Obrazy na stronie
PDF
ePub

an

diffusæ, cumulus hic amplissimus accederet. Hæc cum a te omnia, Princeps serenissime, sanctorum gloriæ promovendæ impensa probe nossem, idque potissimum, ut ad eorumexempla vitam tuam religiosissime conformares; dubitandum mihi prorsus non fuit, quin gratissimum serenitati tuæ foret munus hoc nostrum utcunque exiguum, quo non unius, sed multorum diebus singulis sanctorum exempla suppeditantur; ut sic quotidie, quemadmodum loquitur Augustinus, memorias martyrum religiosa solemnitate concelebres, et ad excitandam imitationem, et ut meritis eorum consocieris, atque orationibus adjuveris. Securus itaque ad te accedit Usuardus meus, Elector serenissime; Usuardus tuus, tibi eodem ferme tempore destinatus, quo illustrari cœptus est. Qui heroas describent, avito Cæsarum regumque sanguine progenitos, habebunt, quod de inclytissima stirpe tua, tot imperatoribus, regibus, aliisque tota Europa principibus nobilitata, merito enarrent et celebrent, tuos, non te laudaturi; imo te in illis omnibus, cum tuam in illis redivivam effigiem sint exposituri. Sed toties decantata, tot panegyribus exornata pridem sunt avorum illa, abavorum, atavorumque decora, symbolis et emblematis orbi proposita, ut si iis denuo commemorandis insistam, aliorum dicta colligere, pronuntiatas pridemque vulgatas integris voluminibus orationes videar retexere. Qui e stemmate tuo bellatores, animi fortitudine gestisque pro patria et libertate famosos, stylo prosecuti fuerint, poterunt ipsi et illas in te dotes extollere, laudareque inviolatam foederum observantiam, qua superioribus bellis, ditiones tuas, fortunasque hostium furori exponere teque ipsum periculis objectare maluisti, quam vel ad latum unguem a data Cæsari confoederatisque fide discedere. Vidit non eminus et obstupuit Belgium nostrum, dum sub postremi belli principium, imminentem tuæ metropoli, ferrumque et ignem minitantem hostem, infracto robore exciperes dicam, rideres, subditosque aut formidolosos, aut fugitantes, intrepida animi constantia animares confirmaresque. Qui principem clementia, justitia, pacatioribusque artibus ornatum, laudandum susceperint, tui speciem in alio tibi adumbratam porrigent. Laudabunt illi ordinatissimum provinciarum tuarum, quantumvis inter se dissitarum, regimen, laudabunt urbanas artes, commerciaque restituta; laudabunt metropolim tuam Dusseldorpiensem, ita auctam, ita elegantioribus domibus ornatam, ut qui eam olim viderint, jam Dusseldorpium Dusseldorpii non agnoscant. Loquentur illi urbem illam novam, tot amplissima ædificia, tum pauperum, tum senum, tum præsidii militaris usibus adornata, erecta templa, sacella, aliaque animis excolendis non minus, quam corporum sustentationi destinata. Excurrent denique in meritissimas illas laudes, quibus exsultantes subditi, æneam equestrem statuam tanquam Patri patriæ, in medio foro collocatam voluerunt; ego qui solas in arce tual Christiani principis, easque non in majoribus, sed in te virtutes potissimum considero, qui interiorem magis animum quam potentiæ magnificentiæque tuæ argumenta contemplor, Christiani roboris, constantiæ in fide, profusi pro Christo sanguinis exempla propono, quæ tanquam census, tanquam fasti, ut Tertulliani verbis utar, a perituris sæculi gaudiis animum ad mansura transferant, eumque rerum æternarum cupiditate incendant. Hic Noster, nil nisi sanctitatem redolens, ad arcem tuam Bensbergicam conferendus ornatus; hæc Christiani herois insignia, principe loco appendenda; nimirum in sacra illa æde, reliquo palatio magnificentius exædificata, in qua decoramentorum nihil eluceat, quod non Dei gloriam spiret, sanctorumque venerationem. Hæc cum tibi luculenter exhibeat, hæc cum de te in illustrissimo illo sanctorum agmine manifestissime explicet Usuardus meus; veniam dabis, Princeps clementissime, si patenti præ palatii valvis area inter artium virtutumque descripta nuperrime conclavia, statuam tibi erigam, omni ære, omni metallo perenniorem, ut pote ea conflatam materia,; quæ nulla aeris tempestate, nulla vetustatis ærugine, nulla temporis diuturnitate corrumpi, corrodi, aut everti unquam possit. Nec scalpro, nec arte fusili utar, nec malleo. Corpus ipsum totius machinæ, te principem serenissimum repræsentans, igne probe subactum, erit ipsa ferventissima, qua in Christum exarserunt innumeri martyres, Martyrologio nostro comprehensi, ferventissima, inquam, charitas, qua modo cum summo bono ardentissime copulati, eamdem tibi olim felicitatem æternam augurantur. Basim formabunt innixa implexaque dira illa carnificinæ instrumenta, quibus ipsi illi immaniter cruciati sunt, egregia nimirum incitamenta, quæ spectatorum seguitiem ad Christianum robur, martyrum illorum tuoque exemplo; omni lingua eloquentius, omni sermone potentius adhortentur. Stylobatarum vice machinam sustentabunt virtutes quatuor martyrum præcipuæ, viva fides, spes inconcussa, heroica fortitudo, invicta tolerantia. Or nabunt innumera alia decora, a sanctis accepta, iisque præsertim, qui licet magnis imperiis gubernandis regendisque distenti, vitatis perversi sæculi scopulis, immaculatum Creatori spiritum reddere. Sceptrum manui inseret magnus ille, tuos inter proavos Carolus, cujus vestigia premendo, te fidei catholica, Romanæque sedis protectorem agnoscit orbis cathiolicus. Coronam vertici imponet Henricus, qualem ipse sancti Petri cathedræ, Christiana pietate submisit. Balteum accingere poterit Ferdinandus Catholicus, Mahumetanorum sanguine purpuratum, quorum tot millia legiones tuæ, flosque patriæ nobilitatis, sub augustissimo piissimoque Leopoldo, in Hungaria militantes, immortali gloriæ tuæ incremento profligaverunt. Concurrent ex Anglia Eduardi, ex Gallia Ludovici, ex Hungaria Stephani, ex Dania Canuti, ex Suecia Erici, ex Bohemia Wenceslai, ex Polonia Casimiri, ex omni regno caelites principes alii, tuam iconem, vivam, inquam, in te eorum imaginem debitis tropæis certatim exornaturi: nec reges solum et principes, sed tota illa in meo Usuardo expansa

