Obrazy na stronie
PDF
ePub

fæculi) ultimo max antea Judæos allocutus CAPUT 1. c. Ecce relinquetur vobis, ait, domus vestra CXIII. deserta: dico enim vobis, non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Et egressus Jesus de templo ibat; nec amplius redibat. Exspectamus igitur futu rum tempus, quo Judæi Christo fint Hosanna fincere et constanter acclamaturi. Verbis illis Benedictus qui venit in nomine Domini in mox citato Matthæi loco additur hic apud Lucam pax in cœlo, et gloria in excelsis, forte, quia ibi de excæcatis Judæis fermo est, instabantque fata, quæ in excisione urbis fubituri erant, dispersioneque gentis, in qua etiamnum versantur; hic autem apud Lucam de acclamatione discipulorum Christi, qui tunc aderant, ad eorum censum pertinentes, quibus in nativitate Christi ab angelis Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus est acclamatum: dum iam tunc tempus instaret, quo Christus erat expleturus opus reconciliationis nostræ, pacificans per fanguinem crucis eius, five que in terris, five qua in cælis funt a).

a) Col. I. 20.

CAPUT

CXIV.

Ecclesia

libus con

CAPUT CXIV.

CHRISTUS GRANUM MORTUUM
ET SEPULTUM IN TERRA

MULTIPLICANDUM.

Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum folum manet. Si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam fuam, perdet eam: et qui odit animam fuam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me fequatur: et ubi fum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Jo. XII. 24. etc.

Animadverte quomodo Christus præmissa

ex genti- folita fua asseverandi formula declaret, qua greganda. ratione ager dominicus Ecclesia per orbem

inter gentes fit feminandus, ipseque adeo glorificandus morte fua: et quam oppor tune rem fuis discipulis aperiat, dum gentiles quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo, Jesum videre desiderant fama nimirum et auditu miraculorum Christi excitati, tunc cum Judæi, apud quos patrata fuerant, Jesum exterminatum ibant. Erant hæc femina Ecclesiæ 'ex genlibus congregande fructus mortis fuæ.

1

Venit hora, inquit, ut glorificetur Filius homi- CAPUT. nis, Evangelium fcilicet cunctis gentibus CXIV. prædicetur, agerque dominicus fiat. Verumtamen ficut triticum nonnisi cadens in terram mortuum fructificat, ita primum mors præcedat necesse est, agerque fanguine est irrigandus. Loquitur primum de se, morteque. fua, deinde etiam fuos fuo exemplo hortatur, ut vitam fuam perdere non timeant. Qui amat animam fuam, perdet eam etc. Factum id insigniter imprimis, dum post mortem exemploque Christi tot millia martyrum ex gentilibus Ecclesiam illius irrigarunt fanguine fuo ad glorificandum Dei nomen. Sic Christus Petro denuntiat martyrium Jo. XXI. 19. Significans, qua morte clarificaturus esset Deum.

vocem, existi

Alii autem dice-
Respondit Jesus:

Christus rogat Patrem: Pater clarifica
nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo: Et cla-
rificavi, et iterum clarificabo, Turba Judæo-
rum indigna non intellexit
mans tonitruum esse factum.
bant: Angelus ei locutus est.
Non propter me hac vox venit, fed propter vos.
Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius
mundi eiicietur foras. Et ego si exaltatus fuero
a terra, omnia traham ad meipsum. Hæc est
hora, de qua Christus: Venit hora, ut cla-
rificetur Filius hominis. Et in psalmo XLV.
11. Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.

[ocr errors]

CAPUT Quid fignificat illud: venit hora? quærit CXIV. S. Jo. Chrysostomus a), dixerat, in viam

'gentium ne abieritis, omnem Judææ præscindens pervicaciæ ansam, illos cohibuit. Cum autem ili immorigeri manerent, gentiles autem accedere vellent, tempus demum, inquit, est ad passionem accedendi, cum omnia impleta fint. Nam si contumacibus illis femper hæreremus, illosque accedere volentes non admitteremus, indignum hoc esset providentia nostra. Quia igitur discipulos fuos post crucem ad gentes missu rus erat, cum videt illas iam accedere, ait, tempus esse, ut ad crucem veniam. Non antea fivit accedere, ut id esset in testimonium illis. Antequam enim illum repellerent, antequam in crucem agerent, non dixit: Euntes docete omnes gentes; fed: in viam gentium ne abieritis; et: Non missus fum nisi ad oves, qua perierunt domus Israel; et: Non est bonum accipere panem filiorum, et dare canibus. Cum autem odio haberent eum, et ita odio haberent, ut occiderent, fuperfluum erat persistere, renitentibus illis. Nam recusarunt illum dicentes: Non habemus regem nisi Casarem. Tunc demum illos dimisit, quia ipsi priores dimiserant eum. Ideo dicit: Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis? Quid fibi vult, granum frumenti, nisi cadens in terram mortuum fuerit? De cruce a) Hom. LXVI. n. 2. T. VIII. p. 396. etc.

loquitur. Ne enim turbarentur, cogitantes CAPUT tunc illum occisum esse, cum gentes ac- CXIV. cesserint, dicit: Hoc ipsos maxime ad accedendum inducit, hoc prædicationem meam augebit. Deinde quia fermonibus non ita persuadebat, a rerum experientia ipsos allicit dicens: In frumento hoc accidit, ut mortuum maiorem fructum afferat. Si hoc in feminibus, multo magis in me." Nempe ut paucis in h. 1. post S. Augustinum Tr. 51. in Joannem Ven. Beda rem declarat a): „, Se dicebat ipsum esse mortificandum, et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judæorum; multiplicandum fide omnium populorum. CC Et S. Bernardus b): Moriatur igitur granum, furgat gentium feges. Oportet pati Chri

رو

stum, et resurgere a mortuis, et prædicari
in nomine eius pœnitentiam, et remissio-
nem peccatorum, non folum in Judæam,
fed etiam in omnes gentes. CC Fructus di
vini huius grani frumenti, ut feipsum ma-
gister humilitatis in eo momento vocat,
quo erat mortificandus exinaniendusque
ftatim se exoruit, dum tam fubito augeba-
tur credentium in Domino multitudo viro.
rum ac mulierum, ut quemadmodum Acta
Apostolorum produnt c), passim millenus,

a) T. V. p. 559. b) Serm. XV. in cantica n. 3
T. IV. p. 1310.

TOM. III.

Act. V. 14.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »