Obrazy na stronie
PDF
ePub

ETAS SECUNDA

A DILUVIO AD ABRAHAMI NATIVITATEM.

[1657] Secunda sæculi ætate, prima hujus diei, A sicuti cum una lingua sit Latina, sub una lingua di

que est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola sua beatus Petrus apostolus statim exponere curavit : Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio per Deum : per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextera Dei, in aqua diluvii baptismum: in arca et his quæ continebat Ecclesiam et fideles ejus; in octonario animarum numero, mysterium Dominicæ resurrectionis, in cujus fide baptizamur, docens esse figurata.

Fuerunt autem Noe filii tres, Sem, Cham et Japhet, ex quibus septuaginta duæ linguæ sunt, id est de Sem viginti octo; de Cham, triginta; de Japhet, B quindecim.

[1658] Sem centesimo anno genuit Arphaxad, biennio post diluvium, a quo Chaldæi. Supervixit autem Sem nato Arphaxad quingentis annis, id est usque ad quinquagesimum annum nativitatis Jacob.

[1694] Arphaxad anno centesimo trigesimo quinto genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes unam generationem plus quam Hebraica veritas posuerunt, dicentes quod Arphaxad, cum esset annis centum triginta quinque genuit Cainan, qui cum centum triginta annorum fuerit, ipse genuit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. Vixit autem Arphaxad post natum Sale quadringentis tribus annis, cui tamen Septuaginta post natum Cainam ascribunt annos quadringentos triginta, et Cainam post natum Sale, trecentos triginta octo. Ab Arphaxad Samaritæ vel Indi.

[1724] Sale annorum triginta genuit Heber, cui supervixit annis quadringentis tribus. Ante natum Heber, Septuaginta posuerunt annos centum triginta, postea, trecentos triginta. Ab hoc Heber Hebræorum nomen et genus oritur.

C

D

versæ sunt patriæ, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Tuscorum, et si dica mus his atque hujusmodi similia. Cham vero, seeundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gaddila, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum; Latino, a parte boreæ; barbarico, a parte meridiani, Æthiopum, Ægyptiorum, et barbaris interioribus, vario sermone, viginti duabus linguis, în patriis trecentis nonaginta quatuor. Japhet autem, tertius, a Media usque ad Gaddila ad boream. Habet autem Japhet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam, in patriis ducentis, sermone vario in linguis viginti quatuor. Fiunt ergo omnes simul linguæ septuaginta duæ; patriæ autem generationum mille, quæ in tripartito orbe, Asia, Africa, Europa sitæ sunt: habetque, ut diximus, Japhet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam ; Sem autem Euphratem; Cham vero Geon, qui vocatur

Nilus.

Phalec annorum triginta genuit Ragau, cui supervixit annis ducentis novem. Septuaginta ante natum Ragau centum triginta annos ponunt, postea, ducenlos octo. Tempore Phalec turris ædificata est factaque linguarum divisio. Hujus turris altitudo quinquies mille centum septuaginta quatuor dicitur tenere passuum, paulatim altioribus in angustias coarctatis, ut pondus imminens facilius sustentaret. Describunt ibi templa marmorea, lapidibus pretiosis auroque distincta, et multa alia quæ videntur incredibilia. Auctor hujus turris Nemrod gigas exstitit. Qui post confusionem linguarum migravit inde ad Persas, eosque ignem colere docuit. Abhinc errores gentium creverunt, templa constructa, et quidam gentium principes tanquam dii sunt adorati.

[1820] Ragau annorum triginta duo genuit Seruth, cui supervixit annis ducentis septem. Septuaginta ante natum Seruth, centum triginta duos annos ponunt, postea ducentos octo. Scytharum regnum exortum est, ubi primus regnavit Tanaus.

[1785] Heber annis triginta quatuor genuit Phalec, cui supervixit quadringentis triginta annis. Septuaginta ante natum Phalec posuere ann. centum triginta quatuor, postea, ducentos septuaginta. Phalec interpretatur divisio; cui propterea tale nomen parentes imposuerunt, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Cujus divisionis Arnobius rhetor ita meminit (ARNOBIUS in Psal. civ): Sem, primogenito Noe, pars facta est a Persida et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras quæ spatia terrarum habent linguas, sermone barbarico, viginti septem a. In quibus linguis gentes sunt patriarum quadringinta sex, non diversarum linguarum, sed diversarum patriarum : ■ Philastrius, Hæreseon cap. 106; pluribus linguis homines ante Babel asserit usos.

[1858] Seruth annorum triginta genuit Nachor, cui supervixit annos ducentos. Septuaginta ante natum Nachor ponunt annos centum triginta, postea, ducentos. Ægyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnavit Zoes.

[1878] Nachor annorum viginti octo genuit Thare, cui supervixit annos centum et novemdecim. Septuaginta ante natum Thare ponunt septuaginta novem, postea, centum triginta novem. Assyriorum regnum et Sicyoniorum nascitur; sed primus in Assyriis regnavit Belus, quem quidam Saturnum existimant in Sicyonia Ægialeus, a quo Ægyalea nun

cupata est, quæ hactenus Peloponnesus vacatur. A credentibus misit. Quod autem ejus altitudo triginta

Ninus, rex Assyriorum primus, propagandæ dominationis libidine, arma foras extulit, cruentamque vitam magnis per totam Asiam bellis egit.

[1948] Thare annorum septuaginta genuit Abraham, cui supervixit annos centum triginta quinque. Sub quo Zoroastres, magicæ inventor, a Nino rege occiditur: qui Ninus ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit, murique Babyloniæ a Semiramide regina Assyriorum ædificantur (BEROS. 1. v). Hactenus secunda sæculi ætas protenditur, fiuntque anni a diluvio usque ad Abraham, mille septuaginta duo, secundum vulgatam editionem, id est Septuaginta interpretum secundum vero Hebræorum codices, longe pauciores inveniuntur, id est ducentis nonaginta duobus.

B

In hac secunda ætate sacræ litteræ continent, præter veritatem historicam, fidem et sacramentis plenam Patrum obedientiam. In hac Noe mysticæ jussioni et fabricæ obediens, arcam figuratis numeris et mensuris fabricans, eamque mundis immundisque animalibus, ut ei præceptum fuerat implens, Eccle-. siam sanctam nobis composuit, mirificis sacramentis redundantem, lignum passionis et crucis ferentem, morte Christi baptismi gratiam exhibentem, pretium nostrum tanquam per ostium lateris manantem: per quod columba eadem ipsa Ecclesia tanto munere dotata processit et corvus hæreticus exiens, tantis sacramentis indignus, ab illa quæ texerat, nigredine peccati illectus, transvolans humani cadaveris cupiditate naufragus, reverti contemnit. Arca con- C struitur a Noe de lignis non putrescentibus, Ecclesia construitur a Christo ex hominibus in sempiternum victuris, quæ nunc in fluctibus hujus mundi natat. Quod autem de quadratis lignis fieri jubetur, stabilem vitam sanctorum significat, undique ad omne opus bonum paratam : quocunque enim verteris quadratum, firmiter stabit.

Quod bitumine glutinantur arcæ ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab illis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvat vinculum pacis est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, magna fortitudine ad tenendam societatem spiritalem D omnia tolerantem.

Quod trecentis cubitis arca longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex ætatibus omne hujus sæculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit prædicari, sed in trecentis cubitis signum ligni passionis ostenditur ipsius enim litteræ numerus crucis demonstrat signum, quo, socii Christi passionis effecti per baptismum, longitudinem vitæ æternæ adipiscimur. Quod vero cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur, insinuat quod corda credentium Spiritus sancti dono charitate dilatantur: unde quinquagesimo die post resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum

cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo, quia Christus est altitudo nostra,qui triginta annorum ætatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed adimplere. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit : corporis enim longitudo a vertice usque ad vestigium, sexies tantum habet, quantum latitudo, quæ est ab uno latere ad alterum latus, a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine.

Eadem arca collecta in unum cubitum, desuper consummatur: sic Ecclesia, corpus Christi, in unitate collecta sublimatur et perficitur. Quod autem aditus ei sit a latere, nemo quippe intrat in Eccle. siam, nisi per sacramentum redemptionis peccatorum, quod ex Christi latere aperto manavit.

Quod inferiora arcæ bicamerata et tricamerala construuntur, sic ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et præputium, vel tripertitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Ideo arcæ inferiora dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium. In summa autem omnes in unum consummamur : et non est ibi varietas, quia omnia et in omnibus Christus.

Quod cuncta animalium includuntur genere in arca, quia ex omnibus gentibus et nationibus congregatio sit in Ecclesia: quod etiam Petro demonstratus discus ille significat, quod munda et immunda ibi sint animalia (Act. 11); sicut in Ecclesiæ sacramentis, et boni et mali versantur.

Quod septena sunt munda, et bina immunda, ideo quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis, sanctum autem Spiritum in divina Scriptura in septiformi operatione commendat, mali autem in binario numero schismata faciles et quodammodo divisibiles ostenduntur.

Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur, quia in Christo spes resurrectionis nostræ apparuit, qui octava die, id est post Sabbati septimam, a mortuis resurrexit.

Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam factum est diluvium, quia in spem futuræ quietis, quæ septimo die significata est, baptizamur.

Quod præter arcam omnis caro quam terra sustentabat, diluvio consumpta est, quia præter Ecclesiæ societatem, aqua baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet et salutem, sed potius valet ad perniciem.

Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem præceptis legis admittitur per universum orbem terrarum qui quatuor partibus continetur, sive ille reatus, qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate;

sive qui ad noctes, ex rerum adversitate contractus A vitam, quæ in hoc mundo agitur significat. Denique sit, sacramento baptismi abluitur.

Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam fuisset ingressus, significatur sexta ætate in manifestatione evangelica, Ecclesiam construendam, quod et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam significat, duo enim menses senario numero concluduntura senario enim numero, et sexaginta cognominantur, et sexcenti et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et quidquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numeri in infinitum consurgit. Et quod vigesimus septimus dies mensis commemoratur, ad ejusdem quadraturæ significationem pertinet, quæ jam in quadratis lignis exposita est sed hic evidentius quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodammodo conquadratos, Trinitas perficit, in memoria qua Deum recolimus, in intelligentia qua cognoscimus, in voluntate qua diligimus tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus.

Quod septimo mense arca sedit, hoc est requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, qua perfecti requiescunt: ibi quoque illius quadraturæ numerus iteratur, nam vicesima septima die secundi mensis, commendatum est hoc sacramentum: et rursus vicesima septima die mensis septimi, eadem commendatio confirmata est cum arca requievit; quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re.

Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur, hoc in sacramento regenerationis nostræ, id est in baptismo, altum prozundumque mysterium est, quod quindecim cubitis supercrescit aqua, excedens altitudinem montium. Octo itaque et septem quindecim faciunt: sed octo significant resurrectionem, septem quietem. Hoc sacramentum resurrectionis et quietis transcendit omnem sapientiam superborum, ita ut nullo modo possint indagare scientia sua altitudinem resurrectionis et quietis et quia septuaginta et septem, et octoginta ab octo dinumerantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta dies, quibus exaltata est aqua, eamdem commendant nobis atque confirmant altitudinem baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et consecrationis fidem.

Quod post dies quadraginta emissus corvus, non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut alique supernatante cadavere illectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quæ foris sunt in hoc mundo ire: aut rebaptizari, quasi aut præter arcam, id est præter Ecclesiam, baptismus prosit, ut occidant et seducant, docere et tenere.

Quod columba emissa, non inventa requie, reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissamı : post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus

B

C

D

post septem dies dimissa propter illam septenariam operationem spiritalem, olivæ fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si in eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore in ore columbæ tanquam in osculo pacis, ad unitatem societatis posse perduci. Quod post alios septem dies eadem dimissa, non est reversa, significat finem sæculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit : sed jam in ipsa perfectione salutis æternæ, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis ministeriis corporalibus egea

mus.

Quod sexcentesimo et primo anno vitæ Noe, aperitur arcæ tectum, quia finita sexta ætate sæculi revelabitur absconditum sacramentum atque promissum.

