ut BRUXELL. Tum: In Oriente sancti Jaspar regis, quem beatus Thomas apostolus plene fidem docuit, et postmodum episcopum patriae ipsius, sicut et alios duos ordinavit. Qui hac die obdormivit in Do

IV Nonas.

sumpto. De Basilio, ferme ut ANTUERP.-MAX., etc. Deinde Romæ, sanctæ Marcinæ virginis et martyris, quæ cum esset sublimis genere, patre consule nata, dives nimis rerum, quas indigentibus misericorditer erogabat, tenta ab Alexandro imperatore, jussa est sacrificare Apollini; quæ cum nollet, diversis tormentorum, etc., ut supra. In Almachio et militibus xxx satis pura est. De Concordio, inserit: Qui natione Romanus ex patre Gordiano, tentus, etc. In Fulgestio pura est. De Eugendo addit, monasterio Virensium. » De Euphrosyna quod supradictis addit, describi non meretur. In fine: Ravenna, sancti Severi episcopi. Vide dicta,

BELIN. inserit, ‹ monasterio Jurensium. Scripsit etiam Olympio pro Alypio. Sed præcipuum auctarium in fine est: Eodem die, sancti Magni martyris, › descriptum forte ex codice simili STROZZIANO. EX BELINO accepit MOLANUS, nec ullus alius codex de eo meminit. Vide conjecturam Clar. Castellani in notis pag. 15, et in Martyrologio universali pag. 665. Ut ut est, nihil Baronius, nihil Bollandus, nihil alii de Magno, Marino, aut Maximo reperere, saltem quod huic martyri aptari queat.

GREVEN. incipit ab Euphrosyna, fere ut supra. Tum Eodem die, beati Odilonis abbatis, cujus vitam virtutibus et miraculis claram, Petrus Damianus eleganti stylo descripsit. Hic primus in monasteriis suis generalem commemorationem animarum, post festum omnium Sanctorum instituit, quod in Ecclesia utiliter institutum cernimus. Super aquas etiam cum sociis fide plenis ambulavit. In Oriente, dormitio sancti Jaspar, qui fuit unus ex tribus magis. Hic a beato Thoma Apostolo fidem edoctus, et episcopus ordinatus, quievit in pace. In Apulia, Potiti martyris. Aliis etiam diebus colitur. Vide x Jan. in Actis. Stephani et Martini marty. rum. Secundi martyris. Trophimi martyris. Severi episcopi et confessoris. Hic etiam memoria recolitur beati Fulgentii episcopi Utricolensis, de quo Gregorius 1 Dialogorum refert, quod a Gothis intra circuli designationem inclusus, in maxima pluvia pluviam non senserit. Corona virginis. lane probabilissime ex Hieronymiano aliquo accepit Grevenus, sed ut dixi, nulla est Corona ista virgo amanuensium vitio perperam avulsa a xxx militibus in textu relatis. Præter Florentinium, videri etiam potest Clar. Castellanus, in notis pag. 8 et 12.

(

MOLAN. in ipso textu litteris Italicis minoribus inseruit de Fulgentio : ‹ Hujus vita virtutibus plena habetur. Et post Lugdunensi, monasterio Jurensium. De Magno habet in fine eodem charactere, quod ex Belino descripsit, sed de eo jam ibi diximus. Sequitur typis Romanis minoribus, elogium Fulgentii Utricolensis ex Greveno desumptum. Sed in præfatione cap. 13 recte monuit idem Molanus, Fulgentium hunc, pro Cartusianorum Coloniensium arbitrio hac die collocatum. In Actis refertur XXII Maii. Castellanus in Martyrologio universali eum recolit 1 Decembris. Sequitur eodem charactere :

Clari abbatis monasterii sancti Marcelli in Vienna et confessoris, magnæ sanctitatis viri. Castro Meleduno, depositio sancti Aspasii confessoris, cujus ibidem nomini principalis ecclesia titulatur, licet vita penitus ignoretur. In Corbeia, depositio beati Adelardi, abbatis et confessoris. Hujus vitam scripsit Ratbertus abbas. Editiones posteriores, de Claro Viennensi addunt, cujus vita habetur. Et in Actis exstat. De Aspasio, ut in priori. Non est opus, seu hoc seu aliis sequentibus diebus, adjicere formulam (de cujus antiquitate hic non disputo): Et aliorum plurimorum sanctorum, martyrum, confessorum atque virginum. Respondetur, Deo gratias.

D'e 2.

Apud Antiochiam, passio B. Isidori episcopi. Et in Ponto civitate Thomis, trium fratrum Argei, Mar

« PoprzedniaDalej »