Obrazy na stronie
PDF
ePub

additionibus de codicis puritate judicare liceat, probum esse oportet, cum illæ paucæ sint numero.

Sophia, toties in contextu relatus. Ex Adone vix A hoc est S. Rigaldi, in territorio Matisconensi. Si ex quidquam habet, potius ex aliquo Hieronymiano interpolatus est. Ætatem quodammodo conjicere voluit Papebrochius, dum ait meminisse S. Romualdi et Thomæ Cantuariensis. Sed de ea pluribus disputare operæ pretium non est.

252. Hix sequitur codex ille, de quo supra non semel memini, nempe Usuardus abbatis Ughelli sive Ughellianus, quem in omnibus puto convenire cum nostro Antuerpiensi et antiquissima editione Lubecana maxima. Qui si accuratius collatus fuisset, haud dubie a duobus aliis nunquam divelleretur. Nolim tamen id tam certo affirmare, cum facile etiam in aliquibus dissentire potuerit.

253. Altempsianum recte advertit Papebrochius in Anglia auctum esse, cum hujusmodi additamenta B sæpe recurrant. Qua occasione Romam pervenerit, explicatum non est, nec de ejus ætate scrupulosius inquirenda multum sui sollicitus : id vero observavi, codicem olim fuisse ecclesiæ Wintoniensis, cum xxx Octobris ita legat: Ipso die ordinatio sanctissimi antistitis atque patroni nostri Swithini; alii scribunt Swithuni. Collatio nostra incipit a mense Martio, rejectis in finem Januario et Februario. Suspicor autographun ipsum ita olim scriptum, vel forte male compactum fuisse.

254. En modo confusionem Florentinorum codicum, de qua dicebam num. 250. Sic in fronte scripsit Henschenius Martyrologium Usuardi collatum 1° cum ms. D. Caroli Strozzii, senatoris Florentini, in quarto. Collatum 2° cum Martyrologio Florentino, edito Florentiæ anno 1486 (alibi notatur 1484, sed primum numerum servavimus), per Franciscum de Bonaccursiis presbyterum, et spectat ad eumdem Strozzium, in quo dum desunt additur (✈ deest ). Collatum 3o cum manuscripto Medicae bibliothecæ, in pergameno, in quarto. Quæ si conveniat, inferius subditur, si alia ibi sola sint, superne linea trahitur. Quam hæc errori obnoxia sint, nemo non videt. Conatus sum, qua potui diligentia, ad proprios codices referre singula; sicubi deflexerim, prudens lector facile ignoscet. Non videntur hi codices sæculum xv superare, certe perpetuis ferme redundant auctariis.

255. Sequuntur extracta, seu collationes aliæ, Florentiæ et alibi factæ, cum aliis Martyrologiis, ex Alone et ex aliis multum interpolatis, quæ pro Usuardinis non agnovit Henschenius, neque nos eorum accessionibus Auctaria nostra crescere voluimus, aliunde satis ampla et numerosa. At cum Chiffletiana pleraque ex codicibus Usuardinis accepta videantur, eorum potior habita est ratio, unde hic singulorum nomina percurremus, ne quid in toto opere recurrat quod non undequaque explicatum sit. Hic titulus a Papebrochio omnibus præfigitur.

Extracta ex variis Martyrologiis a R. P. Petro Francisco Chiffletio.

256. Ex veteri manuscripto Usuardi S. Rigaud,

C

D

257. Ex Martyrologio monasterii Jurensis S. Ragnoberti, ex Adone el Usuardo contexto, inquit Papebrochius; at si singula recte expenderis, a stylo Adonis permodice participat. Magis crediderim Usuardum esse ad aliorum morem, sed non multum interpolatum.

258. Ex Martyrologio ecclesiæ Lugdunensis sancti Stephani; sub nomine Bedæ, sic iterum loquitur Papebrochius, sed Adoni similiori. Non satis capio unde hæc rursus similitudo accepta sit, nam Auctaria pleraque, si non Usuardum, saltem ejus enuntiandi modum ferme sapiunt.

259. Ex Martyrologio Usuardi ecclesiæ Burdigalensis. Nihil additum est ex quo de ejus ætate statuatur. Quantum a primigenia simplicitate absit, intellige ex Auctariis.