PATROL. CXXIII.

15

iunge lateque sanctorum acies, tuo, quod mihi benigne annuis, patrocinio gavisura, quos nempe in hoc Actorum nostrorum veluti compendio, sub tua hodie (si ita mihi loqui fss sit) sub tua clientela constituo. Hoc ego delubrum, Princeps clementissime, in area Bensbergica tibi dico, tibi consecro, tibi esse volo æternum meæ sociorumque meorum in tê, serenissimamque familiam tuam, constantissimæ observantiæ monumentum, cui non quidem inepte inscribatur tua olim peregrinantis tessera, Dominus virtutum nobiscum; sca hæc dedicato tibi operi erectæque statuæ accommodatior epigraphe: LAUS EJUS IN ECCLESIA

SANCTORUM.

Serenissime et clementissime Princeps,

Serenitatis Tuæ electoralis,

Devotissimus cliens. JOANNES BAPTISTA SOLLERIUS, Societatis Jesu.

PROTESTATIO R. P. SOLLERII.

Quod ante tomos singulos de Actis Sanctorum A eo referendis Commentariis aliud pondus, quam est identidem protestati sunt magistri et collegæ mei, se in toto de Artis sanctorum opere servatas velle Urbani pape VIII Constitutiones, neque suis, aliorumve

Historiæ, ab hominibus errori obnoxiis scripta; idem ego ante hoc Usuardi Martyrologium a me recensitum et illustratum etiam protestor.

PRÆFATIO.

BREVIS TOTIUS OPERIS CONSPECTUS.

concessus non est.

