Obrazy na stronie
PDF
ePub

cursum fluminis. Apparens autem angelus Domini
cuidam venerabili feminæ, cujus nomen Celerina,
monuit ut perquireret martyris corpus, et sepeliret.
Quod illa celerius complens, inventum cum omni
reverentia sepelivit et de facultatibus suis, cessante
persecutione, ecclesiam miro opere supra construxit.
Agitur festivitas martyris et conventus civium XVI
Kalend. Junii.
E. XV KAL. JUNII.
(18 Maii.)

transeuntibus sanctis, Dei nutu, cum omni perse- A navi, simulque canem et gatim projecerunt in de. quentium multitudine funditus corruit. Ad quod miraculum cæteri territi, et cujusdam magnæ senatricis Ludariæ (quæ divinitus inspirata eos benigne suscipiens, credidit) exemplum secuti, relictis idolis, Christo Domino crediderunt. Post hoc diversis urbibus evangelizantes, et innumeras multitudines Christi fidei subjugantes, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundas Abulæ, Indalecius Urci, Cæcilius Eliberri, Esitius Cartesa [al., Carcera], Euphrasius Eliturgi quieverunt. Exstat usque hodie illustre miraculum ad condemnationem pretiosæ mortis eorum. Nam eadem solemnitate apud præfatam Accitanam urbem, ad sepulcrum sancti Torquati arbor olivæ divinitus florens, maturis fructibus onustatur.

Apud insulam Chium, natalis sancti Isidori martyris. In cujus Basilica exstat puteus, in quo et fertur injectus. De cujus aqua energumeni, febricitantesque, vel reliqui infirmi sæpius potati sal

vantur.

Apud Lamosacum, passio sanctorum Petri et Andrææ, Pauli et Dionysia a.

C. XVII KAL. JUNII.
(16 Maii.)

Apud Isauriam, natalis sanctorum Aquilini et Victoriani, quorum gesta habentur.

Apud Ægyptum, natalis sancti Dioscori lectoris : in quem præses multa et varia tormenta exercuit, ita ut ungues ejus effoderet, et lampadibus ejus latera inflammaret; sed cœlestis luminis fulgore terBriti ceciderunt ministri. Novissime laminis ardentibus adustus martyrium consummavit.

[merged small][ocr errors]

Romæ, natalis sanctæ Pudentianæ vel Potentianæ virginis, quæ illustrissimi generis, Pudentis discipuli sancti Pauli apostoli filia fuit ; cujus mater Sabinella, soror vero Praxedis; quas piissimus pater earum Pudens in omni religione Christi erudivit, virginesque Christo reliquit. Quæ post obitum sancti patris in omni exercitatione pietatis ita excreverunt, ut nocte dieque incessanter hymnis et ora

Apud Antisiodorum, passio sancti Peregrini, epi- tionibus cum femina sua Domino inservirent, beascopi primi civitatis ipsius.

[blocks in formation]

tissimo Pio urbis episcopo cum eis in faudibus Dei participante. Remunerationem igitur pro piissimis laboribus suis percepturæ, quos per gratiam Christi fructuose consummaverant; post innumeros agones, post multorum martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas in visceribus pauperum inclusas, Christoque fideliter commendatas, tandem de terris ad Christum migraverunt : Potentiana venerabilis quartodecimo Kalendas Junii, posita in cœmeterio Priscillæ via Salaria; Praxedis vero virgo æque sanctissima duodecimo Kalendas Augusti, et ipsa cum sorore juxta patrem sanctum Pudentem posita.

In Tuscia natale sancti Torpetis martyris sub Nerone principe. Hic magnus in officio Cæsaris Neronis fuit, et a beato Antonino presbytero baptizatus et in fide Christi eruditus est. Hunc Nero cum cognovisset esse Christianum, tradidit cuidam propinquo suo Satellico, ut impelleret eum sacrificare. Sed cum spiritu Dei confortatus, et in fide fundatus, vir beatus immobilis permaneret, fecit eum Satellicus alapis, cædi et ligatum ad columnam tandiu verberibus affici, quousque sanguis guttatim de corpore ipsius deflueret. Sed subito dum martyr cæde- D ad coronam vitæ immaculate custodivit, et ser

retur, columna cadens oppressit judicem, et quinquaginta cum eo viros. Inde tentus a ministris, positus est in rota. Postea feris objicitur a filio Satellici, nomine Sylvio, sed minime ab his læsus. Cujus constantiam et virtutem quidam consiliarius Neronis Evellius nomine inspiciens, Christo credidit. Ac post paululum baptizatus decollatus est in urbe Roma v Kalendas Maii, martyriique honore coronatus. Sed et beatus Torpes jubente Sylvio foras civitatem Pisanam ductus decollatione martyrium suum complevit II Kalendas Maii. Hujus corpus miDistri sceleris impositum pene fractæ et cariosæ

[ocr errors][merged small]

Eodem ipso die, beatissimi Pudentis patris supra nominatarum virginum, qui ab apostolis Christo in baptismo vestitus, innocentem tunicam usque

vavit.

Item Romæ, natalis sanctorum Caloceri, et Par theni eunuchorum uxoris Decii imperatoris: qui cum essent, unus præpositus cubili, alter primicerius, nolentes sacrificare idolis, a Decio occisi sunt. Corpora eorum juxta viam Appiam posita xiv Kalendas Junii.

G. XIII KAL. JUNII.
(20 Maii.)

Romæ via Salaria, natalis sanctæ Basillæ virginis et martyris b. Quæ cum esset ex genere regio, et haberet sponsum illustrissimum nomine. Pompeium,

b De ea in gestis S. Eugenia 25 Decemb.

b In Gallis, civitate Nannetis, natalis SS. marty rum Donatiani et Rogatiani fratrum.

"In Istria, natalis SS. Joelli, Sirvilii, Sylvani et Dioclis.

per beatam Eugeniam et sanctos Dei viros Protam A [al., Protum] et Hyacinthum conversa ad fidem; accusata est a præfato sponso suo quod esset Christiana. Decrevit continuo Gallienus Augustus, qui tunc Christi persequebatur Ecclesiam, ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret. Conventa de hoc respondit, se Regem regum sponsum habere, qui est Christus Filius Dei. Et cum hoc dixisset, gladio transverberata est.

a Eodem die in Galliis, civitate Nemauso, natalis Baudelii martyris : qui a paganis deorum suorum sacrifica celebrantibus comprehensus cum sacrificare nollet, et in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte percepit.

A. XII KAL. JUNII. (21 Maii.)

In Mauritania Cæsariensi, natalis sanctorum Timothei, Polii et Eutychii diaconorum; qui apud præfatam regionem verbum Domini disseminantes, pariter coronari meruerunt.

Item apud Cæsaream Cappadociæ, natalis SS. Polyeucti, Victorii, Donati.

B. XI KAL. JUNII. (22 Maii.)

In Africa, SS. Casti et Æmilii, qui per ignem passionis martyrium consummaverunt. Scribit Cyprianus in libro de lapsis (cap. 6).

Eodem die apud Corsicam, S. Juliæ, quæ crucis supplicio passa est.

C. X KAL. JUNII.

(23 Maii.)

Apud Lingones, passio sancti Desiderii episcopi, qui cum plebem suam ab exercitu Wandalorum vastari cerneret, ad regem eorum, pro ea supplicaturus exivit a quo statim jugulari jussus ; pro ovibus sibi creditis cervicem libenter tetendit, et percussus gladio, migravit ad Christum. Percussor vero ejus mox amentia correptus interiit. Sepultus est ibidem beatus martyr, in basilica juxta urbis muros, quod fidelium populus a Christo ei commissus, præcipuo ipsius amore, et pia devotione ad tutelam civium fieri procuravit. Passi sunt autem cum eo et plures alii de numero gregis sui, et apud eamdem urbem conditi.

[blocks in formation]

E. VIII KAL. JUNII. (25 Maii:)

c Romæ via Numentana, in cœmeterio Prætextati, natalis sancti Urbani episcopi et martyris. Cujus doctrina, sub persecutione Alexandri, multi martyrio coronati sunt.

Mediolani, S. Dionysii episcopi et confessoris. Qui ab imperatore Constantio Ariano apud Cappadociam pro fide catholica damnatus exsilio, ibidem requievit. Reliquias corporis ejus, per sanctum Basilium præfatæ urbis episcopum receptas, B. AmB brosius condigno honore condidit.

C

D

d Eodem die apud Mesiam, civitate Dorostoro, natalis sanctorum martyrum Passicratis, Valentionis, et aliorum duorum coronatorum.

Romæ, Eleutherii papæ. Hic accepit epistolas a Lucio Britannico rege, ut per ejus mandatum Christianus fieret. Sepultus est juxta corpus beati Petri apostoli.

e

F. VII KAL. JUNII (26 Maii.)

Apud Athenas, natalis sancti Quadrati episcopi, discipuli apostolorum.

Item natalis S. Quadrati martyris, in cujus solemnitate S. Augustini sermone habiti inveniuntur.

Romæ, B. martyrum Symmetrii presbyteri, et aliorum viginti duorum, quos Antonius imperator gladio pro Christo puniri fecit: quorum corpora nocte beata Praxedis collegit, et sepelivit in cœmeterio Priscille, sub die septimo Kal. Junii.

Tuder Tuscia, natalis SS. Felicissimi, Heraclii, Paulini.

In territorio Antisiodorensi, passio sancti Prisci martyris cum ingenti multitudine.

In Britanniis, S. Augustini episcopi et confessoris. Qui missus a beato papa Gregorio, primus genti Anglorum Christi Evangelium prædicavit, atque illic virtutibus et miraculis gloriosus in Christo quievit.

G. VI KAL. JUNII. (27 Maii.)

Apud Mæsiam, civitate Dorostorensi, natale sancti Julii qui tempore persecutionis cum esset veteranus, et emeritæ militiæ, comprehensus ab officialibus, et Maximo præsidi oblatus, nolens sacrificare idolis, et nomen Domini Jesu Christi constantissime confessus, capitali sententia punitus est. Cumque duceretur ad locum cædis implenda, Esychius quidammiles, cum et ipse ob fidem Christi comprehensus detineretur, rogabat eum dicens: Memor esto mei, nam et ego subsequor te. Plurimum etiam saluta Passicratem et Valentionem famulos Dei, qui nos

d Ambr. epist. 82 ad Vercell. Pontif., c. 14.
e Vid. libellum de Fest. apost.
Possidonius unius meminit. -

[ocr errors]

jam per bonam confessionem præcesserunt ad Domi- A sua circumirent, luctuosis ornatibus coronati, Sanum. Julius vero osculatus Esychium dixit: Frater, festina venire; mandata enim tua jam audierunt quos salutasti. Sic accepto orario, ligans sibi oculos, martyrii palmam gladio cædente percepit.

In Galliis, civitate Arausica, S. Eutropii episcopi cujus vitam, illustrem virtutibus ac miraculis, Verus episcopus luculento sermone describit.

A. V KAL. JUNII.
(28 Maii.)

a Natalis sancti Joannis papæ, quem (quia orthodoxus erat, et a Justino imperatore orthodoxo Constantinopolim veniens gloriose susceptus fuerat) Theodoricus rex Arianus revertentem in Ravennam, in custodia tantum, ad mortem usque, cum aliis æque catholicis viris, perduxit. Hujus meminit S. Gregorius in libro Dialogorum. Cujus corpus, translatum de Ravenna, sepultum est in basilica B. Petri apostoli, quinto Kalendarum Januarii, Olybrio consule.

Eodem die apud Parisium, natalis sancti Germani episcopi et confessoris.

turno victimas immolaturi. Tunc et ipsi apprehensi a multitudine gentilium immolare jubentur. Quibus reluctantibus, tanta cæde sunt mactati, ut vix extremum spiritum traherent. Interim una nocte dilata, mox pervenitur ad coronam martyrii. Nam sanctus Sisinnius tuba ærea percussus in capite atque securibus confossus, juxta ipsius ecclesiæ limina decubuerat. Sanctus vero Martyrius comprehensus stetit immobilis, et agens gratias Deo, vulneratus capite securibus, atque subditus transforatus, ducebatur ad idolum; in quo itinere reddidit spiritum. Multitudo autem gentilium tunc apprehendentes sanctorum corpora, et in collo S. Sisinnii tintinnabulum suspendentes, insultabant dicentes: Modo te B vindicet Christus. Igitur inter corpora sancti Sisinnii et Martyrii vivus Alexander trahendus apponitur, ut per iter asperum membratim corpora disjungerentur. Ubi ergo pervenerunt ad aram Saturni, ignem copiosum factum, sanctorum corporibus immiserunt. Sanctum autem Alexandrum flagellantes, interrogabant, si vellet evadere flammas, ut sacrificaret Saturno. Sed ille contemnens impias voces, glorios.e

Item apud Sardiniam, sanctorum Æmilii, Felicis, passionis excepit palmam. Hæc cum sexta feria

Priami et Luciani.

B. IV KAL. JUNII.
(29 Maii.)

Romæ, via Aurelia, sancti Restituti.

Via Triburtina, septem germanorum.

Treviris, beati Maximini episcopi, a quo Athana

acta fuissent quando Salvator fuerat crucifixus, umbra quædam nigra proxima terræ, mox tolam texit regionem, fulminibus creberrimis discurren. tibus, ut et ipsi impii confiterentur terrore perculsi, hoc sanctorum causa fieri. Quorum etiam reliquias cum postmodum Mediolanenses summa devotione

sius persecutionem Constantii fugiens honorifice C susciperent, quidam cæcus ex littore Dalmateno ad

susceptus est.

Item passio sancti Cononis martyris, et filii ejus sub Aureliano imperatore, in Iconio, civitate provinciæ Isauriæ, judice Domitiano. Hic cum esset fide præclarus, exhibitus judici cum filio suo annorum duodecim, Spiritum sanctum in se habitare veraci confessione manifestaverunt. Primum itaque ignito ferro superpositi; deinde craticulam prunis suppositis et oleo superinfuso constanter superaverunt ; inde frixoriam; inde suspensi, et valido igne sub eis adhibito, malleo ad extremum ligneo manus eorum contritæ, in laudem omnipotentis Dei, spiritum emiserunt.

Eodem die, natalis sanctorum Sisinnii, Martyrii, atque Alexandri: qui in Anauniæ partibus persequentibus gentilibus viris, martyrii coronam adepti sunt. Hos Vigilius Tridentinæ urbis episcopus et martyr ad regionem vicinam ( cui vocabulum Anaunia) ad prædicandum misit. Ex quibus unus Sisinnius senex venerabilis, genere Græcus, ex provincia Cappadocia fuit. Igitur dum per aliquod tempus verbum Dei prædicarent, turba gentium indigne ferens, adversus sanctos Dei pugnatura consurgit. Contigit autem, ut secundum gentilem consuetudinem, per quinquennium cultura ruris sui, diabolica pompa semina

Pontif., c. 54; Gregor, Dial. lib. lib. iv, c. 30.

[ocr errors]

c. 2,

et

D

1

veniens, tacto loculo lumen recepit, ut sanctus Paulinus scribit in vita S. Ambrosii.

C. III KAL. JUNII.

(4 Apr., 30 Maii.)

Romæ via Aurelia in cœmeterio, natalis sancti Felicis papæ. Qui cum annis quinque rexisset Ecclesiain, sub Claudio principe, martyrio corona

tus est.

Turribus Sardiniæ, natalis sanctorum martyrum Gabinii et Crispuli.

D. PRIDIE KAL. JUNII.
(31 Maii.)

c Romæ, S. Petronillæ virginis. Hæc fuit filia beatissimi Petri apostoli, quæ post multa miracula sanitatum, cum eam Flaccus comes suo vellet conjugio sociare, tridui, inducias postulans, et cum sancta virgine Felicula collectanea sua continuis jejuniis atque orationibus vacans, tertio celebratis Dominicæ oblationis mysteriis, mox ut Christi sacramentum accepit, reclinans se in lectulo, emisit spiritum.