260. Ex veteri Martyrologio Castri Karoli, seu, mavis, ex cœnobio sanctæ Mariæ de Castro Karoli. Locum mihi hactenus ignotum fateor. Si codex Usuardinus est, non videtur contemnendus.

261. Ex Martyrologio Bizunticensi S. Pauli. Non multa habet ex quibus magis ad eam quam ad aliam quamlibet urbem pertinere dicendus sit. Huic addi possunt extracta alia non magni momenti, desumpla ex Martyrologio Luxoviensi. De hoc etiam peculiare quidquam notatum non invenio, nec observare ipse potui.

262. Ex Martyrologio sancti Anatolii Salinensis. His extractis subjunguntur alia etiam perpauca, ex Martyrologio Franciscanorum Salinensium. Sola nomina indico, cum dubiis conjecturis indulgere nolim.

263. Æque obscura sunt ea quæ Chiffletius sumpsit ex Martyrologio abbatia Golliana.

264. Item ex Martyrologio Montis Sancti, nisi quod in eo magis exornentur Romaricus (a quo nomen sortitur locus, ut sit mons sancti Romarici) aliique sancti cum eo conjuncti, aut ad idem cœnobium spe

ctantes.

265. Ex Martyrologio Usuardi, Caudiacensis prioratus. Memini me alicubi in Actis hunc codicem re

perire sub nomine Candracensis, sed servanda est nomenclatio, qua etiam in Auctariis usus sum potissimum. Tot solus hic codex additiones habet quot in sequentibus quatuor reperiuntur.

266. Ex Martyrologio Balernensi. Duæ solæ annuntiationes extractæ sunt, quæ aliunde in Auctariis satis notæ, ex hoc codice citari non merebantur.

267. Ex Martyrologio sancti Vincentii Cabillonensis. Patriam suam clarissime indicat, nam quæcunque habet, loci ipsius propria sunt.

268. Ex Martyrologio Usuardi, monasterii sancti Benigni Divionensis. Idem nomen ex ipsiusmet Chiffletii manuscripto supra citavimus num. 245; verum extracta non plane conveniunt, nam in priori

nonnisi sex, in hoc annuntiationes undecim repe- A riuntur. Sed tanti non est ca discrepantia, ut hic ei explanandæ diutius immoremur.

269. Ex Martyrologio Divionensi ecclesiæ sancti Stephani. Et hic codex pauca suppeditat. Inter additiones undecim, duæ duntaxat Divionensibus propriæ reperiuntur.

270. Ex Martyrologio pervetusto Remensis ecclesiæ sanctorum Timothei et Apollinaris. Codex hic valde copiosus est, pluribus abundans auctariis quam ullus ex præcedentibus. Utrum vere Usuardinus sit, non explicavit Chiffletius.

275. Erit fortasse qui ex citatis præfationis hujus initio Bollandi verbis, quærat cur inter tot Usuardos hic jam ordine recensitos, locum non habeat Pragensis ille quem cum Bruxellensi ibidem nominat? Dicam candide nullum me peculiarem codicem Pragensem nosse. Non diffitebor tomen in nostra Martyrologiorum collectione, Martyrologium aliquod Pragense reperiri, quod proprium Pragense vocavit Henschenius; idque merito, cum solos eos dies signet, quibus Praga festivitas aliqua celebratur, propter sanciorum reliquias a Carolo IV Cæsare, magno numero procuratas eoque collatas. In manuscripto nostro manu Papebrochii notatur P. Gamansium codicem ipsum Pragensem ad Bollandun olim misisse, sed ad dictum Patrem remissum

271. Ex Martyrologio sanctæ Mariæ Belnensis. Et hoc vere nomen suum præfert, cum non habeat nisi Belnensia. Vide egregium specimen xxv1 Aprilis. 272. Ex Martyrologio Accincti. Unicam habet com- B anno 1681. Cæterum satis mihi certum est, de tali memorationem: In territorio Bisuntino, monasterio Bellevallis, translatio S. Petri episcopi et confessoris; de qua vide vin Maii.

273. Chiffletianis postremo hoc loco superadditur extractum non maximi momenti ex Martyrologio Usuardi Abdinghoffensis in Westphalia, quod vix ́pagellam implet. Alia ex eodem codice adjunguntur quæ huc non pertinent.

