Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum, serviliter metuunt, pleni sunt pravis affectibus et concupiscentia, ut in nono et decimo præcepto, filioli, audistis. Ideo et omnes sumus natura filii iræ, sicut Paulus ad Ephe. ii. dicit; hoc est, Deus irascitur nobis propter hoc peccatum. Omnes in peccatis concepti et nati sumus ex utero matris, ut David in Psal. li. conqueritur; ideo et omnes essemus damnati, nisi Christus nos redemisset. Ergo omni diligentia, filioli, illam alteram partem symboli discetis, ut discatis cognitionem Christi, et quomodo nos redemit.

Primum autem in symbolo appellatur unicus seu unigenitus Filius Dei; est ergo natura Deus, natus ex Deo Patre ab æterno; est Sapientia æterna, et Verbum Dei, per quod Deus Pater creavit omnia. Et quanquam hæc jam puerilem captum longe superant, tamen cum tempore in illa cognitione robustiores eritis et proficietis. Hoc autem discite jam, quod Jesus Christus est vere et natura Deus, ex Deo Patre ab æterno natus.

Deinde vere est homo, nempe unigenitus Filius illibatæ et purissimæ virginis Mariæ, conceptus ex Spiritu Sancto. Hoc nunc brevius aut aptius complecti non possumus quam his verbis, Christus Dominus noster est verus Deus, verus homo.

Secundo et hoc discite, quomodo Christus nos redemit. Quæcunque in decem præceptis Deus mandavit et præcepit nobis, quæ implere non possumus, (eo quod peccatores sumus,) hoc Christus pro nobis implevit. Et quæcunque nostris peccatis promeruimus, pro quibus nos iram Dei ferre et pati debuimus, (quæ nobis intolerabilis fuisset, et adegisset ad desperationem,) hanc Christus pro nobis tulit et passus est.

Hic nunc videtis, quare Christum oportuit esse verum Deum verumque hominem, natum ex pura virgine; nam si Christus redempturus esset nos, et satisfacturus pro peccatis nostris, oportuit ipsum esse sanctum et sine peccato; nam si et ipse fuisset reus et peccator, tum sibi.

ipsi consulere non potuisset, sed indiguisset alio salvatore et redemptore non aliter atque nos; nam quæ fecisset et passus esset, pro suis peccatis passus esset, et tamen non satisfecisset; ergo pro aliis pati non potuisset.

Nunc audistis nos omnes inde ab utero matris peccatores esse, cum parentes nostri peccatores fuerint. Ergo necessarium erat Christi nativitatem puram, sanctam esse; concipi ex Spiritu Sancto, nasci ex virgine, ut nativitas esset plane pura, et non redderet eum peccatorem, sicut nos nostra nativitas reddit peccatores; ut nostra inmunda et damnata nativitas per Christi sanctam, illibatam nativitatem remitteretur et purificaretur. Ideo dicimus in symbolo, Credo in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, &c.

Si nunc Christus non est peccator, tunc pro peccatoribus satisfacere eosque redimere potest. Si autem Christum oportuit pati et satisfacere pro nobis, omniaque facere quæ nos facere debuimus, tum necesse fuit eum hominem fieri; si n. non esset verus et natura homo, tunc non posset facere et implere quæ homines debebamus. Ut autem vere et perfecte pro nobis satisfaceret, ab omni peccato immunis, per omnia placens Deo Patri, necesse fuit eum natura et vere Deum esse. Nam nemo potest perfecte implere voluntatem Dei præterquam ipse Deus. Ideo hæ duæ naturæ in hac persona unitæ sunt, et Christus est Deus et homo.

Præterea, cum Christus pro nostro reatu vellet pati, necesse fuit eum esse natura et vere hominem; nam alias non potuisset pati pro hominibus peccato obnoxiis. Reatu horrendo tenebamur, æternæ mortis et inferni; ideo oportuit Christum esse vere et natura hominem, mori pro nobis. Deinde ut mortem et peccatum vinceret et tolleret, oportuit esse naturaliter et vere Deum; nisi enim fuisset natura Deus non potuisset evadere solutis doloribus mortis, neque a mortuis potuisset resurgere. Ergo oportuit eum esse verum Deum, verumque

per omnia hominem. Et hoc est quod dicimus in symbolo, Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus; descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis, &c.

Ita auditis, filioli, Dominum nostrum Jesum Christum verum esse hominem, et verum Deum, non conceptum in peccato, ut vos, sed ex Spiritu Sancto, et natum ex purissima virgine Maria; et (ut homo) mortem passus est pro nobis, descendit ad inferna: verum ut naturaliter Deus, ut natura Filius Dei, solutis doloribus inferni et destructo regno mortis, resurrexit a mortuis, atque ita pro nostris peccatis omnia dependit, et reatum omnem abstulit. Ideo quando credimus in Christum, et firmiter in corde, adhærentes verbo, statuimus nos ita redemptos esse, tunc Deus jam non amplius indignatur aut irascitur nobis propter peccatum aut delicta nostra, sed gratis et misericorditer condonans et remittens peccata, propter mortem et passionem Christi, impertit nobis Spiritum Sanctum, per quem resistere jam peccato et liberari ab eo possimus.