Eodem die apud Aquileiam, natalis sanctorum martyrum Cantii, Cantiani, et Cantianilla fratrum. Turribus Sardiniæ, natalis sancti Crescentiani.

b Pontificale, c. 27.

De ea in gestis Nerei.

LITANIÆ INDICENDÆ.

MENSIS JUNIUS

HABET DIES XXX; LUNA VERO, XXIX.

E. KAL. JUNII.
(1 Jun.)

• Dedicatio sancti Nicomedis martyris et presbyteri apud urbem Romam, cujus martyrium celebratur xvi Kalend. Octobris.

A noster Jesus Christus. Statimque filia eorum, nomine et corpore virgo Paulina, a spiritu immundo vexata, curata est. Et cum hoc fieret, omnes qui in domo Artemii erant, crediderunt. Convenitque multitudo vicinorum amplius quam trecentorum, mulierum vero abundantior numerus, clamantium : Præter Christum non est alius Deus. Cumque omnes cuperent fieri Christiani, adduxit vir Dei Petrus Marcellinum presbyterum, qui omnes unanimiter baptizavit. Sed Artemius omnes qui in vinculis erant absolvit, qui et omnes baptismi gratiam perceperunt. Audiens hoc judex Serenus, jussit Marcellinum presbyterum et Petrum exorcistam præsentiæ exhiberi. Et auditum beatum Marcellinum jussit pugnis cædi in ambabus arteriis. At ubi defecerunt cæden

Apud Cæsaream Palæstinæ, natalis sancti Pamphili presbyteri, viri admirandæ fidei et sanctitatis, qui sub persecutione Maximini martyrio coronatus est. Hujus vitam Eusebius Cæsariensis episcopus tribus libris comprehendit. Sed et beatus Hieronymus scribit quædam volumina manu ejus exarata se reperisse. Quæ ianto, inquit, amplector et servo gaudio, ut Cræsi opes habere me credam. Si enim lætitiæ est unam epistolam habere martyris, quanto magis tot millia ut suum, quæ mihi videtur sui sanguinis signasse vestigiis? Ipso die, S. Caprasii abbatis B tes, eo Petro separato, jussit ut nudus super vitri monasterii Lirinensis.

Apud Viennam, sancti Claudii II episcopi.

F. IV NONAS JUNII.

(2 Junii.)

fragmenta sterneretur in custodia, et victus ei et lumen negaretur. Petrus conversus ad Serenum dixit Cum sis nomine Serenus, totum te nubilum et tenebrosum factis ostendis. Tunc et ipsum Serenus jussit in vinculis recipi, et pedes in cippo arctissimo constringi. Factum est dum separati essent, apparuit angelus Domini Marcellino presbytero oranti nudo, et induit eum vestimentis suis, et adduxit eum ubi beatus Petrus erat in cippo et ferro. Sed et ipsum solvit, et ambos perduxit ad domum ubi nuper baptizati orabant. Non post multum vero, cum beatus Artemius cum uxore et filia sententiam capitalem suscepissent, comprehensi et illi ab his qui sanctos Dei martyres punituri erant, alligati C sunt manibus retro ad arborem, usque dum nuntiaretur judici Sereno de eis. Ille jussit eos duci in Silvam Nigram quæ hodie in honore sanctorum Silva Candida appellatur, et in eadem ambos pariter decollari. Cumque ventum fuisset in media silva, ipsi sibi manibus suis mundaverunt locum ab spinis, ubi orantes simul, et dantes sibi pacis osculum, genu posito decollati sunt; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad cœlos; et pœnitentiam agens, sub Julio papa baptizalus est in senectute sua nomine Dorotheus. Quorum, corpora revelantibus se beatis martyribus, tulerunt postmodum Lucilla et Firmina christianissima feminæ, et juxta sanctum Tiburtium in inferiori parte crypta sepelierunt quinto Kalend. Septemb.