Codices alii in hoc opere non adhibiti.

Martyrologio Bollandum in præfatione generali locutum non esse. Malim credere Pragenses Patres nostros, Usuardi Danici olim possessores, extracta aliqua et specimina ad Bollandum misisse, ex quibus ipse facillime judicare potuerit, amplificata sanctorum elogia, et plurima nomina ascripta. Si præter hoc, aliud Pragense Martyrologium aut visit, aut sibi commodatum habuit, certum est in Museo nostro hodie non exstare. Quod si fortasse lector codices alios sub Usuardi nomine in Actis citatos reperiat, meminerit incompletos esse, aut extracta aliqua ad majores nostros fuisse transmissa, sicuti de Hieronymiano Tamlactensi diximus præfationis hujus num. 25.

ARTICULUS VI.

Editionis hujus fides, ratio, ordo.

276. Quod præfationis hujus principio testatus sum, secure denuo sub finem audeo asserere, me in tota hac nova recensione id maxime habuisse præ oculis nt, præter Martyrologiorum genealogiam, Usuardum parissimum et sincerissimum proferrem; in quo, confidenter dicam, nihil operæ, nihil laboris, nihil diligentia a me prætermissum fuisse. Fontes assignavi ita repurgatos et mundatos, ut limpidam veritatem ex iis haustam existimem; atque adeo tuto et absque ullius invidia Usuardo huic applicare possim quod pontifici Paulo V de suo Adone asseverabat Ro

274. Præter longam codicum Usuardinorum seriem, satis fuse hucusque descriptam, alia penes nos manuscripta sunt, quæ numerum augere poterant, nisi tanta aliorum copia fuisset. Habemus codicem alterum Ultrajectinum ecclesiæ sanctæ Mariæ C Canonicorum, manu Belgica, in folio, cui ascripsit olim Rosweydus non esse Usuardum; recte, si de puro intellexit, at ex Usuardo et aliis compilatum fuisse statim perspiciet, qui Usuardum noverit. Citat Molanus, præfationis cap. 13, Usuardum Guilielmitarum Brugensium, quo in sua editione usus sit. Invenio descriptos inde menses duos, ex quibus colligo, multum convenire cum Usuardis nostris Leydensibus, præsertim cum Belgico, unde et cum ipsis codicibus, prædicti duo menses compacti sunt. Est item codex alius parvus, manu recentiori scriptus, quem simpliciter Brugensem vocamus, semel aut iterum, ni fallor, a nobis citatus, sed subinde reje-sweydus: ‹ Ea fide curaque recensitum, ut affirmare ctus, quod ab Usuardo nimis spe deflecteret. Adjungo his codicem alium minimum, corio nigro coopertum, qui fere Usuardinus dici posset, nisi nimium et quasi studio contractus esset. Citantur in Actis non raro Additiones manuscriptæ Cartusiæ Bruxellensis, sed hæ nihil ad Usuardum, cum mera augmenta sint, editioni Grevenianæ superaddita. Contulit Papebrochius editionem Lubeco-Coloniensem, cum codice aliquo abbatiæ Præmonstratensis S. Michaelis Antuerpiæ, verum et in eo additiones sunt additionibus superadjectæ. Demum in Actis frequenter recurrit Florarium Sanctorum, in quo Usuardina multis aliis immista sunt. Sufliciebant mihi codices jam enumerati, quotidie evolvendi, ut facile reliquos omnes intactos relinquerem.

D non verear, parum a calamo menteque auctoris abesse. Intererat profecto reipublicæ Christianæ, ne quid magni viri titulo legeretur, quod ipsius non esset, ne quid corruptum ejus nomine circumferretur, aliena adsutum manu; ne viri auctoritatem secuta posteritas, erroris funiculos necteret; ne quoque USUARDO quidquam abjudicaretur; cui certissimum ab unanimi codicum suffragio testimonium esset. Ne vero plura in hanc rem argumenta coacervando, præfationem jam satis, forte nimis diffusam, ulterius protraham, asserti mei sinceritatem per singulos dies perspiciet, qui Observationes nostras consulere dignabitur.