Quod vicesimo septimo die secundi mensis, dicitur sicca fuisse terra, tanquam finita est baptizandi jam necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo ipse enim est dies secundi mensis, vicesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis septies octones habet, uno addito propter unitatis vinculum.

Quod de arca conjuncti exeunt, qui disjuncti ante intraverant, quia in hoc tempore caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. v); postmodum autem, id est in fine sæculi, in resurrectione scilicet sanctorum, omnimoda et perfecta pace spiritus corpori adhærebit, nulla mortalitatis indigentia, vel concupiscentia resistente.

Dantur eis cuncta animalia in escam, ex quibus sanguis prohibetur manducari, ne vita pristina, quasi suffocata, teneatur in conscientia, sed habeat tanquam effusionem per confessionem.

Quod vero testamentum posuit Deus inter se et homines, atque omnem animam vivam, ne perderet eam diluvio, arcum scilicet qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet, quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christum.

In hac ætate secunda post diluvium plantavit vineam Noe et inebriatus atque nudatus est in domo sua, portans Christi figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est in domo sua, in gente sua et in domesticis sanguinis sui. Hanc nuditatem, id est passionem Christi, videns Cham derisit: et Judaei Christi mortem videntes, subsannavere. Sem vero et Japhet, tanquam duo populi, ex circumcisione et præputio, credentes, quodammodo passionem Christi velamento texerunt, id est sacramento honoraverunt: vestimentum enim significat sacramentum, quod dorso imposuerunt,

quasi memoriam præteritorum; quia passionem A fixit, etiam in filios pœnam damnationis suæ trans

:

Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc speclat futuram. Medius autem frater Cham, id est im,pius populus Judæorum, qui nec primatum apostolica tenuit, nec ultimus in gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Domini Salvatoris nuntiat fratribus foras, quia per eum manifestatum est quod erat in prophetis secretum; ideoque fit servus fratrum suorum, facta ipsa gens quodammodo scriniaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiæ, ut honoremus per sacramentum quod numerant illi per litteram. Peccante Cham posteritas ejus damnatur, quia plebs Judaica quæ Dominum cruci

misit. Sed et reprobi qui hic delinquunt, in posterum, id est futurum, sententiam damnationis excipiunt.

Nemrod filius Chus, primus novam imperii cupiditate tyrannidem arripuit, comparatus diabolo, qui superbe intumescens super sidera se exaltare voluit quique venator et deceptor hominum ad mortem in Babel, id est in confusione, regnare non immerito dicitur; ubi confunduntur linguæ turrim impietatis superb ædificantium, omnium videlicet qui ab unitate fidei et integritate confessionis quasi per dissonantiam linguæ ad invicem fece

runt.

ETAS TERTIA

AB ABRAHAM AD DAVid usque.

est.

[2185] Tertia mundi ætas a nativitate cœpit B qui in typo Salvatoris a patre in sacrificio oblatus Abraham patriarchæ, qui septuaginta quinque annorum cum esset, relicta gente et patria, ad imperium Dei venit in terram Chanaan, accipiens promissionem nascituri de suo semine Salvatoris, in quo benedicerentur omnes gentes, simul et seipsum in gentem magnam esse futurum (Gen. x11): quarum una spiritalis, alter est promissio carnalis (Rom. IV; Gal. 1, 1v). His temporibus adhuc Ninus et Semiramis in Assyriis regnant.

[2271] Abraham annorum octoginta sex genuit Ismael, a quo Ismaelitæ, qui postea Agareni, ad ultimum Saraceni sunt dicti, Vixit autem Ismael annos centum triginta septem: interpretatur autem Ismael auditio Dei, populum Judæorum significans, eo quod in fine mundi crediturus a Domino exaudia- C tur. Porro Agar interpretatur advena vel conversa, Synagogæ gerens personam.

[2285] Abraham annorum centum genuit Isaac : qui primus et solus intra Testamenti Veteris seriem, legitur octava die circumcisus. Quod non sine magno mysterio privilegium est filio promissionis donatum. Interpretatur autem Abram pater excelsus, propter priorem scilicet populum Judæorum : Abraham vero pater multarum, id est gentium, sicut est illud in Apostolo: Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18). Vixit autem centum septuaginta quinque annis.

[2350] Isaac annorum septuaginta genuit Esau et Jacob, patriarchas Idumææ et Israeliticæ gentis, D post quorum ortum vixit annis centum et viginti : factique sunt omnes anni illius centum octoginta. His temporibus primus apud Argos regnavit Inachus, annis quinquaginta : cujus filius fuit Phoroneus, qui primus in Græcia leges judiciaque conscripsit, qui et lo, quem Ægyptii mutato nomine Isidem coluerunt. Interpretatur autem Isaac risus,

[2440] Jacob annorum nonaginta genuit Joseph. His temporibus Serapis et Jovis filius, ut quidam ferunt, Ægyptiorum rex moriens, falso errore in deos transfertur; et Memphis civitas in Ægypto conditur ab Ape Argivorum rege: Sparta quoque a Sparto Phoronei filio Argivorum regis.

[2480] Jacob annorum centum triginta descendit in Ægyptum, in animabus septuaginta. Vixit autem annis decem et septem in Ægypto: factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem anni. Interpretatur autem Jacob supplantator, qui et Israel videns Deum: vel melius princeps cum Deo, omnium sanctorum præferens imaginem, qui per fidem atque munditiam cordis semper videns Deum. Joseph annorum centum decem mortuus: cujus ossa tulit Moyses et filii Israel pariterque ossa fratrum ipsius filiorum Jacob, et portaverunt in terram Chanaan. Hoc tempore Græcia Argo regnante habere segetes cœpit, delatis aliunde seminibus.

[2546] Hebræorum servitus in Ægypto annorum centum quadraginta quatuor. Ut scriptura autem testatur Exodi, habitatio filiorum Israel qui manserunt in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti, quorum tamen summam annorum, chronographi a septuagesimo anno et quinto nativitatis Abraham, quando terram repromissionis intravit, computant, sequentes edi· tionem Septuaginta interpretum, quæ dicit: Habitatio autem filiorum Israel, qua habitaverunt in Ægypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni trecenti triginta. Quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit, quæ narrat Caat, filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annis centum triginta tribus, et filium

Amram patrem Moysis annis centum triginta septem, A Jordanis alveo, in terram repromissionis induxit. et ipsum Moysem octoginta fuisse annorum, tempore egressionis de Ægypto. Quia nimirum horum summam annorum constat quadringentos et triginta implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus cum ait: Abrahæ dicta sunt promissiones, et semini ejus non dicit: Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Chrislus: hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facut ad evacuandam promissionem (Gal. iv, 16, 17). His temporibus, scilicet servitutis Israel in Ægypto, Prometheus fuisse scribitur, quem figunt fabulæ de luto formasse homines. Tunc etiam fratres ejus Atlas magnus est astrologus habitus: Mercuriusque nepos Atlantis multarum artium B peritus, et ob hoc post mortem vano errore in deos translatus.

[2645] Hac etiam ætate primus Procidus quadrigam junxit eodemque tempore Cecrops Athenas condidit, et ex nomine Minervæ Atticos Athenienses vocavit. Iste etiam bovem immolans, primus in sacrificio Jovem adorari præcepit. Tunc primi chorites Corybantes modulatam in armis saltationem et consonam invenerunt. Tunc etiam scribitur in Thessalia sub Deucalione factum diluvium, et Phaetonis fabulosum incendium.

[649] Moyses, annis quadraginta eductum ex Ægypto populum Israel, et de servitute Ægypti liberatum, rexit in deserto, quorum primo anno tabernacuhim Domino construit, et septem mensibus opus perficiens, mense primo anni secundi, prima die mensis erexit. Per eumdem Moysem Judæi simul cum lege et litteras habere cœperunt. Quinque libri Moysis, secundum Septuaginta seniorum interpretationem, continent gesta annorum trium millium septingentorum triginta. Quot vero annos hujus temporis Hebraica veritas contineat, Joseph in primo contra Apionem Grammaticum libro ita commemorat Neque igitur innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia, sed duo tantum et viginti sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et juste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt Moysis, continentes leges vitæ et successionis humanæ prosapiam, usque ad ipsius Moysis terminum pertendentes, qui paulo minus a tribus millibus annorum continentiam gerunt. Moysis temporibus templum Delphis construitur: Lacedæmon conditur. Moyses centum viginti annorum moritur. Vitis in Græcia invenitur. His temporibus adeo ingens et gravis æstus incanduit, ut sol per devia transcendens universum orbem non calore affecisse, sed igne torruisse dicatur. Inde ridicula Phaetonis texitur fabula.

Josue annis viginti sex rexit populum Israel, ut Josephus docet; nam Scriptura sancta quot fuerint anni ducatus illius tacet. Eusebius in Chronicis viginti septem posuit. Primo autem sui ducatus anno Josue, priino mense, decima die mensis, populum patefacto

C

D

Quo videlicet anno, ut in Chronicis Eusebii reperimus, principium erat quinquagesimi primi jubilæi secundum Hebræos, facile inveniri valet, id est anni bis mille quingenti ab initio mundi erant completi : singulis Jubilæorum ordinibus per quinquagenos annos deputatis. Sed nostra inquisitio comperit minorem temporis hujus esse summam : constat enim quia mille sexcenti quinquaginta sex ad diluvium usque fuere anni: inde ad Abraham, ducenti nonaginta duo qui septuaginta erat annorum quando promissionem Dei accepit. Promissionis anni quadringenti triginta; ducatus Mosis, anni sexaginta qui profecto numerus non bis mille quingentos, sed septem minus, id est bis mille quadringentos nonaginta tres annos implent. His temporibus Josue, primus Erychthonius Atheniensium princeps in Græcia quadrigam junxit. Josue centum et decem annorum moritur.

[2757] Othoniel annís quadraginta de tribu Juda primus Israel, Deo jubente, judex constituitur, illum præfigurans qui in tertio tempore mundi tribu Juđa cam gratia ad salvandos populos venit. Hujus temporibus primo filii Israel servierunt Chusan Rasalaim regi Mesopotamiæ, octo annis Cadmus regnat Thebis, qui primus Græcas litteras adinvenit. Per idem tempus, primi Linus et Amphion apud Græcos in musica arte claruerunt, Idæique Dactyli ferrum invenerunt eo tempore.

[2797] Ahoth, anno octogesimo, filius Jera, filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera. Cujus principiis servivit Israel Eglon regi Moab annos decem et octo, donec percusso Eglon liberavit Israel. Hoc tempore Cyrene civitas condita est in Libya. His temporibus fabulæ fictæ sunt de Triptolemo, quod, jubente Cerere, serpentium pennis gestatus, indigentibus frumenta volando distribuit; de Hippocentauris, quod equorum hominumque fuerint natura permisti; de Cerbero tricipiti inferorum cane; de Phrixo et Helle sorore sua, quod ariete vecti per aerem volaverint; de Gorgone meretrice, quæ crinita serpentibus fuerit, et aspicientes convertebat in lapides; de Bellerophonte, quod equo pennis volanti sit vectus, de Amphione, quod citharæ cantu lapides et saxa commoverit.

[2877] Debora, prophetissa ex tribu Ephraim cum Barac de tribu Nepthalim, annis quadraginta. Cujus initio ducatus oppressit filios Israel Jabin, rex Chanaan, qui regnabat in Asor annis viginti, sed occiso ab Israel, et a Jael uxore Abercinei. Sisara principe militiæ ejus, humiliatus tandem ac deletus est. Hoc tempore Miletus condita. Per idem tempus Apollo medicinæ artem invenit. Fabula quoque tunc ficta est de fabro Dædalo, et ejus filio Icaro, quod coaptatis sibi pennis volaverit. Hæc ætate primus regnat Latinis Picus, qui fertur Saturni filius fuisse.

[2918] Gedeon annis quadraginta ex tribu Manasse. Sub quo servit Israel Madianitis et Ama

« PoprzedniaDalej »