Romæ, Marcellini presbyteri et Petri exorcista, sub Diocletiano, judice Sereno. Factum est dum teneretur beatus Petrus in obscurissimo carcere vinculis ferreis astrictus, ut custos carceris nomine Artemius haberet filiam dæmoniacam, quam unice diligebat. Cui vir Dei Petrus dixit: Audi consilium meum, Artemi, et crede unigenitum Filium Dei vivi Dominum nostrum Jesum Christum, qui est liberator omnium in se credentium. Si credideris, salvabitur filia tua. Cui Artemius: Miror imprudentiam consilii tui. Te Deus tuus liberare non potest, cum illi credas, et quotidie pro ejus nomine plagas et vincula perferas, quomodo poterit filiam meam liberare si ei credidero? Si me vis credere Deo tuo, ecce ego duplicabo super te catenas, et claustra omnia carceris muniam; te autem ipsum in ipsa ima tenebrosa solum includam. Si de his omnibus liberaverit te Deus tuus, credam ei. Cui beatus Petrus assensum dedit, promittens ad domum illius se venturum : Hoc, inquam, faciam non ad libitum tenta tionis tuæ, sed ad declarationem divinitatis Domini mei Jesu Christi. Agitans caput Artemius: Iste, inquit, homo nimiis passionibus fatigatus aliena loquitur, et hæc dicens abscessit. Narravitque gesta et dicta uxori suæ Candida. Et ecce subito noctis D initio adest homo Dei Petrus Artemio et Candidæ, indutus vestibus candidis, tenens in manu sua triumphum crucis. In cujus vestigia corruentes illi clamabant: Vere unus Deus est, et verus Dominus a Hier. de Script. Eccles., c. 75.

b Ipso die Lugduni, sanctæ Blandinæ cum quadraginta octo martyribus, temporibus Marci Aurelii Veri et Antonini atque Lucii filiorum, ejus, quando per multas Romani orbis provincias ex acclamaEuseb. I. v, c. 2, 3, Ruff.

tione, et seditione vulgi, persecutiones adversus A vel nomen saltem suum eis fateri. Sed de his sinChristianos durissimæ concitatæ sunt, ita ut millia multa martyrum per loca singula fierent. Quo tempore apud Lugdunum et Viennam, urbes Galliæ, erga Dei servos, supra omne narrationis genus, suppliciorum et cruciatuum modus exhibitus est : ita ut primo domorum illis prohiberetur habitatio; tum deinde usus balnearum : post etiam processus ad publicum: ad ultimum, ne omnino in quolibet loco, domi forisque, publico privatoque, viderentur. Denique quodam astante tribuno et primoribus civitatis pro Bolis acclamationibus populi correpti, et in carcerem trusi sunt Christiani, usque ad præsentiam præsidis : cuique advenienti offeruntur. In quos ille tanta crudelitate usus est, ut sævitiæ ejus species singulas nemo possit exponere.

Vectus igitur Epagatus, unus e fratribus, zelo divino et fervore spiritus plenus, cum crudelia servis Dei supplicia videret inferri, et contra jus fasque tot pœnas humanis visceribus excogitari indignitatem rei ultra non ferens, poposcit se audiri. Erat enim inter suos nobilissimus et eruditissimus. Verum cum defensionem ejus non reciperet obstinatio judicis, inquirit tantum ab eo si et ipse Christianus esset. Utque Christianum se esse clarissima et libera voce testatus est: Tanquam advocatus. inquit, Christianorum et ipse vinctorum numero societur. Ille vero habens in se advocatum pro nobis Jesum, hoc nomine meruit honorari: sancti presbyteri Zachariæ (qui erga sanctos plenitudinem charitatis ostenderat) secutus exemplum. Qui et ipse dum fratribus adest, defensionem libertatis, quæ in nostra religione consistit, exsequitur, Dominicum secutus exemplum, animam suam pro ovibus suis posuit, et pro amicis.

Verum beatus Photinus Lugdunensium episcopus, cum nonagenario major esset ætate, et corpore, ut pote illius ævi, invalidus, cætera jam pene mortuus, solo martyrii amore vivebat; ducitur ad tribunalia, imo potius defertur, senio et languore resolutus. Impiæ plebis undique clamor attollitur, hunc ipsum esse insonant Christum. Tum vero a præside interrogatur, quisnam esset Christianorum Deus. Respondit: Si dignus fueris, scies. Hinc vero cunctos velut rabies immensi cujusdam furoris invasit, ita ut qui prope astabant, pugnis, alii calcibus subigerent senem. Illi vero qui longius erant, quidquid furentibus telis venisset in manibus, eminus jaciebant. In hoc etenim vindicandos deos suos esse credebant. Quem cum seminecem projecissent in carcerem, incontaminatum paulo post reddidit spiritum.

Diaconus quoque Sanctus nomine, etiam ipse supra quam dici potest, et supra quam humanam fas est ferre naturam, acrius insistentibus ministris dæmonum, nova genera pœnarum pertulit. At ille vir Deo plenus intantum crudelitates eorum risit, et serinam in quæstione sævitiam, ut nunquam dignatus sit vel quis esset genere, unde domo, vel patria,

gulis interrogatus, nihil aliud in omnibus tormentis, nisi Christianum se esse respondit. Hoc mihi nomen, hoc genus et patria est. Aliud, inquit, omnino nihil sum quam Christianus. Ad ultimum candentes laminas æris et ferri circa inguinis loca et delicatiora quæque membrorum instauratis ignibus adbihent. Ex quo carnes quidem ejus adustæ igne, defluebant, ipse vero permanebat immobilis, inconcussus, intrepidus; omnibus membris martyr erat, et toto corpore unum vulnus horrebat. Perit in eo formæ humanæ agnitio, et non solum quis esset; sed et quid esset, tormentorum crudelitas, ne agnosci posset, abstulerat. Christus tamen in eo solus per martyrii gloriam recognoscebatur. Sed artifices sceB lerum nequaquam martyris erubuere virtutem. Post paucos etenim dies tormenta rursus inferunt, et denuo jam membra putrefacta vexari incipiunt. Verum (quod vix credi potest) restitutum est in primam speciem corpus per secunda tormenta, ita ut iterata supplicia non ei jam pœnam contulerint, sed medelam.

C

D

Attalus quoque Pergamenus civis, populi vocibus postulatur. Erat enim valde nobilis, et quod cunctis nobilius est, vir optimæ conscientiæ, et in fide Christi per omnia exercitia semper martyr. Cumque circumactus fuisset in amphitheatro, titulo se præcedente, in quo scriptum erat, Attalus Christianus: fremere in eum vulgi insanientis furor vehementius cœpit. Sed cum præsidi indicatum fuisset, esse eum Romanæ civitatis virum, jubet eum cum cæteris in carcerem recipi. Simul et ad Cæsarem refert, ejusque sententiam, quid de eo juberet, exspectat. Ex utraque autem ecclesia, Lugdunensi scilicet et Viennensi, omnes qui studiosi et magni videbantur, et quorum labore et industria regebantur ecclesiæ, universi pariter tenebantur. Talibus deinque diabolus machinis oppugnare parabat famulos Dei, quo scilicet afflictione, carceris, et pœnalis squalore consumpti, ac septimo (ut dicunt) puncto in nervo pedes, contra quam credi fas est, distenti, in intimo tenebrarum loco, per omnia pœnarum genera, quæ furentium sævitia excogitare poterat, deperirent. Quam plurimi ergo hoc genere in ergastulis consumuntur, Domino suscipiente eorum hujuscemodi exitum.

Alcibiades quidam erat in numero eorum, qu: pro Christi vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam et austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum sale et pane cum aqua utebatur. Cumque hunc vitæ rigorem vellet etiam in carcere positus obtinere, Attalo (post primam confessionem suam, quam in amphitheatro confessus est) revelatur, quia non recte faceret Alcibiades, creaturis Dei et ipse non uti, et aliis formam scandali derelinquere. Quibus cognitis Alcibiades cœpit omnia cum gratiarum actione percipere. Igitur cum a Cæsare rescriptum fuisset, ut persistentes quidem punirentur, negantes autem dimitterentur; die quodam celeber

« PoprzedniaDalej »