1. Inter Martyrologos antiquos nullus Usuardo ce- B isti, seu vere, seu prætense antographo, hactenus lebrior, nullus in Ecclesia usitatior, nullus toties descriptus, nullus pluribus editionibus, Germanicis, Gallicis, Italicis, Belgicis per totam Europam catholicam dispersus, utpote qui centum circiter annorum decursu, ferme vigesies excusus fuerit, ut tertio hujus præfationis capite fusius deducemus. Desiit subinde Martyrologii istius excudendi ardor, postquam Ecclesia Romano-catholica Usuardum non qualemcunque, sed usibus suis aptatum, auctum, reformatum, in officio canonico usurpandum præscripsit, quodque proinde, mutato Usuardi nomine, vere Romanum Martyrologium cœpit appellari. Sic quidem in choris, capitulis, aliisque religiosis societatibus Usuardini Martyrologii prælegendi cessavit usus, at perseveravit interim, et perseverat ha- C ctenus inter Hagiophilos et ecclesiasticorum monumentorum veterum studiosos ingens desiderium videndi aliquando ipsum illud Martyrologium nativæ suæ simplicitati, post tot alias necdum defacaLas editiones restitutum, omuibusque accessionibus plane repurgatum. Id a RR. PP. Benedictinis Parisiensibus, qui auctoris ipsius, symmystæ olim sui, autographo gloriantur, diu postulatum, diu frustra exspectatum fuit: an quod ipsi provinciam illam, quasi a nobis pridem occupatam ultro cesserint, exploratum non habeo certe, quod orbis litterarius sæpe mirari debuit, tot inter analecta a viris illis eruditissimis in publicum emissa, locus Usuardo

2. Quod hic occupatam a nobis evulgandi aliquando Usuardini Martyrologii provinciam insinuem, id velim intelligi de pollicita olim a Bollando editione, ut mox ex Præfatione ejus generali, cap. 4, § 7, manifeste ostendam. Nec id solum meditabatur vastissimi nostri de Actis Sanctorum operis conditor, verum et alia cujusvis generis Martyrologia publici juris facere, ne quid in Actis occurreret quod eruditos lectores remorari posset. Juverit Bollandum ipsum loquentem audire citati capitis § 3, ubi, enumeratis suppetiis, fulcimentis, adminiculis undecunque collectis et acceptis, ad alia monumenta progressus, recenset Calendaria et Fastos variarum ecclesiarum, Breviaria et id genus instrumenta ex quibus indicatur præbeturque occasio in sanctorum Acta inquirendi. Pergit deinde in hunc modum : ‹ Sed præ his quoque magno mihi subsidio Martyrologia fuere. Cogito, quæ habeo non pauca, saltem quæ maxime probata crunt, illa olim edere accurate recensita, collataque cum iis quæ interea suggerent amici. Quia tamen hic nonnulla cito quæ adhuc publici juris non sunt, ne quis eam ob causam forte hæsitet, paucula hic de iis a me pertractari, censui oportere. Hæc antesignanus noster, non Usuardi solum, sed et aliorum Martyrologiorum editionem animo designans, rectissime et sapientissime ipso magni operis principio censuit, et ante ipsum, p:i

negotio magnopere intendit, cum enim tetricam excutiendorum Martyrologiorum spartam, ad usque finem Junii perduxisset Henschenius, recte prospexit ipse metam laborum suorum illic procul dubio figendam. Socii alii, urgentioribus et ipsi distenti, rem totam hactenus intactam relique

mus delineator ac monumentorum collector, Ro- A sterorum comniodo consulere, Nec Papebrochius ei sweydus censuerat; quippe qui antequam opus, jam mente conceptum, aggrederetur, prelo paraverat Martyrologiorum antiquorum, eatenus notorum, nempe Bedæ a Plantino vulgati, Usuardi, Rabani, Adonis et Notkeri, cum Romano moderno, Græcorumque Ménologio collectionem: provide prudenterque advertens, ad tanti operis, quale est de Actis sanctorum, intelligentiam, præviam Martyrologiorum, ex quibus sanctorum cultus eruitur, claramque notitiam præmitti omnino necessarium esse.

3. Mansit quidem inedita, duobus magnis voluminibus descripta, jam dicta Rosweydi collectio, quoniam Martyrologia illa tunc temporis satis vulgata existimarunt majores nostri; at aliorum subinde erutorum manuscriptorum edendorum consilium B nunquam dimiserunt, quamquam promovendo operi alacrius incumbentes, rem totam in plures annos distulerint. Prodiit nihilominus interea genuinus Beda, ab additamentis Flori, qua tunc licuit probabilitate distinctus, eo casu inventus, ea ratione editus, ut fuse et clare explicatur in Prologo ante tomum Martii, quæ hic describere superfluum judico. Hieronymiana exemplaria collegit, notis et exercitationibus illustravit ac edidit V. C. Franciscus Maria Florentinius, nobilis Lucensis, anno 1667, eodem illo quo lucem vidit genuinus Beda. Supererat Usuarius, cujus laudatus Bollandus jam dicti cap. 4, § 7, pridem monuerat, ‹ complura in Museo nostro exstare exemplaria, sed in quibus et amplificata sanctorum clogia, et plurium nomina C ascripta, qualia ecclesiarum Pragensis, et Bruxellensis, multorumque monasteriorum, quæ non attimet hic percensere faciam id alias, cum Usuardum edam, sed nativa simplicitate, variorum Auctaria seorsim. En clarissimis verbis depictam, quam supra dicebam meditatam a Bollando, idque ab annis plusquam septuaginta, Usuardini Martyrologii editionem, ad quam tamen nec ipse, nec subsequentium sociorum ullus animum postea unquam adjecit.

:

4. Neque vero nudam, ut diximus, Usnardi impressionem procurare id animo volvebat Bollandus, sed qui terendis excutiendisque istius Martyrologii, sæpe aucti, sæpe luxati, sæpe interpolati, manuscriptis codicibus assueverat, qui prædictorum codi- D cum, cum aliorum Martyrologiis confusionem perspexerat, qui nomina Hieronymi et Bedæ sæpe perperam Usuardinis codicibus præfixa observaverat, id, nisi fallor, moliebatur, ut phrasim stylumque Usuardi assecutus, a reliquis oninibus eum discerneret, nativam textus puritatem erueret, variorum auctariis in classes suas redactis, una opera codicum manuscriptorum notitiam, qualem tunc poterat, Actorum nostrorum lectoribus suggereret. Fuisset sane editio hic delineata, Henschenii studio, exercitatione, summaque in versandis Martyrologiis peritia dignissimum opus, verum ipse privata sua scientia in promovendo opere uti maluit, quam po

rant.

5. Interea superiorum nutu, cœlo seu sanctis cœli incolis portandis (ut facere olim lusit Bollandus) humeros supponere jussus, inde rei exordium sumendum putavi, quo operis totius cardinum, elementorum, fulcrorumque cognitionem acquirerem. Atque eccum tibi diebus prope singulis long as series Martyrologiorum præsertim Usuardinorum, quorum vel solorum nominum et characterum magna diversitate, a prosequendo tam vasto opere absterreri quis posset, dum secum attente perpendit, quam multa, quam varia prærequisita prænoscendaque necessaria sint, priusquam ad intima penetrare queat. Fateri non erubesco, per annos inihi laborandum fuisse, priusquam, vel solorum codicum proprios characteres satis dignoscerem. Et fuit profecto non modica ea difficultas, cum enim codices ipsi varia præferrent nomina, præsertim Hieronymi, Bedæ et Adonis, ne curasset Henschenius ad classes suas singulas distincte revocare, cui nempe sua sufficiebat notitia; ad hæc cum nomina, codicibus tum aliis, tum Usuardinis tributa, a monasteriis, ecclesiis, bibliothecis, vel urbibus desumpta, confusionem parerent, conferenda erant singula prope manuscripta, antequam certo statuere possem, utrum ad Hieronymianorum, Bedæ, Adonis, vel Usuardi proprias classes essent reducenda. Dum hisce evolvendis, excutiendis, perscrutandisque operosius insudo, ad finem perducitur Junii nostri tomus V. Cujus cum grandior moles, totius istius mensis Supplemento subjungendo sufficiens spatium non relinqueret, opportune renovata est cogitatio de edendo tandem aliquando Usuardi Martyrologio, quod cum præfato Supplemento, sextum Junii, et ultimum sacri Semestris tomum conficeret, ut tantisper ad calcem prædicti voluminis quinti indica

tum est.

