Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui ei resisteret, Joannes papa missis donariis plurimis et legatis, universos captivos redemit, atque hostes domum redire fecit. Cui succedit alter Joannes, qui miro opere oratorium sanctæ Dei genitricis Mariæ in Ecclesia beati Petri construxit. Eritbertus, rex Longobardorum, multas cortes et patrimonia Alpium Cottiarum, quæ a Longobardis fuerant ablata, juri Apostolicæ sedis restituit, et hanc restitutionem aureis scriptam litteris Romam direxit. Pippinus Austrasiorum dux, Theodericum regem cepit, atque, thesauris acceptis, Nordebertum quendam de suis majorem domus sub rege eodem constituit. Ipse in Austriam remeavit. Habuit autem ex uxore sua nobili duos filios, Drogum et Grimoldum. Drogus ducatum in Campania accepit.

duodeviginti annis viveret, in Franciam revertitur. A igne, gladio, et captivitate vastavit : cumque non esset Copiis undecunque sibi aggregatis, ad Audoenum episcopum Rothomagensem dirigit. Mox responso inde accepto tyrannice contra hostes debacchatus. Levidesium fide captum occidit. Ac sic principatum vi sub Theoderico rege obtinuit: continuo sanctumi Leodegarium diversis pœnis affectum gladio percussit. Gerinum quoque fratrem ejus diu excruciatum peremit; multos cogens in exsilium, ablatis facultatibus, de quibus Vulbaldus et Ragnebertus illustres viri, multis pressi injuriis, virtute venerabiles, occumbunt. Ulfuoldo decedente, Martinus et Pippinus junior filius Ansegesili, regibus decedentibus, dominabantur in Austria. Moto prælio contra Theodoricum regem et Ebroinum, Martinus fuga lapsus Lugduno cloaca se reclusit: Pippinus quoque e latere B evasit. Ebroinus, datis sacramentis, Martinum ad regem Theodoricum venire suadet: ille credulus, mox cum suis interfectus est. Ebroinus crudelitate nimia sævus, ab Hermenfrido Franco interfectus est Hermenfridus in Austriorum regnum ad Pippinum fugiens, evasit. Erat tunc temporis vir oculis orbatus, unus de illis quibus Ebroinus effoderat lumina, in insula Lugdunensis provinciæ, quæ Barbara dicitur. Qui cum nocturno tempore super ripam Scicannæ fluminis orandi gratia resideret, audivit navigantium impetum, et magna vi brachiorum contra impetum fluminis insurgentium. Cumque interrogaret, quo navigium illud tenderet, vox in auribus ejus percrepuit: Ebroinus est, quem ad Vulcaniam ollam deferimus: ibi enim facti sui pœnas luet. Hoc idem vir audivit ad consolationem sui, ut sciret quam pœnam persecutores justorum sentirent. Reverentissimus Ecclesiæ Lindisfarnensis in Britannia ex Anachorita antistes Cuthbertus, totam ab infantia usque ad finem vitam miraculorum signis inclytam duxit. Cujus venerabile corpus humatum post undecim annos, quasi eadem hora fuisset defunclus, cum veste qua tegebatur incorruptum inventum est. Franci Vuaratonem pro Ebroino, majorem domus faciunt: qui pacem cum Pippino componit. Pippinus cum Gissemaro Vuaratonis filio, contra voJuntatem patris agente, civilia bella habuit. Sed Gissemarus a Deo percussus obiit. Pater ejus Vuarato principatum recepit. S. Audoenus episcopus, virtutibus clarus, migravit ad Dominum.

Post Vuaratonem, Bertharium, majorem domus statura et sapientia pusillum, Franci constituunt. Pippinus cum Theodorico et Berthario bellum iniit, et vicit. [699] Tiberius Imperator, anuis septem. Synodus Aquileiæ facta ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beatæ papæ Sergii monitis instructa, et ipsa huic cum cæteris Christi Ecclesiis annuere consentit Joannes pontifex Romanus habetur, qui Sergio successerat. Bobolinus Viennensis Ecclesiæ episcopus insignis claruit. Post quem Georgius magnæ virtutis episcopus, in eadem urbe constituitur. Gisulphus, dux gentis Longobardorum, Beneventi Campaniam

D

[706] Justinianus secundus, cum Tyberio filio, annis septem. Hic auxilio Terbellii regis Bulgarorum regnum recipiens, convictos occidit eos qui se expulerant, patricios et Leonem in loco ejus usurpaverant: necnon et successorem ejus Tyberium qui eum de regno ejectum toto tempore quo ipse regnavit, in eadem civitate tenuerat in custodia. Callinicum vero, patriarcham, erutis oculis, misit Romam, et dedit episcopatum Cyro, qui erat abbas in Ponto, eumque exsulem aluerat: Hie papam Constantinum ad se venire jubens, honorifice suscepit et remisit : ita ut die Dominica cum missas sibi facere juberet, communionem de manu ipsius acceperit. Quem prostratus in terra, pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta Ecclesiæ privilegia renovavit, qui cum exercitu mitteret in Pontum ad comprehendendum Philippicum, quem ibi relegaverat, conversus omnis exercitus ad partem Philippici, fecit eum sibi imperatorem reversusque cum eo Constantinopolim, pugnavit contra Justinianum, duodecimo ab urbe milliario, vicitque atque occidit. Regnavitque Philippicus loco Justiniani. Francis adhuc Theodoricus regnabat. Deodatus Viennensis episcopus, magnæ parcimoniæ vir florebat.

[712] Philippicus imperator annum unum, menses sex. Hic ejecit Cyrum de pontificatu, eumque redire ad gubernandum monasterium suum præcepit: quique pravi dogmatis litteras Constantino misit pontifici,quas ille cum apostolicæ sedis consilio respuit, et hujus rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, qui acta sex synodorum universalium continent. Nam et hujusmodi picturas cum haberentur in urbe regia, Philippicus jusserat afferri. Statuitque populus Romanus, ne hæretici imperatoris nomen, aut in chartis, aut figulis solidis susciperent: unde nec ejus effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum. Captus igitur Philippicus ab Anastasio oculis privatus est, nec tamen occisus. Theodericus rex Francorum mortuus est, qui regnavit annis novemdecim.

[714] Anastasius imperator, annos tres. Hic litteras Constantino pontifici Romam misit per Schola sticum patricium et exarcham Italiæ, in quibus se

fautorem catholicæ fidei, et sancti sexti concilii præ- A tus septuaginta et octo, cum esset presbyter annis dicatorem esse docuit.

Chlotharius filius Theoderici, puer Francis regnavit annos tres; cui successit Childebertus frater ejus, vir inclytus. Defuncto Northberto majore domus, Grimoldus Pippini filius effectus est. Pippinus multa bella gessit contra Rittodum gentilem Frisonum ducem, similiter contra Suevos, vel alias quamplures gentes. Blidrannus Viennensis Ecclesiæ episcopus. Leutbrandus rex Longobardorum, donationem Alpium patrimonii Cottiarum, quam Erithbertus rex fecerat, sed ille repetierat, admonitione venerabilis papæ Gregorii confirmavit. Drogo filius Pippini defungitur hibernali tempore, anno Incarnationis Domini septingentesimo octavo. Anepos episcopus, sæcularis conversationis vir, ducit exercitum Francorum contra Wiliarium in Suevos, ubi gravissima cædes facta est, anno Incarnationis Domini septingentesimo duodecimo. Bona memoriæ Childebertus rex migravit, regnans tredecim annos : et sepultus est Cauciaco monasterio in basilica S. Stephani protomartyris; regnum suscepit Dagobertus adhuc puer, filius ejus : major domus Grimoldus, vir modestus et justus, qui habebat Ratbodi ducis filiam Theusuindam in conjugium: nam ex alia femina Theudoaldum habuerat. Egrotante itaque Pippino genitore ejus, dum ad visitandum eum venisset, a Rangario Frisone gentili peremptus est, in basilica sancti Landeberti. Pater ejus Theudoaldum in honore defuncti patris instituit. Leodidico, anno Incarnationis Domini septingentesimo decimo quarto in mense Aprili. Nec multo post Pippinus pater ejus mortuus est, eodem anno, medio decembri. Obtinuit autem principatum sub nominatis regibus annis viginti septem. Hecbertus vir sanctus de gente Anglorum, pro cœlesti patria peregrinus sacerdotium Christi exornans, plurimas Scoticæ gentis provincias ad canonicam paschalis temporis observantiam, a qua diutius aberraverant, pia prædicatione convertit, anno ab Incarnatione Domini septingentesimo decimo quinto.

[717] Theodosius imperator, anno uno. Hic electus in imperatorem, Anastasium apud Nicæam civitatem gravi prælio vicit datoque sibi sacramento, presbyterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, imaginem illam venerandam, in qua sanctæ sex synodi erant depictæ, et a Philippico fuerat dejecta, pristino loco in urbe regia erexit. Tiberis fluvius alveum suum egressus ita excrevit, ut ad unam et semis staturam in via publica extumesceret, multaque excidia Romanæ civitatis faceret. A porta denique S. Petri usque ad pontem Milvum aquæ descendentes se conjungebant. Mansit autem diebus septem.. Cum cives crebras litanias agerent, revertitur octava die. Amore divino inflammati multi Anglorum gentis de Britannia Romam venire his temporibus maxime studuerunt, ibique ob signum religionis tonsuram clericalem suscipere. Tunc etiam reverendus abbas Geolfridus annos na

B

C

[ocr errors]

quadraginta octo; abbas autem, annis viginti quinque, ubi Lingonas pervenit, defunctus, atque in ecclesia beatorum Geminorum martyrum sepultus est.

Carolus Pippini filius ex alia uxore, cum captus a Plectrude Pippini quondam uxore teneretur, auxiliante Domino evasit. Saxones terram Matuariorum devastaverunt. Eoldus Viennensis episcopus jam habebatur. [718] Leo Imperator, annos novem. Saraceni cum immenso exercitu Constantinopolim venientes triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, multi eorum fame, frigore ac pestilentia perirent, ac si pertasi obsidionis abscederent. Qui inde regressi, Bulgarorum gentem quæ est super Danubium, bello aggrediuntur : et ab hac quoque victi refugiunt ac naves suas repetunt. Quibus cum altum peterent, irruente subita tempestate, plurimi etiam, mersis sive confractis per littora navibus, necati sunt. Leutbrandus rex audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa foedassent, ubi ossa beati Augustini episcopi propter vastationem Barbarorum olim transslata, et honorifice fuerant condita, misit, et dalo pretio accepit, et transtulit ea in Ticinum. Ibique in monasterio quod Cella aurea vocatur, quod et ipse construxit, condigno honore recondidit. Tunc sanctus episcopus Eoldus Viennensem Ecclesiam rebus auxit. Erat enim affinis Francorum regibus, quique etiam intra civitatem in honore beatorum martyrum Thebæorum, Mauritii et sociorum ejus, domu:culam crypatim (sic) construxit: ibique non mediocrem partem reliquiarum, sive ex his martyribus, sive ex aliis posuit. Atque ex eo tempore res ecclesiæ nomine beati Mauritii attitulantur, quando ex antiquo et major domus in honore septem martyrum Machabeorum, et facultates ejusdem ecclesiæ sub nomine eorum a fidelibus offerentur, et consecratæ manerent. Dagobertus rex, annis quinque regnans, mortuus est. In illis diebus paulo ante Franci mutua cæde se sternunt, ac Theodoaldum Grimoldi justi filium valide persequendo fugant, electo Raganfrido in principatum majoris domus. Franci Danielem quemdam clericum post objectionem tonsuræ, in regno stabiliunt, atque Chilpericum nuncupant. Exercitum usque ad fluvium Mosam contra Carolum commovent. Ex alia parte Ratbodus dux cum Frisonibus contra eumdem ipsum Carolum insurgit pugna valida commissa cum Frisonibus, Carolus gravi damno afflictus, dilapsus est. Ratbodus usque ad Coloniam cuncta devastans pervenit, mense Julii, anno Incarnationis Domini septingentesimo decimo quinto. Chilpericus simul cum Raganfrido Arduennam silvam ingressus magno exercitu usque Rhenum civitatemque Coloniam pervenerunt, thesaurum multum a Plectrude accipientes, vastantesque terram, reversi sunt ad Amblaviam sed subito Carolo super eos irruente, maximum a copiis suis dispendium sustinent. Iterum Carolus exercitu commoto adversus Chilpericum,

