Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT CXLII.

CHRISTUS VIA, VERITAS,
ET. VITA.

Quo ego vado, fcitis, et viam fcitis.
Dicit ei Thomas: Domine, nescimus,
quo vadis; et quomodo possumus viam
fcire? Dicit ei Jesus: Ego fum via, et
veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem,
nisi per me.
Jo. XIV. 4. etc,

CAPUT

CXLII.

Postquam Christus denunciasset Petro, Vise dust

cœlestem.

ab eo se eadem nocte antequam gallus ad vitam cantet, ter esse negandum, celebrem illum ac fublimem (in quo fuerunt, qui fummas quasque eloquentiæ humanæ virtutes, importune profecto, deprehendisse fibi funt visi) apud Joannem XIV. et feqq. prosequitur fermonem interruptum, orsus ite rum velut ex abrupto: Non turbetur, inquit, cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multa funt. Si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum. Non poterant non turbari discipulorum animi ex his, quæ dicebat, et faciebat Christus tunc, dum iam prope esse ipsi conceperant regnum illud Messiæ, in quo se proximos futuros esse a rege nec quidquam dubitabant, necdum eorum animis exempto præiudicio, ac ftupore illo

CAPUT Judaico, de Messia domino ac domitore CXLII. orbis. Unde etiam referbuit inter eos con

tentio: Quis eorum videretur esse maior. At Christus repressit eorum ambitionem non folum verbis, fed facto etiam ablutioné nimirum pedum eos ad humilitatem revo cat, de proditore locutus, de infidelitate ipsorum fingulorum, de negatione Petri, tum præsertim quod abiturus, eosque folos relicturus esset. Filioli, adhuc modicum tem pus vobiscum fum. Quaretis me: et ficut dixi Judais: quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo a). Jám Petrus eum interrogaverat Domine, quo vadis? Respondit Jesus Quo ego vado, non potes me modo fe qui fequêris autem postea. Ex ipsa Petri responsione patet, mali aliquid eum esse ominatum Dicit ei Petrus: Quare non possum te fequi modo? animam meam pro te ponam. Nunc vero dum eorum animum et exspec tationem erigit, postquam præparaverit eis locum, se iterum venire promittit, et acci pere eos ad se ipsum: ut ubi fum ego, et vos fitis. Et quo vado, fcitis, et viam fcitis. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus, quo va dis: et quomodo possumus viam fcire? Simplex hæc ac popularis est interrogatio; quantivis vero ac ineffabilis momenti Christi respon

sio.

et vita.

Dicit ei Jesus: Ego fum via, et veritas,
Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

a) Jo. XIII. 33.

دو

[ocr errors]

a

Quibus verbis integra economia redem- CAPUT tionis, ac falutis humanæ per Christum CXLII. auctorem vitæ, et felicitatis æternæ comprehenditur. „, Ego fum, inquit, funt verba S. Athanasii a), eorum, qui falutem consequuntur, via, et mortuorum vita, et eorum, qui mendacium aversantur, veritas. Via est Christus tanquam homo missus a Patre, ut nos astu mendaciis dæmonis deceptos, atque in devia abductos, tanquam Deus æterna veritas, et vita in morte peccati constitutos revocaret in viam veritatis ac vitæ æternæ, ad quam a Deo creatore destinatus homo; desciscens autem Christo redemtore Deo et homine Patri est reconciliatus: Quia nemo venit ad Patrem, nisi per me. Est hoc quod dixerat: Creditis in Patrem, et in me credite. Patris mei mansiones multa funt. Ne fcilicet turbarentur dum hac se folari possent fpe: quia vado parare vobis locum in cœlis nempe vitam æternam. Quod vero non intellexerant Judæi, dum id Christus eis palam folito fuo iuramento asseveraverat Jo. VI. 47. veritas æterna: Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aternam. Ego fum panis vita etc. fed multi etiam ex discipulis dixerunt tunc: Durus est hic fermo, et quis. potest eum audire? deseruerunt viam, retro abierunt, et iam non cum illo ambulabant.

a) Serm. de fide Bibl. PP. T. V. p. 166.

In domo

CAPUT At Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba CXLII. vita æterna habes. Sic nos cum S. Ambrosio

oremus a): „, Suscipe nos quasi via, con

"

firma quasi veritas, vivifica quasi vita. Pande ergo illud vere bonum tuum, illud divinum, in quo et vivimus, et movemur. Movemur quasi in via, fumus quasi in veritate, vivimus quasi in vita æterna. " Sic S. Augustinus in illa Jo. V. 25. Christi verba b): Venit hora, et nunc est, quando

دو

[ocr errors]

C

mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint
vivent. Unde vivent? inquit, de vita. De
qua vita? de Christo. Unde probamus
quia de vita Christo? Ego fum, inquit,
via, veritas, et vita. Ambulare vis? ego
fum via. Falli non vis? ego fum veritas.
Mori non vis? ego fum vita. Hoc dicit
tibi Salvator tuus: Non est, quo eas, nisi
ad me; non est, qua eas, nisi per me.
Brevissime S. Bernardus Serm. II. de ascen
sione T. III. p. 914. c):,, Sequamur Do
mine te, quia tu es via, veritas, et vita.
Via in exemplo, veritas in promisso, vita
in præmio.
CC S. Laurentius Justinianus, de
casto connubio verbi et anima c. 22. d): Via.
inquit, credentium, veritas contemplan-
tium, et vita regnantium. Quos enim eli
gis, ut in vita æterna regnent vita vivifi

دو

a) Lib. de bono mortis c. 12. b) T. III. P. II. p. 468. c) Vid. de grad. humil. et Superb. c. 1. T. II. p. 559.

d) T. I. p. 247.

cante, nunc reples gratia. Manifestas te CAPUT illis, illos rapis in te fupra se, et iam non CXLII. funt in se, fed in te vident se non in

[ocr errors]

se, fed in te: exultant in se de te, fuaviterque commorantur extra se, quia funt in te, iucundiusque manent in te, quam in se. Omnia uno in complexu habes lib. III. de imitatione Christi c. 56.,, Ego fum via, veritas, et vita. Sine via non itur, fine veritate non cognoscitur, fine vita non vivitur. Ego fum via, quam fequi debes; veritas, cui credere debes; vita, quam fperare debes. Ego fum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego fum via rectissima, veritas fuprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si manseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te, et apprehendes vitam æternam.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »