Obrazy na stronie
PDF
ePub

nitatem, eo quod hæc tria, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, una sint divina essentia. Et valde turpe vobis esset Christianis pueris, si hoc vos non disceretis; nam omnes baptisati estis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut sic Christiani sitis, et filii Dei, ut habeatis remissionem peccatorum. Ideo et sciendum vobis est et discendum in cujus nomine baptisati sitis, ut ita vere cognoscere possitis Deum et Patrem quem habetis

in cœlis.

Hoc autem satis clare docet nos symbolum : sic enim profitemur in symbolo, Credo in Deum Patrem omnipotentem: et mox, Et in JESUM Christum Filium ejus unicum: postremo, Credo in Spiritum Sanctum. Hæc omnia tantum valent, id est, Credo in DEUM, qui est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hoc autem impii et increduli ignorant, nec capere possunt. Apud Christianos autem hoc tantum mysterium adeo clare revelatum est in verbo Dei, ut etiam infantuli et pueri inde a cunis hoc audire et discere possint. Ideo gratias agere debemus Deo, quod nobis tantam sapientiam et mysterion revelavit. Ideo videtis, filioli, in symbolo doceri quid sit Deus; nempe, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus; ut supra dixi, in symbolo discere vos posse, quid sit Deus.

Præterea discimus in symbolo quanta beneficia Deus impenderit nobis; quæ sit bona et paterna voluntas Dei erga nos. Et in hoc quidem consistit beatitudo nostra: si enim tantum sciremus quid esset Deus; non autem sciremus quicquam de voluntate ejus, an propitius esset, an vero iratus nobis et hostis; an faveret, an vero indignaretur nobis; tum sine firma consolatione, dubiæ et desertæ manerent conscientiæ. Ideo, filioli, summo studio attendite, ut discatis quæ sint beneficia Dei, quæ bona voluntas Dei erga nos, quæ sit spes vitæ æternæ ad quam vocati sumus; nam in hac cognitione sita est vita

æterna.

Triplicia autem sunt opera quibus operatur Deus nobiscum, donec in vita immortali in æternum glorificet; sicut et ipse trinus est, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

Nam primum Deus Pater creavit nos, dedit corpus et animam, dedit victum, et omnes terrenas creaturas nobis subjecit.

Secundo, cum Adam lapsus sit, et nos omnes ex ipso peccatores nati simus, tum Deus Filius, nempe Jesus Christus Dominus noster, rursus nos a peccato redemit, ut nobis remittantur peccata.

Tertio, cum peccatum nobis per fidem remissum sit, tum venit Spiritus Sanctus, et renovans corda nostra sanctificat nos, expurgat subinde in nobis magis peccatum, et facit ut justi, sancti, et templa Dei efficiamur.

Proinde hæc brevis est summa symboli ac fidei nostræ, ac si dicamus, Credo in Deum Patrem, qui me creavit; Credo in Deum Filium, qui me redemit; Credo in Spiritum Sanctum, qui me sanctificavit. Est quidem unus Deus, et una fides, ut jam audistis, sed Divinitatis sunt tres personæ, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Ideo et doctrinam symboli et fidei partiri volumus in tres partes: 1. erit de Creatione; 2. de Redemptione; 3. de Sanctificatione. Primo ergo de Creatione.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cœli

et terræ.

In hac prima parte, filioli, primum attendite verbum Credo hic tantum valere, quantum Confido. Credo in Deum Patrem, id est, confido in Deo Patre, omnia bona mihi de ipso polliceor. Et sententia est; non confidere debemus in ulla creatura, sed tantum in Deo illo vivo et vero; nulla n. creatura nec bona nobis afferre, nec malis affligere potest, nisi sit voluntas Dei. Non ipsimet fecimus nos, ut inquit Psalmus, nec servare, nec ab ullo periculo liberare nos possumus. Ideo confidere in solo

Deo debemus, illo niti, in illum sperare, omne bonum ab illo expectare debemus.

Qui ergo confidunt in hominibus, in favore aut gratia hominum; qui in sua eruditione aut sapientia, in suis opibus, potentia, amicis confidunt, aut similibus rebus ; hi non vere credunt in Deum, neque vere ei confidunt, neque omnia bona et dona expectant ab illo, sed potius contemnunt eum, et hoc, in quo confidunt, colunt pro idolo, et graviter peccant. Ideo necesse est eos pudefieri tandem, et ruere, ut tandem agnoscant et experiantur vanas esse res in quibus confisi sunt.

Verum Dominus Deus effundit in nos quotidie infinita bona; donat nobis omnia quibus indigemus ad salutem animæ et corporis; tuetur, defendit et liberat nos ab omnibus, quæ nobis usquam nocere possint in corpore et anima. Et hæc est bona et paterna voluntas ejus erga nos, qua sine meritis ullis nostris nobis benefacit. Ideo debemus credere ei, confidere ei, omnia bona expectare ab illo, et summa hilaritate cordis, et constanti fide, illius divina bonitate niti in omnibus rebus. Hic est summus et præcipuus cultus Dei, hoc placet Deo. Et quicunque sic credunt in eum, hos habet pro suis dilectis filiis, et in omnibus etiam ostendit se eis tanquam dulcissimum parentem.