cum esset domus præclarissima martyrum citra Rhodanum ab eis jam incensa, ossa beati Ferreoli cum capite Juliani martyris intra urbem transtulit, eisque accelerato opere, non magno pretio ecclesiam construxit : ubi et eorumdem martyrum reliquias reverenter composuit. Idem Wilicarius, cum furioso et insano satis consilio Franci res sacras ecclesiarum ad usus suos retorquerent, videns Viennensem suam indecenter humiliari, relicto episcopatu, in monasterium sanctorum martyrum Agaunensium ingressus, vitam venerabilem duxit. Vastata et dissipata Viennensi et Lugdunensi provincia, aliquot annis sine episcopis utraque Ecclesia fuit, laicis sacrilege et barbare res sacras ecclesiarum obtinentibus. Anno Incarnationis Domini septingentesimo quinquagesimo primo Carolus Pippini filius Francorum dux defunctus est, principatum illius obtinente Carlomanno et Pippino fratre ejus. Childericus in regno Francorum substituitur.

vel Ragamfridum pergit. Illi contra, hoste parato, A Vienna succedit. Qui ob cladem Sarracenorum, bellum accelerant, in loco nuncupato Vicieco, die Dominica, illucescente die infra quadragesimam, decimo tertio Kalendis Aprilis, anno Incarnationis septingentesimo decimo septimo. Chilpericus et Ragamfridus fugati, penes Carolum victoria fuit : Coloniam venit, thesauros patris sui a Prectrude recepit; regem sibi Clotharium statuit. Chilpericus et Ragamfridus Eudonem ducem in adjutorium expetunt contra quos Carolus intrepidus pergit. Eudo Parisios fugiendo pervenit. Chilpericus, thesauris regalibus sublatis, trans Ligerim in Aquitaniam se eripuit. Chlotharius rex eo anno mortuus est. Post Eoldum episcopum Eobolinus Viennensis episcopus successit. Huic Ostrebertus vir strenuus et nobilis episcopus succedit. Hic sepultus est in villa quadam B proprietatis suæ Julidiaco, non longe a Sequana fluvio. Carolus legationem ad Eudonem misit amicitiasque cum eo componit. Cui Eudo Chilpericum regem cum multis muneribus reddidit. sed idem non diu in regno resedit. Siquidem Noviomo civitate mortuus ac sepultus est. Regnavit autem annis plus quinque. Franci Theodericum, Dagoberti junioris filium, regem super se constituunt. Carolus major domus et Austrasiorum princeps, vastans omnia, et Saxonum agros diripiens, ad Wisorem pervenit. Ratbotus Frisonum dux moritur, et Carolus cum Saxonibus bellum iniit : ibi gravissima cædes hominum altrinsecus morientium. Post aliquot annos, in Bajovariam iter arripuit, Bajovariosque cum labore maximo ad deditionem coegit. Post reluctantibus iterum occurrit: et secunda vice fortitudine exercitus sui superdomuit. Iterum abiit in Saxoniam, deinde ad Suevos contra Lantfridum, quos ab infestatione nimia repressit. Exinde exercitum commovet contra Eudonem Aquitaniorum ducem, fugitque usque in Vasconiam fugato Eudone. Sarraceni multis copiis navibusque plurimis longe lateque plurimas urbes tam Septimaniæ quam Viennensis provinciæ vastant. Contra quos Carolus expeditionem ducens, graviterque eos fundens, in Hispanias repulit facta concertatio mense Octobri, gerens et alia diversis in partibus prælia, iterum post aliquot annos perrexit usque in Vasconiam, Aquitaniam depopulatus mortuo Eudone, contra filios illius arma corripuit, eosque vehementer afflixit. Sed variante concertatione, cum ex utrisque partibus plurimi cæderentur, tandem fœdus non diu mansurum ineunt. Sarraceni pene totam Aquitaniam vastantes, et late alias provincias igne ferroque superantes, Burgundiam dirissima infestatione deprædantur, pene omnia flammis exurentes, monasteria quoque ac loca sacra fœdantes, innumerum populum abigunt, atque in Hispanias transponunt. Contra quos Carolus iterum expeditionem movit. Quibus forti manu resistens, cæsa inde maxima multitudine, reliquos qui superfuerunt fugere compulit: e quibus pauci evasere. Wilicarius Austreberto venerabili episcopo