277. De operis item ratione et ordine paucissima dicenda supersunt. In fronte cujusque diei ponitur

.

viter discussis, intricatiora controversiarum capita ad majus opus remiserimus. Ilic nonnunquam auctores citavi, necdum satis diligenter a me examinatos, atque inter cos præcipuum Sebastianum Lenain de Tillemont, in laboriosissimo opere Gallico sub titulo Commentariorum ad historiam ecclesiasticam, in sexdecim volumina distributo, quem et alios quoscunque in eamdem rem ita appellatos volo, ut corum auctoritati nec hilum tribuam, si cum Roman Ecclesiæ consensu et approbatione non omni ex parte conveniat.

textus ipse Usuardinus, ex præcipuorum, imo om- A mentis, seu excusis, seu apud nos manuscriptis brenium codicum collatione eductus; quorum, qui eo die puri reperti sunt, nomina minori charactere Italico subjiciuntur, tanquam præmissi textus Usuardini probatio. Si quando nullus codex integre purus et simplex fuerit, attexitur dissertatiuncula, qua de textus simplicitate lector abunde edoceatur. Eo autem ex probatioribus codicibus expurgato, cætera omnia que Usuardo abjudicanda censemus, in eum elenchum rejecta sunt, quem Auctaria appellavimus. Porro, operis ordine, sequitur manipulus lectionum variantium, in codicibus Usuardinis, pro eo textu citatis occurrentium, ubi si forte minutiæ observentur momenti perexigui, meminerit lector me hic omnium gustibus deservire debuisse, adeoque et morosis antiquariis non nihil tribuere. Hos vero qui poverit, scit cum iis se ingeniis conflictari, quibus religionis est vel minimum apicem in hisce rebus negligere. Qui similibus non delectantur, auctor iis sunt ut de Variantibus nihil solliciti, ad Observatiomes transeant, ibi 1eperturi quæcunque ad auctaria nostri illustrationem conducere posse censuimus.

278. Prima cura fuit textus Usuardini genesim eruere ct explanare, ut lectores quotidie habeant, quam supra dicebam, Usuardi cum patre, avo, vel avis et abavis, cognatis et affinibus conjunctionem, eo plane modo quem supra præfatione principio repræsentare conatus sum. Præter Martyrologos, ad demonstrandam cultus sanctorum diuturnitatem, non semel adduxi antiqua Kalendaria, eaque præcipue hoc tempore inter eruditos auctoritatis, ut est celeberrimum illud et vetustissimum, primum a Bucherio vulgatum, in commentario ad Victorii Aquitani Canonem Paschalem a pag. 267, et denuo editum a Ruinartio inter sincera et selecta martyrum Acta, in editione Parisiensi (qua sola usus sum) a pag. 692, in recentiori Amstelodamensi, a pag. 617; cui in utraque hac editione subjungitur Kalendarium aliud Carthaginense, etiam antiquissimum, quod primus reperit, publici juris fecit notisque illustravit laudatus sæpe a nobis Mabilio, Analect. tomo III, a pag. 398.

279. Alia duo sunt, vel forte editorum duorum Kalendarium idem, quod primum Leo Allatius operi de Ecclesiæ Occidentalis atque Orientalis perpetua consensione, edito an. 1648, inseruit a col. 1487. Fronto autem, de quo supra egimus, sub alio ferme titulo vulgavit an. 1652, ut vide supra num. 110 ac sæpius in operis nostri contextu. His adde Sacramentaria a Menardo, Thomasio et Mabilione edita rçcensitaque, quæ omnia stabiliendo sanctorum vetusto cultui suis locis adducta sunt. Altera ferme quotidie mota est quæstio de Martyrologiorum nostrorum encomiis, seu Actis ipsis, unde illa a Beda et Adone accepta et contexta sunt, in quibus gravior plerumque difficultas, sed hic pro operis hujus instituto, sic paucis expedita, ut semestri primo ex Actorum commentariorumque nostrorum fide, res decisa plerumque sit, semestri autem altero, monu

B

280. Hæc lectorem eruditum promonuisse plus quam satis est; quod unice quærimus : nam harum rerum imperitis talis nunquam monumentorum nostrorum explicatio dabitur, quæ ad omnium intelligentiam sufficiat. Idem ferme dictum sit de tota orthographiæ ratione, quæ in ipso Usuardi textu ex codicibus ferme servata est, eademque passim in Auctariis adhibita, sic ut nemo offendi debeat aut possit, si plurima perperam scripta inveniat, tum in rebus ipsis, tum in nominibus propriis. Sic passim scribitur in textu presbiteri, etc., Dionisii, Hieronimi, Hierosolimis, etc.; quorum omnium ratio redditur, in eo quem distinguimus articulo, sub nomine Varia lectionis. In Auctariis multa recurrunt longe absurdiora, ubi tamen visum est restituere diphthongum æ, quæ in nullis codicibus, præterquam in Pratensi, Heriniensi, Rosweydino atque Molani editione reperta est. Barbarici a nobis servatæ vindicias daC bit Augustinus, relatus a Molano in adnotatione 1x Januarii. Hic præfationis metas figo, nam id genus minutiarum exponendarum, si singulas vellem percurrere, nunquam esset finis; satis fortasse alibi tædii afferent, ut hic iis percensendis tempus denuo terere operæ pretium non sit. Et mihi et omnibus faciam satis, si Usuarai Martyrologium, purum, germanum, sincerum et simplex exhibuero, qui est præcipuus operis nostri finis, ad unam, ut jam non semel diximus, eamque majorem Dei sanctorumque gloriam.

NOTANDA PRO INDICIBUS.

231. Ad evitandam, quæ in Molani indice est, sanclorum Usuardinorum, aliorumque qui solum in additionibus referuntur, confusionem, duplicem toti D operi indicem subjunximus; alterum, qui sanctos pure Usuardinos aut festa alia ad Usuardum vere pertinentia complectitur; alterum, in quo Auctariorum omnium sancti continentur, sed ita dispositi, ut pleraque, codicum ipsorum, ex quibus desumpti sant, errata, atque in transformandis, multiplicandis commutandisque sanctorum nominibus, item in iisdem sæpe repetendis perturbatio ablata non sit, in quo etiam fidelitatem nostram lectori probatam voluimus. Neque vero hujus loci erat sanctos illos aut ad proprios dies natales revocare, aut controversa alia dissolvere, cum hæc propria sit commen tariorum nostrorum ad ipsa acta institutio, que hæc omnia reducenda et remittenda putavimus,

PROLEGOMENA EDITIONIS

(a)

J. BOUILLARTII.

PRÆFATIO

possunt a suspicionibus tutum Usuardi autographum præstare: quid certi futurum est in litteris? Omnium auctorum qui nostris e bibliothecis exierunt, quem habemus habuimusve codicem, cujus vetustas et præstantia pluribus firmioribusque argumentis nitatur? Artis critica veluti norma est, ut vetustissimus est codex et proxime ab auctore abest, ita minime interpolationis nomine suspectum esse: quid liet, obsecro, illa norma, si, quem ab ipsomet auctore, aut eo dirigente scriptum esse constat, eam adulte ratum fingere licet?

Autographum Usuardini Martyrologii tanto studio A conservandis codicibus cura, vigilantia fidesque non , per novem sæcula asservatum, tantopere ab eruditis expetitum, toties efflagitatum, en tandem prodit_e bibliotheca sancti Germani a Pratis. Ex quo R. P. Joan. Bollandus, cujus pios doctosque labores nulla unquam delebit oblivio, præclarum istud monumentum sibi describi, et cum alio ejusdem abbatiæ recentiori codice conferri curaverat, Usuardumque juris publici facturum esse se pròmiserat (Præf. in Acta. SS., tom. I); Benedictini, qui, suis modo ditescat opibus respublica literaria, pro nihilo habent sibi munus acceptum referri, de illo typis mandando ne cogitabant quidem. Illa gloria frui Virum optime de Ecclesia merentem non solum æquo patiebantur animo; sed etiam gaudebant de suo nonnihil accessisse Collectioni quae uberes orbi Christiano fructus allatura erat. Sibi persuadebant viro erudito ejusque adjutoribus summo in pretio futurum esse suum codicem, cosque religioni ducturos addere quidquam vel detrahere.