6. Pandunt se sensim susceptæ novæ hujus Martyrologii Usuardini editionis institutum, totaque ejus œconomia, seu propria ratio, qua nimirum præter Usuardini textus nativam simplicitatem, per dies singulos ex fontibus suis probatam, stabilitanı et explicatam; id potissimum, qua possumus diligentia, nobis exsequendum præfigimus, ut cum Martyrologii nostri textus in egritate, simul noscantur codicum Usuardinorum tam variorum, totque nominibus insignitorum ætas, character, fides, auctoritas, cæteraque omnia ad perfectam monumentorum nostrorum cognitionem pertinentia. Accedet, quæ ad Actorum vel saltem commentariorum nostrorum filum percipiendum faciet, vel maxime, Martyrolo giorum aliorum, quocunque nominc, vel tituto de

scriptorum, aut typis excusorum, cum Usuaraino A purgatum. Hoc primum. Deinde in observationibus perpetua comparatio, ac præterea manuscriptorum prope omnium tam accommodata pictura, ut lector quilibet non imperitus, unico quasi intuitu doceatur, ad quam Martyrologiorum seriem citati illic quotidie magno numero codices, reducendi sint; unde mihi equidem persuadeo, non solum tædium {ea ratione lectoribus sublevatum, sed et clariori rerum, de cætero obscurissimarum exhibitione, non parvam voluptatem allatum iri.

quoque die subjunctis, exactam tradimus occurrentis textus genesim, cum ad primas radices revocando, ostendendoque, utrum ex Hieronymianis, es Beda, an ex Romano parvo per Adonem, commemoratio, de qua agitur, desumpta sit; an Adonis solius propria; demum an ab Usuardo aliunde quam ex Adone, aut antiquioribus mutuata. Rursus, an idem sanctus aut sanctorum turma a Rabano, Hieronymi aut Bedæ verbis consignata non sit. Nec locus Notkero deest, paucis nonnunquam assignando, quænam ex Hieronymianis, quænam ex Rabano, quænam denique ex Adone abeo translata fuerint; ut proinde diebus singulis scenam aperiam, qua uno quasi intuitu probe instituatur lector de tota Mar

7. Atque hinc etiam perspicis, duas potissimum casque urgentissimas causas, quæ me ad tetricum hunc laborem suscipiendum impulere; al:eram, quæ nosipsos posterosque nostros; alteram, quæ hagiophilos alios, Actorum nostrorum lectores, præcipue spectant. Nostra intererat præcavere incommoda, B tyrologiorum omnium inter se relatione, seu, ut ita

ne venturi imposterum operis adjutores, iisdem ipsis difficillimarum inquisitionum labyrinthis irretiti, menses etiam plures imo et aunos magno tædio, fruetu exiguo consumerent, ut vel solorum Martyrologiorum nostrorum sufficientem ideam adipiscerentur. Ad externos pertinebat hujusmodi disquisitio, ut ne operis nostri momentis fulcimentisque non satis coguitis, non ob eam causam, quemadmodum Bollandus solerter observaverat, perpetuo hæsitarent. Quod mihi sexcenties evenisse memineram. Quid enim lectori fastidiosius excogitari potest, quam singulis prope commentariorum nostrorum præviorum pagiiis, longo Martyrologiorum agmine obrui, de quibus ipse dubitare possit, an unquam -exstiterint in rerum natura: aut si bona nostra fide, ea admittenda putet, saltem de codicum ipsorum genere, pairia, ætate, stylo, auctoritate merito edoceri postulet, quo perpensis, pro sua eruditione rerumque istarum peritia, rationum argumentorumque nostrorum momentis, per se ipse de assertorum oinnium veritate statuere, ac decernere prudenter valeat. Hæc mihi ad devoranda ingentia tædia incitamento fuere, summam una spem ingerentia, fore ut Hagiophilis omnibus, non ingratus obtruderetur labor noster, partemque in Actis ipsis sanctorum habere paterentur Usuardum, qui sanctis, imo Actis ipsorum plurimis, non exiguam intelligentiæ lucem præferret.

8. Habes hic paucis, erudite lector, veram, candidam et sinceram totius editionis nostræ Usuar

dinæ causam, habes consilium, propositum, rationem, Repeto, lestorque id me præcipue studuisse, ut codices omnes, quorum in Museo nostro numerosa, si usquam, supellex, ut codices, inquam, omnes, ex Usuardi progenie, ab aliis omnibus seponerem, seu eos integros habeamus, seu solum extracta aut variantes, ex collatione ab Henschenio et Papebrochio, cum ipsis codicibus et Usuardo Greveni facta, superstites; ut postea ex professo demonstrabitur, dum ad Usuardum ipsum, ejusque proles, præfationis hujus capite tertio deventum fuerit. Jam dicta brevissime contraho. Usuardum damus additamentis omnibus, quantum humanitus fieri potuit, ex

dicam, sanguinis aut affinitatis propinquitate; ne excluso quidem Wandalberto, cujus metrica elogia observationibus nostris, siquidem de illius diei Sancto vel sanctis meminerint, inseruntur vel subjunguntur.

9. Hæc est totius operis latissime expansi in brevem tabellam contracta imago, ubi ad citatum caput tertium pertigerim, accuratius explicanda. Jam quid hac nostra præfatione præstitum sit, paucis accipe. In tria capita totam dispescimus. Prime Martyrologia omnia recensentur et Usuardo antiquiora et synchrona, cum quibus ipsi nonnulla quidem affinitas, sed non tanta sanguinis, si ita loqui licet, conjunctio, ut parentum seu primigeniorum C fontium titulo proprie gaudere queant, qualia sunt, quæ ad Hieronymiana, aut Bedam a Floro auctum referuntur, aut quæ cum illis propinquitatem habent, ut sunt Wandalberti, Rabani et Notkeri Martyrologia, vulgo nota, quibus omnibus proprias characteristicas ita conabor appingere, ut a quolibet facile dignoscantur. Intercurret nova de genuino Bedæ et Flori Martyrologio disceptatio, eruditis hagiophilis ad ulteriores disquisitiones materiam præbitura. Porro in Martyrologiorum serie, debito antiquitatis jure, agmen ducent apographa Hieronymiana, tum majora, uti vocamus, a Florentinio edita; tum minora, quæ apud nos mss., aut ab aliis vulgata sunt, De his vero aliisque talem Martyrologiophilis delineationem ob oculos ponam, ut citata magno numero in Actis nostris exemplaria per se ipsi ad classem propriam possent reducere, deque codicis cujusque probitate ac fide judicium ferre.

D

10. His subjungetur caput alterum, quo ad ipsum Usuardum accedeznus propius, primum familiæ ejus stipitem, seu in recta linea protoparentem demonstrando, nimirum vetus illud Romanum ab Heriberto Rosweydo primum editum atque Adonis præfixum. Hic vero exsurgent litigia cum enim tot habuerit, totque etiamnum impugnatores habeat prædictum Martyrologium, eo capite polemice agendum erit, ut contra quoscunque adversarios vera appellatio, sinceritas, vetustas, ejusdemque facta Ravennæ per Adonen descriptio vindicetur : unde fiat consequens,

idem ipsum esse, quo Viennensis Martyrologus ad- A et sumptu procurata fuerunt. Capita hic nomina jutus est, imo ex quo plerosque sanctos suos diebus singulis extraxit. Cum autem deinceps probaturi simus, Usuardum toto suo opere Adonis compendiatorem contractoremque fuisse, perspicue concludi poterit, Romanum vetus seu parvum, Usuardi avum esse, Adonem ejus patrem; id quod capite tertio erit petractandum. Quo deinde, longo ordine sequetur tota Usuardi progenies, sen codices illi Usuardini omnes, ex quibus genuinum ejus Martyrologii textum, simulque Auctaria seorsim collecta desumpsimus. Hæc prima fronte, ex ipsa rerum plerisque ignoratarum nimia varietate, nonnihil obscura, toto præfationis decursu, clare, ut confido, atque dilucide evolventur.

CAPUT PRIMUM. Martyrologiorum antiquorum inter se ac cum

Martyrologia illa, quæ prima seu autographa censeri debent, utpote quæ ex nullo altero, saltem quod modo supersit, transcripta, fontes ipsa fuerint, unde scriptores Martyrologi alii suas aquas derivarunt. Ex his primum, præcipuum, et vetustissimum agnoscimus, quod sub Eusebii vel potius Hieronymi, vel utriusque nomine circumfertur, sive illud vere ab ipsis conditum fuerit, sive a posteris falso ipsis ascriptum, de quo paulo post copiosius tractandumi erit. Locum ab hoc proximum tenet celebre aliud a Venerabili Beda compositum, non jam supposititium illud a Plantino editum, sed genuinum ipsum, quod a Floro nominatissimo Lugdunensis Ecclesiæ subdiacono auctum fuisse, clare et diserte ab Adone B testatum, postea ostendemus. Tertium porro dicimus, ipsum illud, quod præfatus Ado Ravennæ repertum, et a religioso fratre, sibi præstitum, ibidem transcriptum, in capite Martyrologii sui ponendum putavit, quod Rosweydi nostri cura primum cura Adone in lucem prodiit anno 1613, quodque a multis subinde laudatum, sed a pluribus acerrime op: pugnatum, toto sequenti capite vindicandum suscepimus

Usuardo propinquitas et connexio. 11. Multa pridem a Molano, Baronio, Bollando, Heuschenio, Papebrochio, Florentinio aliisque doctissimis viris præclare disputata sunt de Martyrologiorum origine, primordiis, et incrementis; deque eorum diversitate, prout a variis scriptoribus primum conflata fuerant. Crevit earum rerum penitius investigandarum studium, accrescente paulatim majori luce, postquam antiquiora Martyrologia e bibliothecarum scriniis educta, typorum beneficio omnium manibus teri cœperunt. Nihil hic ad nos attinet ca repetere, quæ a clarissimis illis notissimisque scriploribus, præsertim a nostro Bollando clare, distin- c cle et erudite explicata sunt. Unum est, in quo defecisse omnes, sit verbo venia, in quo, inquam, defecisse ipsos animadverto, nimirum, quod singulorum Martyrologiorum auctores, ætatein et characleres aliquos solum describendo, eo penetrare neglexerint, unde eosdem inter se componendo, una explorassent, quæ primigenia Martyrologiorum capita, quæ qualisve cæterorum ex prioribus derivatio aut genesis, quæque proinde inter Martyrologos omnnes conjunctio, connexio, propinquitas, affinitas, vel consanguinitas. Liceat mihi hisce uti vocabulis, ad rem hactenus implexam et involutam, quanta polero perspicuitate illustrandam. Jam Martyrologia omnia classica, seu quæ antiquorum prærogativa et auctoritate gaudent, suis nominibus appellavi; D Hieronymiana nempe, Bedam, Florum, Romanum parvum, Rabanum, Wandalbertum, Adonem, Usuardum et Notkerum. Quæritur hic quisnam inter illos ordo, dicam an subordinatio, qui proavi, qui patres, qui filii, qui cognati; verbo dicam, quo se in vicem propinquitatis gradu contingant?

12. Ego sic existimo, ad tria potissimum capita, radices, stipites, seu fontes reduci omnino posse Martyrologos omnes, seu potius eorum Martyrologia, quorum surculi, rami, vel rivuli dici debeant, quotquot huc usque, saltem alicujus nominis vulgata sunt, vel manuscripta exstant.in variis bibliothecis, ex quibus apographa, ad Museum, nostrum ab amicis transmissa, auta majoribus nostris magno labore

15. Hos ego primarios stipites seu stirpes voco, unde in tres potissimum classes, tribus, seu familias primigenias tota Martyrologiorum prosapia distribuatur. Ex his vero primaria, ut iterum dicam, et magis late patens radix prædicanda est Hieronymianum, ut omnium antiquissimum, ita feracissimus fundus, in quo natæ arbores in omnem partem ramos extenderint; puta Martyrologos alios prope omnes ex ipso illo primario, in opus suum aliquid transfudisse. Visum a Beda Hieronymi Martyrologium, ex ipsiusmet verbis infra citandis deduci posse videtur, imo negare vix ausim, aliqua sanctorum nomina verosimillime ex uno alterum transiisse. An idem de Romano veteri seu parvo æque affirmarį possit, fateor mihi necdum undequaque constare, tametsi longa et sedula disquisitione id assequi studiosissime conatus fuerim. Nihilominus et Bedarg Martyrologorum caput statuimus, idque adeo maxir me, quoniam singulari ordine et stylo Martyrologium proprium, ut ut incompletum adornavit, quod primum a Floro, inde ab aliis auctum, pene dicerem deformatum, vestigia tamen aliqua semper servat, ex quibus ab aliis distingui possit, ut ante me accurate observarunt Henschenius et Papebrochius, dum illud aut purum, aut puro proximum edidere ante tomum 11 Martii de Actis sanctorum anno 1668. Atque hæc iterum obiter dicta sunt, propriis locis in hujus capitis decursu uberius explananda.

14. Est igitur nostra fundamentalis assertio, ab his tribus Martyrologorum qnodammodo patriarchis, reliquos omnes legitima successione descendere; quales sunt Rabanus, Ado, Usuardus, Notkerus, et quicunque alii ab hisce, tanquam stipitibus subalternis, sua desumpsisse deprehenduntur. Ex qua pro prie radice profluxerit metricus ille Martyrologus

« PoprzedniaDalej »