a

[727] Constantinus imperator, annos viginti sex. Carlomannus et Pippinus contra Hunaldum ducem Aquitanorum exercitum movent, cœperuntque castrum, quod vocatur Lucas in ipso itinere positi diviserunt sibi regnum Francorum, in loco qui dicitur Vetus Pictavus. Eodem anno Carlomannus Alamanniam vastavit. Carlomannus et Pippinus ineunt pugnam cum Odilone duce Bajovariorum. Eodem anno Carlomannus cum Saxonibus conflictum habuit cepitque castrum quod dicitur Hocseoburg, C et Theotecnun Saxonem placitando sibi conquisivit, anno Incarnationis Domini septingentesimo quadragesimo tertio. Iterum Pippinus et Carlomannus expeditionem habuerunt in Saxoniam, anno Incarnationis Domini septingentesimo quadragesimo quarto, captusque est Theodericus Saxo. Sequenti anno nullam fecerunt expeditionem, eo quod Carlomannus dispositum haberet sæcularem militiam relinquere, et ipso anno paravit iter suum, paravitque se frater ejus Pippinus honorifice ad obsequium illius, anno Incarnationis Domini septingentesimo quadragesimo sexto. Carlomannus secundum votum suum Romam abit, ibique se totondit, atque monasterium in monte Sareptæ in veneratione sancti Silvestri construxit, ibique sub monastico habitu D aliquo tempore vixit a. Inde ad sanctum Benedictum in Cassino monte perveniens, monachis sociatus est. Grifo ante faciem Pippini ducis fugit in Saxoniam. Pippinus per Thoringiam iter arripiens, introivit in Saxoniam, pervenitque ad fluvium Missaha in loco qui dicitur Scaamgi. Grifo adjungens secum Saxonum multitudinem, super fluvium Oacrum in loco qui dicitur Horahim, illuc quoque eum est Pippinus insecutus. Sed Grifo arripiens fugam pervenit usque Bajovariam, ducatumque ipsum sibi subjugavit : Tassilonem atque Iltrudem captos subdidit. Swidger ad auxilium ei venit. Hoc audiens Pippinus, iter post eum arripiens, captum Grifonem secum adduxit,

• Regino, 1. 11, eum ait a coquo alapas sæpius et verbera patienter tulisse,

:

simul cum Lanfrido atque Swidger Tassilonem A dere, promisit omnia beato Petro et Ecclesiæ Rovero in ducatum Bajovariorum posuit, eique per beneficium Bajovariam commisit, Grifoni quoque in partibus Austriæ duodecim comitatus dedit: inde post Grifo fugiens Waifario Hunoldi filio Aquitanorum duci se conjunxit, ibique ambo contra Pippinum rebellionem parant. Interim dum copiæ parantur, misit Pippinus Utgardum Wisburgensem episcopum et Fulradum capellanum suum ad Zachariam tunc temporis pontificem Romanum, ut interrogarent eum, si ita manere deberent reges Francorum cum pene nullius potestatis essent, jam solo regio nomine contenti. Quibus Zacharias pontifex responsum dedit, regem potius illum debere vocari qui rempublicam regeret. Reversis legatis, abjectoque Childerico qui tunc regium nomen habebat, Franci B per consilium legatorum et Zachariæ pontificis eleclum Pippinum regem sibi constituunt : Childericus tonsuratus, et in monasterium missus est. Mox Pippinus, rex Francorum factus, bellum in Saxoniam movit in quo Childegarius episcopus a Saxonibus occisus est in castro quod dicitur Witbergh. Victor Pippinus pervenit usque ad locum qui Rhime dicitur: inde reversus nuntiatur ei quod Grifo frater ejus dum Italiam intrare vellet, apud Morivennam occisus esset, cujus mortem licet perfidi patriæ adeo doluit. Zacharia pontifice de uncto, Stephanus succedit. Tunc temporis sanctus Bonifacius archiepiscopus Moguntiacensem regebat Ecclesiam. Prædicator venerabilis maximam multitudinem Frisonum ad Christum convertit: Wilicarius, relicta Viennensi sede, Rocam primum abiit, ibique papa Stephano notus efficitur: interjecto non multo tempore Agauni monasterium martyrum in curam suscepit. Aistulphus Longobardorum rex, nimis perfide testamenta dono prædecessorum ejus beato Petro collata perrupit, atque facultates Romanæ Ecclesiæ militibus suis dedit. Hac urgente necessitate, Stephanus, papa in Franciam auxilium petiturus, ad Pippinum venit. Carlomannus quoque frater Pippini regis consilio Aistulphi, ut vulgatur, in eadem voluntate consentiente abbate ejus ut petitionem Stephani pontificis cassaret, et ipse in Franciam venit, Stephanus pon-` tifex, uncto Pippino in regem, duos quoque filios ejus Carolum et Carlomannum pariter unxit. B. Bonifacius archiepiscopus in Frisia verbum Domini prædicans, mar yrium implevit. Pippinus rex post unctionem apostolicam, in Italiam cum exercitu properat, transitumque per civitatem Viennam faciens, Carlomannum fratrem suum monachum ibi misit, simul cum regina Bertruda ibi Carlomannus ægrotans obiit. Aistulphus audito Pippini regis adventu, clausis prohibitis, cum Longobardis obviam Pippino pervenit. Sed Pippinus rex vi insistens bellando, auxiliante beato Petro, Italiam ingressus est; et remisso pontifice Stephano, per Fulradum aliosque ministros ad sedem suam, ipse Papiam ubi Aistulphus se recluserat, obsedit. At ille, cernens se non posse eva• Videtur deesse aliquid.

manæ restituturum. Obsides igitur quadraginta simul cum juramento dedit. Sicque obsidione liberatus est: rex vero Pippinus in Franciam rediit. Sed Aistulphus ut perfidus omnia mentitus est. Ob quam causam rex Pippinus, Italiam iterum ingressus, Papiam obsedit, Aistulphum intus clausit. Aistulphus, iterum sacramento nimium eoactus, firmavit se omnia redditurum insuper Pippinus rex Ravennam totamque Pentapolin sanctis apostolis Petro et Paulo tradidit. Reverso rege Pippino, Aistulphus duma venarum divino judicio subito percussus interiit. Interjecto tempore, Desiderius in regnum Longobardorum successit. Constantinus imperator, missis donis regi Pippino simul organo musico, pacem cum Francis statuit. Tenente placitum Pippino Regem Compendio, Tassilo dux Bajovariorum ad illum ibi venit, seque illi in vassallum commisit, atque super corpora sanctorum martyrum Dionysii, Rustici, et Eleutherii, simul et super corpora sanetorum confessorum Martini et Germani juravit ut in omnibus diebus vitæ suæ regi filiisque ejus integram fidem cum subditione servaret. Acta sunt hæc anno Incarnationis Domini septingentesimo quinquagesimo octavo. Omnesque majores Bajovariorum una cum ipso sacramentis jurationum obstricti sunt. Bertericus Viennensem Ecclesiam, homo simplex, suscepit regendam. Post ipsum, Proculus episcopus, similiter innocens et simplicis naturæ. Pippinus rex, iterum Saxoniam ingressus, firmitates omnes SaxoC num obtinuit, multaque strage Saxonum populum perdomuit, in tantum ut dona annualia eis imposuerit per singulos annos Francis deferre tria millia equorum. Anno Incarnationis Domini septingentesimo quinquagesimo nono natus est Pippino regi filius, quem idem pater Pippinum vocari præcepit. Qui post nativitatem tertio anno defunctus est. Waifarius dux Aquitanorum, omnes facultates ecclesiarum quæ ad jus Francorum pertinebant, in Aquitania invasit. Ob quam causam Pippinus rex egressus, pervenit usque ad locum qui vocatur Todoat. Istic Waifarius per legatos suos omnia promisit se redditurum. Anno Incarnationis Domini septingentesimo sexagesimo, acceptis obsidibus, rex reversus est. At Waifarius promisit, sed minime perfecit. Rever us iterum Pippinus rex et cum eo filius Carolus plurima catella Aquitanorum cepit, Burbontis, Cantela Clarimontis, quod incendio concremavit. Pervenitque usque ad Lemovicas vastando terram, Waifarium insequendo. Tertio in Aquitaniam pergens, Bituricas civitatem cepit, et castrum Toartis. Quartum in Aquitaniam, pergens, tenuit placitum suum Nevernis. Inde Tassilo dux Bajovariorum, postpositis sacranentis, postposita propinquitate (erat enim nepos ejusdem regis), ab eodem itinere se abduxit, atque in Bojovariam revertitur. Rex Pippinus tamen Aquitaniam perambulavit, usque ad Cadurtium. Anno Incarnationis Domini septingentesimo sexagesimo

D

quinto quintum iter arripuit in Aquitaniam, te- A sed impetum Francorum sustinere non valens, Panuitque placitum suum Aurelianis. Construxitque castrum Argentonium, quod Waifarius paulo ante destruxerat, positis ibi ad custodiam Francis. Similiter apud civitatem Bituritas, exercitum ad custodiam disposuit. Facta est tunc temporis synodus, anno Incarnationis Domini septingentesimo sexagesimo septimo, et quæstio ventilata inter Græcos et Romanos de Trinitate, et utrum Spiritus sanctus sicut procedit a Patre, ita procedat a Filio, et de sanctorum imaginibus, utrumne fingendæ, an pingendæ essent in ecclesiis. Sextum iter faciens in Aquitaniam munitissima loca plurima cepit, et usque Garonnam pervenit reversus Bituricas, legatos de morte Pauli Romani pontificis accepit. Septimo itineri in Aquitaniam per Viennam transitum faciens, ubi tunc Viennensem episcopatum post aliquot annos Berterico cuidam ex familia Ecclesiæ dedit, usque Sanctonas pervenit. Capta est mater Waifarii et so rores ejus ac neptes. Sie rex usque Garonnam cuncta diripuit inde iterum interposito tempore simul cum Bertruda regina in Aquitaniam transiens, apud Petragoricas Waifarium ducem interfecit. Inde post victoriam Sanctonas rediit, ubi reginam dimiserat, et ægrotare cœpit : inde orationis gratia ad sanctum Martinum venit. Ad sanctum Dionysium quoque perveniens, octava Kalend. Octob. anno Incarnationis Domini septingentesimo sexagesimo octavo obiit : regnavit autem post diem unctionis suæ octodecim annis paulo amplius. Gloriosi filii illius Carolus et Carlomannus in regnum Francorum elevati sunt. Carolus in Novioma civitate, Carlomannus Suessionis. Carolus rex in Aquitaniam contra Hunoldum rebellantem ingressus est. Misitque legatos suos ad Lupum Wasconum ducem, et inde adductus est supradictus Hunoldus, una cum uxore sua Bertha regina, per Bajovariam perrexit in Italiam. Anno Incarna. tionis Domini septingentesimo septuagesimo primo. Carlomannus defunctus est in villa quæ dicitur Salmontiacus, pridie nonas Decembres. Uxor vero illius cum aliquibus Francis ingressa est in Italiam. At nobiliores Franci cum episcopis et comitibus glorioso regi Carolo se commiserunt. Gloriosus rex Carolus Ardurmensul fanum Saxonum penitus destruxit: ubi cum exercitus gravi siti laboraret, medio die subito ex quodam torrente largissimæ aquæ emanaverunt, quæ sufficerent cuncto exercitui et ju mentis eorum. Anno Incarnationis Domini septingentesimo septuagesimo quarto legatus Romanæ Ecclesiæ Petrus ab Adriano pontifice ad gloriosum Carolum venit: et quia itinera terræ præclusa erant a Longobardis, navigio usque ad portum Massilie venit, postulans auxilium contra Desiderium Longobardorum regem. Pius rex Carolus usque Genuam venit divisoque ibi exercitu suo, partem misit per Alpes Cottias, et per juga Gibennica, id est per inontem quem accola Cenisium vocant, quæ latera aperiunt in agros Taurinorum. Desiderius rex tunc juxta clusas Longobardorum exercitum composuerat:

piam ipse Desiderius refugit. Et pius rex Carolus post Desiderium per apertas clusas veniens, civitatem ipsam obsedit. Anno Incarnationis Domini septingentesimo septuagesimo quarto pius rex Carolus Romam abiit, indeque reversus Papiam cepit, cum rege Desiderio uxorem ac filiam ejus thesaurumque illius sibi suisque tulit. Omnes Longobardos subegit, captis civitatibus ac direptis universis Italia, Adalgisus filius ejusdem Desiderii, fuga lapsus, nave Constantinopolim venit. Ordinata Italia, rex Carolus in Franciam revertitur. Interim dum rex in Italia esset, Saxones ad præsidia Francorum cum exercitu exeuntes obsidentesque quoddam castellum Buriaburg, quamdam ecclesiam concremare a foris caB stello voluerunt, quam sacraverat beatus Bonifacius martyr. Subito autem apparuerunt duo juvenes miræ claritatis et candoris, videntibus tam Christianis quam paganis qui ipsam ecclesiam defendere videbantur. Horum aspectu terribili perterriti Saxones, in fugam versi sunt, sicque castrum illud ab obsidione liberatum. Rex Carolus, ut pervenit ad locum qui dicitur Ingilinham, quatuor scaras in Saxoniam dirigit, quæ Deo auxiliante victrices exstiterunt. Rex gloriosus Carolus castrum Sigiburgum in Saxonia cepit, Eresburgum super Wisaram fluvium, in loco qui dicitur Brunisberg, reædificat. Sicque Franci utramque ripam, fugatis et partim occisis Saxonibus, obtinent. Gloriosus rex Carolus usque Oboacrum fluvium Saxoniam aliasque gentes peragrans, reC ceptis obsidibus, in Franciam r dist. Audito quod Rothaugaudus Longobardus in perfidiam versus esset, Italiam iterum repetiit, septingentesimo septuagesimo sexto anno Incarnationis Domini. Occiso Rothau_ gaudo, Forojulium, Tharavisium, atque alias civitates in ditionem suam recepit, easque Francis ad custodiam permisit. Heresburgum castrum Saxones invadunt et destruunt. Sed cum præpararent machinas el petrarias, atqué cletas, ut alterum castrum præriperent, videntibus adversariis, apparuerunt; in modum scuti, duo globi flammantes super ecelesiam quae in ipso castro erat. Qua visione pavefacti Saxones, relinquentes universam præparationem suam, ita fuga lapsi sunt, ut mutuose gladiis conciderent. Rex gloriosus Carolus iterum Saxones agD gressus, firmitatesque illorum omnes obtinens, quo Lippia consurgit, omnia peragrans, universam Saxoniam recepit, et reædificato Heresburgalio castro super Lippiam Saxones cum uxoribus et infantibus baptizatos in fide sibi conjunxit, et placitum generale tam ex Francis quam ex Saxonibus celebravit ad Paterbrunnam. Witichingis cum quibusdam Saxonibus rebellis in Northmanniam transfugit, auxilium ab eis contra Regem gloriosunt Carolum postulans, baptizatis Saxonibus et ingenuitate et alodo fidei firmitas roborata si amplius amissa Christianitate in perfidiam relaberentur. Gloriosus rex Carolus pascha celebrato in Aquitania, in villa quæ dicitur Canssinogilo septin

« PoprzedniaDalej »