Nec eos terrebat, quod in sua præfatione celebris ille Jesuita magis in Heriniensem codicem quam in Pratensem propendere videbatur. Cum enim Heriniensis illi non visus esset potior Pratensi, quam quod iste Idibus Januarii translationem reliquiarum S. Viventii Verziacum annuntiaret, nihil factu fuisset facilius, quam evellere ex animo tenuissimum illum scrupulum. Satis fuisset virum veritatis amantem admonere, adjectam recentiore manu fuisse illam translationem; scripturarum discrimen esse vel cæco perspicuum; in hujus generis opere nihil mirum esse, quod quædam addita fuerint; nisi vellet pro novis festis novum subinde exaratum fuisse codicem; nihil inde auctoritatis autographo decedere, quod se satis scripturæ antiquitate, nitore, elegamia tuetur atque defendit.

Sed nostra nos fefellit opinio. Postquam per septuaginta annos suspensam omnium exspectationem tenucrunt Antuerpienses Jesuita, tandem in lucem emittunt Martyrologium, Usuardi vocant, sed ita non purum, ut, si revivisceret Usuardus, in illo frustra se ipse quæreret. Quibusnam vero causis tantum sibi licentia dederunt? quia in autographo Pratensi lituræ sunt, et lituris superinducta quædam, quæ in cæteris Usuardini Martyrologii exemplis desunt. Mirum scilicet in autographo lituras videri, quasi non illud maxime laudaretur opus quod multa litura coercuit : et superinducta quædam quid autographo fidei detrahunt, cum quæ superinduxit manus, eadem est, quæ reliquum codicem exaravit?

Illatam nostro codici tantam injuriam dissimulare non decebat, non licebat. Nam si notæ chronologica, quas præ se codex ille tert; si forma litterarum quibus describitur; si silentium de iis, qui postea sunt in sanctorum numerum relati; si festorum consecutis temporibus institutorum prætermissio; si nostra in

B

(a) Titulus: Usuardi San.-Germanensis_monachi Martyrologium sincerum, ad autographi in San.-Ger- D manensi abbatia servati fidem editum, et ab observationibus R. P. SOLLERII societatis Jesu vindicatum. Opera et studio D*** presbyteri et monachi Benediclini e congregatione Sancti Mauri. Parisiis apud Petrum Franciscum Giffart, librarium, via Jacobæa, sub signo sancte Theresia. M. DCCXVIII, cum ap

At enim, inquies, Sirmondas, Joannes Baptista de Cortas, Stephanus Chamillart Jesuitæ codicem illum inspexcrunt (b); illum etiam Castellants Parisiensis Ecclesiæ canonicus semel et iterum contulit: qui fieri potuit, ut viri in dignoscendis conferendisque codicibus exercitati tam sæpe fallerentur?

Ostra

Istud mihi etiam, donec ipse hisce oculis codicem vidi, visum est incredibile. Quin et diu dubitavi an revera Castellanus retulisset ca quæ ab illo accepisse se testatur postremus Usuardi editor R. F. Sollerius soc. Jesu: necdum crederem, nisi tam umuissem illius fidem, quam parum ille timuit Benedictinorum suspectam habere. Utcunque est, omnibus patet bibliotheca; præsto erit codes, unusquisque judex esse poterit. Tantum opus ex oculis. Atque ut omnes, quid occasionem controversia dederit, sciant; non solum paginam integram ære incidi voluimus; verum etiam autographum exhiberi tetum, cujusmodi est. Quæ addita fuerunt alia manu, e certe pauca, alio charactere pinguntur; quæ in margine posita, in margine relicta sunt; quæ manca sunt el mutila, eadem videbuntur. Sic lector ipse judicabit, quæ Usuardo abjudicari, quæ cidem adjudicari, debeant.

Quis autem Usuardus ille fuerit; quo tempore Martyrologium scripserit; ex quibus illud fontibus hauserit, disputant inter se critici, totaque in his rebus prolixissima versatur præfixa Solleriano Usuar do præfatio. Ego qui grandis voluminis minime sum ambitiosus, quæ certis ex monumentis comperire licuit, narratione tradam brevi.

Usuardus vir magnæ probitatis (c), sancti Germani Parisiensis sacerdos et monachus fuit (d). Jam anno 858, professioni monasticæ nomen dederat (e). Tunc enim subscripsit instrumento, quo Pratenses monachi precum societatem sanxerunt cum Remigianis Rhemensibus. Annis circiter decem et novem elapsis. cum diruta a Saracenis vel Mauris Valentia civitate, spes data fuisset Pratensibus, facile se in ruinis illius urbis corpus beati Vincentii Levita sui patroni inventuros; Hilduinus II abbas neminem judicavit Usuardo magis idoneum; qui pium hoc et laboriosum iter susciperet. Quod ingressus cum comite Odilardo, cum Valentiam ire non posset, Mauris itinera infe probatione et privilegio regis.

(b) Vide edit. Soller. præf. in Usuardi Martyrolog., c. 3, art. 4, § 1, n. 195.

(c) Aimoin., Transl. corp. SS. Georgii Aurel., etc. pag. 4.

(d) Prolog. Martyrol. Usuard.

(ej Spicil. t. IV, pag. 229; Aimoin., ibid., pag. 40.

stantibus, Cordubam petiit, unde tandem anno 858 A descripta vocat. Præterea ait ideo suscepisse MartyEgmantum in villam ad monachos Pratenses pertinentem et in Senonensi diœcesi sitam revexit sanctorum Georgii et Aurelii corpora et sanctæ Nataliæ caput.

Anno 865 Nortmannis, qui sancti Germani monasterium incenderant, in suam patriam reversis, Usuardus cum cæteris monachis Parisios rediit, jussuque Caroli Calvi Martyrologio operam dedit. Cur id negotii datum illi fuerit, ipse causam affert in Prologo. Tunc temporis plurima vulgata fuerant hujus generis scripta. Nam præter illa quæ Hieronymi et Bed nomina præferchant, Florus (incertum quis fuerit) aut peculiare quoddam concinnaverat, aut Bed tantum auxerat. Rabanus Moguntiæ archiepiscopus, Wandalbertus diaconus et monachus Prumiensis in diœcesi Trevirensi, ejusdem generis opus composuerant: quos secutus fuerat Ado primum Ferrariensis monachus, dein episcopus Viennensis. Ex omnibus illis Martyrologiis unum confecit Usuardus noster.

rologium, quod recolebat in ipsis eorumdem (Martyrologiorum præcedentium) solempnitatibus quam multos propriæ negligentia excessus. At hujus vitii nec Hieronymum, nec Bedam, nec Florum accusat. Sic enim primum de Hieronymo quorum alter brevitati studens. Si brevitati studuit, brevitas non fuit negligentiæ: deinde de Beda: alter vero quamplures dies intactos relinquens adnotavit, ut ipse testatur in fine epitomes, omnes quos invenire potuit. Si ergo uterque multa inveniuntur hujus operis præteriisse necessaria, alter brevitatis studio peccavit, alter ignoratione, neuter neglig ntia. Florum denique tantum abest ut negligentiæ insimulet, ut illum sibi sequendum esse censuerit: Censui et Flori memorabilis latiora jam in eo ipso negotio sequi vestigia, etc. Igitur præter Hieronymi, Beda et Flori Martyrologia, præ oculis habuit Usuardus Rabanianum, Wandalbertinum, Adonianum, et fortasse alia quarumdam ecclesiarum propria, quæ ante Usuardum composita B cognoscimus.

Ex omnibus illis dico, quamvis illa nominatim non appellet. Nam clare indicat, præter Hieronymi, Beda et Flori martyrologia, alia fuisse quibus uteretur. Prologi verba sunt : quæ res pia quidem sollicitudine (vestro, si recordamini, jussu dignanter admoto) me ad hoc, etsi indignum, compulit, quatinus sanctorum sacras atque anniversario recolendas festivitates ex quibusdam precedentium Patrum martyrologis in quamdam colligerem unitatem. Erant igitur ante Usuardum quædam præcedentium Patrum Martyrologia. At Rabanianum, Wandalbertinum et Adonianum composita ante fuerant, quam suo manum Usuardus admoveret. De duobus prioribus res extra controversiam est. De Adoniano inter eruditos convenit conditum ab Adone fuisse, antequam Viennensem cathedram occuparet, quam occupavit anno 860. Jam luce clarius est Usuardum confecisse suum postquam ex Hispania rediit. Id probant cum plurimi sancti ex Hispania, quos sacris fastis inseruit, tum exceptio corporum sanctorum Georgii et Aurelii XIII C Kal. Nov. prima manu consignata (a). Egmantum venit anno 858. Egmanti, in villa scripsisse libris omnibus destitutum, res est omnium absurdissima. Nec minus absurdum de Martyrologio Carolum Calvum cogitasse, dum Nortmanni regiam urbem obsidebant et vicina igne ferroque vastabant. Ante annum autem 863, Usuardum cum cæteris monachis Lutetiam non rediisse narrat Aimoinus testis oculatus et reditus comes (b). Non igitur ante annum 863 ad Martyrologium animum adjunxit Usuardus. Ante Usuardiúum igitur Adonis Martyrologium scriptum fuerat; quod in causa est cur sæpe in utroque elogia iisdem fere verbis concepta legantur. Nec Adonem tamen nec cæteros laudat nominatim; quia nec profitebatur se proprio Martyrologium conficere, et illi Martyrologi nemini tunc temporis noti non erant.

At illa, inquies, præcedentium Patrum Martyrologia sunt Hieronymi, Bedæ et Flori martyrologia. Repugnant Usuardi verba. Sic enim pergit paulo D inferius Præterea et venerabilium, Hieronymi scilicet et Beda presbiterorum, piis, quamvis succinctis, super hoc provocabar descriptis. Nemo hæc attento animo cum antecedentibus comparaverit, quin intelligat illa præcedentium Patrum martyrologia non eadem esse ac illa, quæ Hieronymi et Bedæ pia

(a) Aimoin., Transl. corp SS. Georg. Aurel., etc., pag. 51.

Neque vero præcedentium ita pressit Usuardus vestigia, ut ab illis aliquando recedere non auderet. Nullum in suo Martyrologio vitium reliquit ex iis quæ sibi in aliis displicuerant. Hieronymianum æquo brevius dilatavit, supplevit quæ Bedæ deerant necessaria; Flori, aut, si mavis, Adonis (nam an secundus ille liber, quem sequi statuit, revera sit Flori, an ipsissimum Adonis Martyrologium, lis est adhuc sub judice) longiores narrationes paucioribus contraxit. Addidit etiam multa de suo; plures sanctos quos in Hispaniam iter faciens in eo regno coli didicerat; dies festos omnes sui monasterii proprios, et alia quæ sagaci indagine perquisierat. Itaque qui cujuspiam sancti mentionem ab Usuardo factam idcirco negaret, quia de illo silent alia martyrologia, is inepte faceret; cum Usuardus ipse clamet non alia martyrologia se in omnibus imitatum esse. At si quid, inquit, præter quod ab illis accepi in hoc opere actum vel mutatum es', sagaci a me indagine id perquisitum agnosci poterit.

Opus tanto labore perpolitum, tantaque perfectura industria non poterat omnibus non probari. Ne tamen essent, qui illum levitate potius animi, quam rei utilitate ad corrigenda alia martyrologia adductum esse suspicarentur, suum Carolo, qui nondum Augustus erat, ut liquet ex vetustissimis hujus abbatiæ, Regiæ Bibliotheca, aliisque Usuardi codicibus, nuncupandum esse duxit : quo etiam illum itħpulit spes haud obscura fore ut liber tanta auctoritate munitus plus apud præsentes et posteros ponderis haberet. Res ad votum successit. Ita enim concinna sua et eleganti brevitate placuit istud Martyrologium, ut vix absolutum ab omnibus fere ecclesiis usurparetur.

Quandiu postea vixerit Usuardus, incompertum. Id unum exploratum est, vitam ejus prorogari non posse ultra annum 877. Nam in Necrologio, quod eadem ætate est et ejusdem auctoris ac Martyrologium, Ermentrudis reginæ uxoris Caroli mors prima manu notatur; alia eaque recentiore mors Caroli. Ermentrudis autem obiit anno 869, Carolus anno 877. Usuardus igitur intra illud spatium obiit mortem, idque Idibus Januarii. Nam hoc die in eodem Necrologio rubeis litteris memoratur Usuardus sacerdos.

(b) Aimoin. 1, 11, Mirac. sancti Germani, c. 15.

PATROL. CXXIII.

19

« PoprzedniaDalej »