Ergo, filioli, non confidamus in ulla creatura, aut ullis rebus temporariis; sed in omnibus confidamus Domino Deo, tum erimus filii Dei, et habebimus vitam æternam.

Cujusmodi autem Deus est, in quem credimus, cui confidimus? est certe Deus Pater, ille omnipotens Creator cœli et terræ. Et hæc quidem verba sunt longe maximi ponderis; ideo quasi aurificis libella, ea expendite, et discite intelligere; nam hæc verba non humanam, non philosophicam, sed infinitam quandam et cœlestem sapientiam inclusam in se habent.

Primum docet nos symbolum Deum PATREM esse omnipotentem; id est, quod operari et facere potest, nulla

creatura obstante, quæcunque vult; nihil est ei impossibile. Et hoc quidem est fundamentum et initium Christianæ cognitionis et fidei, ut credamus Deum esse omnipotentem. Quod plerique non credunt, qui tamen Christiani aut etiam docti videri volunt; qui non credunt corpus Christi vere in cœna dari utentibus sacramento; cum tamen Christus .clare dicat, Accipite, hoc est corpus meum. Quid est in causa, quod non credunt? eo quod nunquam hoc verbum vere crediderunt, Deum esse omnipotentem; sed putant, quicquid humana ratio non capit, id Deum etiam non posse operari.

Vos autem filioli, ne sequamini illos, sed sinite eos, et ex animo credite Deum esse omnipotentem, posse operari, et facere omnia quæcunque vult, et quæcunque loquitur ac promittit; tum invenietis pacem in cordibus et conscientiis vestris. Nam hæc est ingens consolatio, scire nos quod Deus est omnipotens; nam ex hoc sequitur, ut constanter confidamus, in omnibus periculis et necessitatibus credentes quod ipse nos eripere et liberare possit, etiam si rationi humanæ videantur omnia esse desperata. Ex hoc etiam sequitur, ut demisse geramus nos coram Deo, ut rebus quamvis florentibus et secundis non insolescamus, non obliviscamur Dei, nec contemnamus Deum; cogitantes Deum esse omnipotentem, qui facile impios punire et opes regum evertere possit, et facile nos prosternere, si ad iram ipsum provocemus.

Ideo, filioli, accurate expendite hæc verba (omnipotentem ;) nullus est tam deploratæ valetudinis, quin possit eum sanare; nullus tam pauper, quin possit eum ditare; nullus tam hebes aut simplex, quin possit sapientem reddere; nemo tam contemptus, quin ad honores evehere possit; nemo tantus peccator, quin possit eum justificare. Ideo confidendum est Deo soli in omnibus, nam potest facere quicquid vult; nam omnia sunt in illius potestate.

Secundo dicitur Creator cœli et terræ ; id est, cœlum et terram, et omnia quæ in eis sunt, creavit ex nihilo.

Hoc enim habet vox illa Creator: Deus dicit et fit, juxta illud Psalmi, Ipse dixit, et facta sunt. Nam Deus non ita construxit cœlum et terram ut artifex aliquis, faber, aut cementarius; sed tantum dixit, (fiat,) et factum est. Ideo novo, et apud philosophiam inaudito titulo vocatur Creator; nam in verbo mirifice condidit omnia; ipse dixit, et mox ibi stetit tota hæc rerum universitas.

Ita etiam Deus creavit hominem, deditque ei corpus et animam, rationem et sapientiam, et subjecit ei terram, et omnia quæ ex terra nascuntur; omnes arbores fructiferas, flores et gramina tot terræ nascentia, pisces maris, et volucres cœli, omnia animantia, fera et cicura, hæc omnia subjecit homini, ut his alatur et sustentetur, ut his se vestiat et ornet. Adeoque ad ministerium hominis creavit solem et lunam, et omnia sydera cœli; et quod omnino præcipuum, et maximam afferre nobis potest consolationem, omnia hæc prius creavit antequam creavit hominem, ut ostendat se esse pro nobis sollicitum, et cogitare de his, quibus indigemus, antequam nasca

mur.

Ergo, filioli, bono et magno animo simus, et credentes in Deum sic cogitemus. Si Deus creavit cœlum et terram, tunc etiam omnipotens Dominus est omnium, et omnia in cœlo, terra fiunt secundum illius voluntatem; et si omnia propter nos creavit, tunc et omnia vult servire nobis. Audiamus ergo vocem Christi, Matth. vi. Ne sitis solliciti animæ vestræ, quid edatis, neque corpori vestro, quo induamini; Respicite volatilia coli, quæ non serunt neque metunt, neque convehunt in horrea, et Pater vester cœlestis pascit illa, &c. Considerate lilia agri quomodo crescunt, non laborant, neque nent; dico autem quod ne Solomon quidem in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. Si nunc gramen, quod hodie floret, cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? Ideo debemus Deo Patri, qui nos creavit, et vitam nobis dedit, ex corde confidere, quod

« PoprzedniaDalej »