Hæc omnia Paulus ad Roma. iv. admodum brevi, sed maximi ponderis sententia complexus est; Christus (inquit) traditus est propter peccata nostra, et surrexit propter justificationem nostram. Nam cum Christus non fuerit peccator, et tamen ut peccator passus est pro nobis, et mortuus est, tum satis ex hoc claret, quod nostra peccata suscepit, et pro nobis passus iram Dei portavit, quæ nobis ferenda erat. Deinde cum non oppressus sit, nec succumbat morti, sed per gloriam Patris dextera Dei exaltatus a mortuis resurgit, tum intelligimus jam finem esse aliquem iræ immensæ illius Dei, remissa nobis esse peccata, et reconciliatos nos esse, sanctificatos, et justificatos per fidem; nam Deus gratis imputat nobis. jam justiciam alienam, scilicet Christi, pro nobis passi; non amplius imputat nobis peccatum. Hæc verba pauca, sed maxi ponderis; hanc summam totius evangelii dis

H

cite, cum inquit, Christus traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Quando enim alius pro nobis dependit, satisfacit et patitur, et ita ipse liberatur, tunc certum est, quod etiam hi, pro quibus passus est, liberi jam sunt. Quando autem liberi sumus, tunc sumus jam justi, ut jam nemo amplius ausit nos propter reatum, pro quo satisfactum est, accusare; ideo cum Christus a mortuis resurrexerit jam liberi sumus, et a peccatis justificati.

Cum nunc Christus Dominus noster ita satisfecerit pro peccato, et ita mortem et infernum vicerit, tunc ascendit in cœlos, et Deus collocavit eum ad dexteram suam, fecitque eum Dominum omnium, ideo etiam nunc est Dominus noster. Et hæc verba, filioli, diligenter animis vestris infigite, quod Dominus noster Jesus Christus est Dominus omnium nostrum. Ideo dicimus in symbolo, Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si enim non redemisset, tum nos detrusi essemus ad infernum; cum autem ipse redemerit nos, tum jam Christi sumus, et ipse Dominus noster, et nos eum diligere eique obedire debemus.

Et hæc est summa et æterna consolatio nostra, quod Christus Dominus noster est, et nos Christi sumus; nam ideo et defendet, liberabit nos. Et licet simus peccatores, tamen ipse remittet nobis peccata; nam ipse dependit precium pro nostris peccatis. Et ut maxime moriamur, tamen ipse rursus suscitabit nos, nam ipse vicit mortem. Et si in medios veniamus terrores, et dolores inferni, tamen tenere non poterint nos, nam ipse confregit infernum. Cum ergo habeamus tam potentem Dominum, tum extra omne periculum sumus.

Nos autem obedire debemus Domino nostro, et facere quæ nobis præcipit; nam ideo redemit nos ut justi et sancti simus, sicut ipse sanctus est, sicut postea audietis. Et qui non obedit, hic graviter punietur; nam Dominus noster Jesus Christus rursus adventurus est, judicaturus

vivos et mortuos. Ideo omni summo studio adnitemini, filioli, ut cum Christus redierit ad judicium, inveniat vos sanctos et obedientes, tum per ipsum habebitis vitam

æternam.

In hunc modum redemit nos Christus a peccato, et horribili reatu Adam et Evæ, quo et nos omnes tenebamur. Nam per Christi passionem et mortem, et per evangelium, hoc consequuti sumus, ut Deo rursus confidere possimus; et credentibus nobis Deus dat Spiritum Sanctum, ut eum etiam diligere possimus; et Spiritus Sanctus renovat nos, et emundat ab omnibus cupiditatibus malis, ut ita sanctificati et justificati mandata Dei servare et Domino Christo servire possimus.

Ideo, filioli, ex toto corde credetis in Jesum Christum Filium Dei unicum, Dominum nostrum; nec dubitate, quin satisfecerit pro nobis, et passus sit etiam pro nobis, pro reatu nostro. Atque per ipsum habemus remissionem peccatorum, et reconciliati sumus Deo, ut jam habeat nos pro dilectis filiis, et quando perseveramus in hac fide daturus est nobis vitam æternam.

Et hæc est summa, verus intellectus hujus secundæ partis symboli, ut credam, quod Jesus Christus natura Deus, genitus ex Patre, et verus homo, natus ex Maria virgine, sit Dominus meus, qui præcioso sanguine suo et sancta passione me perditum, miserum, damnatum hominem redemit ab omnibus peccatis, a morte æterna, a potestate Diaboli, ut ego nunc sim Christi proprius servus, et in regno ejus vivam, illique serviam, in nova, æterna justicia et vita, sicut ipse potenter surrexit a mortuis, vivit et regnat per omnia sæcula. Hic sermo cer

tus est.

Ideo, filioli, diligenter discite, et quando interrogamini, quomodo intelligis alteram illam partem symboli? respondebitis, Credo quod Jesus Christus, natura Deus ex Patre natus, natura homo natus ex Maria virgine, meus sit Dominus, ego redemptum mancipium; qui me mise

« PoprzedniaDalej »