Ex his nunc pulchre intelligitis, filioli, quare baptismus sit lavacrum regenerationis, et quomodo in baptismo nascimur denuo, et novæ creaturæ efficimur in Christo. Nam qui est peccator, hic cogitur exhorrescere iram Dei, et æternam damnationem; atque ita neque pacem neque quietem in sua conscientia habet. Quando autem in baptismo remittuntur ei peccata, et ipse credit promissioni Dei, tunc per fidem justificatur, habet pacem cum Deo, læta et hilari est conscientia, certo confidens, Deum non amplius irasci, neque se propter peccata damnandum esse. Hæc autem omnino magna et mirifica mutatio et renovatio est interioris hominis, quæ nullius creaturæ viribus alias fieri potest. Ad hæc, quicunque est peccator, etiam servus est peccati, venundatus sub peccatum, nec facit hoc quod vult bonum, sed quod non vult malum, hoc facit; sicut Paulus ad Rom. vii. conqueritur, nec seipsum a peccato liberare potest. Quando autem in baptismo datur ei Spiritus Sanctus, tunc Spiritus ille Sanctus diffundit dilectionem Dei in cor ejus, ut mandata Dei aliquatenus implere possit; liberat eum a tyrannide peccati; dat ei robur novum, vim luctandi adversus peccatum, et fortiter resistendi peccato. Atque hæc tunc omnino magna mutatio et renovatio est interioris hominis. Et hoc quidem, filioli, pro certo sciatis, et firmiter credite, nullius Judæi aut Turcæ puerum, qui non est baptisatus, habere Spiritum Sanctum, neque intelligere posse verbum Dei, nec esse sanctum aut justum coram Deo. Ergo Deo ex toto corde gratias agetis, quod vos per parentes vestros perduxit ad baptismum. Quando amatis evangelium et Christum, quando creditis in nomen Christi, et evangelium libenter auditis, tum certum est, quod per evangelium accepistis Spiritum Sanctum. Præterea, is qui est peccator, etiam si habet Spiritum Sanctum, qui adjuvat eum in lucta adversus peccatum, tamen nonnunquam succumbit, et relabitur rursus in pec catum. Et etiamsi sæpe vincat peccatum, tamen hæc magna est imperfectio, quod invitus abstinet a peccato, et quod durum ac molestum est ei hoc certamen. Ergo semper est in periculo, ne superetur a peccato; et ut maxime resistat, tamen metuit ne illa justicia et obedientia infirmior et imperfectior sit, quam ut coram judicio Dei possit consistere. Sicut et re vera, nullus sanctus cum sua propria justicia, coram judicio Dei consistere potest. Quando autem in baptismo donatur et imputatur ei justicia Christi, tunc ab illis periculis omnibus liberatur; nam scit se Christum induisse, et suam infirmitatem et imperfectionem contectam ac vestitam esse perfecta justicia et sanctitate Christi. Ideo de cætero non confidit in sua justicia, sed in solo Christo, et non tristatur nec dubitat propter suam imbecillitatem, sed letatur de communicata justicia Christi. Hic iterum omnino maxima et cœlestis mutatio et renovatio est interioris hominis. Et postremo, quando quis est peccator, tunc dubitat, trepidat, et impatienter et cum pavore fert crucem, in omni tentatione et afflictione. Quando ergo irruunt repente tentationes, tunc cogitat Deum irasci, et velle propter peccatum rejicere ac damnare, hic temporaliter, et in futuro æternaliter, Ideo afflictiones et crucem, neque viriliter, neque patienter ferre potest. Quando autem in baptismo in similitudinem mortis Christi consepultus est, et habet hanc promissionem, quod Christus sanctificavit crucem et mortem, sic ut omnis crux et mortificatio jam non sit noxia, sed utilis et salutaris, ad expurgandum peccatum, ad vitam æternam, tunc redditur patiens et lætus in cruce, et lætatur ac gloriatur in afflictionibus. Hæc jam iterum magna mutatio est interioris hominis. Et hi novi affectus, et spirituales motus, sunt in animis renatorum, incogniti mundo. Et quando ita credentes in illa fide perseverant usque ad finem, tunc M Deus suscitabit eos a mortuis, ut induant immortalitatem, in æterna vita cum Christo vivant. Et tunc quidem prorsus abolito peccato et regno mortis, perfecte sancti et justi erimus, in corpore et anima. Ideo et Dominus Christus in evangelio resurrectionem mortuorum etiam vocat regenerationem. Hoc totum operatur baptismus in nobis, quando credimus. Ideo et Christus dixit, Qui crediderit et baptisatus fuerit, hic salvus erit; qui autem non crediderit, hic condemnabitur. Ideo, filioli, diligenter discite fructum et efficaciam baptismi; operatur enim remissionem peccatorum, liberat a morte et potestate Diaboli, dat salutem et vitam æternam, omnibus qui credunt, sicut verba promissionis so nant. Verum si quis dicat, Quomodo aquula hæc potest res tantas operari? respondeo, Aqua profecto non facit hæc, sed verbum omnipotens Dei, quod annexum et conjunctum est aquæ, et fides quæ verbum Dei apprehendit. Nam sine verbo Dei, aqua est aqua, et non est baptismus; verum addito et adjuncto verbo Dei viventis, est lavacrum regenerationis, et baptismus aqua vivifica æternæ salutis, balneum animarum in Spiritu Sancto, sicut Paulus ad Titum, cap. iii. dicit; Secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, hæredes simus vitæ æternæ. Certus sermo. Dabitis autem operam, pueri, ut vita etiam exprimatis hoc, quod in baptismo promisistis, et ea, quæ baptismus significat. Baptismus enim et illa immersio significat, veterem Adam, per quotidianam contritionem et pœnitentiam, cum omnibus peccatis et malis affectibus debere mortificari; et per renovationem Spiritus Sancti debere nos emergere, nova quadam vita conresuscitari Christo, ut novus homo, in justicia et veritate coram Deo, in æternum vivat, sicut Paulus ad Roma. vi. dicit; Quia quicunque baptisati sumus in Christo Jesu, in mortem ipsius baptisati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum, in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, per gloriam patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Et hæc est sententia, et simplex intellectus verborum, illius sancti baptismi; nempe ut agnoscamus nos esse peccatores; remissionem peccatorum petamus; ad ferendam crucem Christi, omne genus afflictionis, adeoque ad perferendam mortem consentiamus, ut tandem perfecte liberemur a peccato. Ideo odisse debemus peccatum, et summa dimicatione reluctari peccato. Deus autem remittit nobis peccata, et donat nobis Spiritum Sanctum, impertit nobis (cogitate quantæ hæ res sint) justiciam, dilecti filii Christi; imponit nobis crucem et afflictiones, ad mortificationem quotidianam veteris Adam et peccati. Hoc firmiter credamus, et patienter feramus crucem et tentationes, tunc salvabimur. Ideo, filioli, hæc diligenter discite, et quando interrogamini, Quid est baptismus? tunc respondebitis, Baptismus non est tantum simplex aqua; sed est aqua inclusa et conjuncta verbo Dei, et pacto promissionis Dei. Et hæc sunt verba, quibus Dominus noster Jesus Christus instituit baptismum, Matthæi ultimo; Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Quando interrogamini, Ad quid prodest baptismus ? respondebitis, Operatur remissionem peccatorum, liberat e regno Diaboli et a morte, et confert vitam et salutem æternam omnibus, qui credunt verbis his Christi, et promissioni Dei, quæ sunt Marci ultimo; Qui crediderit, et baptisatus fuerit, hic salvus erit; qui non crediderit, hic condemnabitur. Tertio, si quis interroget, Quomodo aqua res tantas potest efficere? respondete, Certe aqua hoc non efficit; sed verbum Dei, quod inditum et conjunctum est aquæ, quæ et fides verbo Dei credit. Nam sine verbo Dei aqua est aqua, et non est baptismus, sed addito et conjuncto verbo Dei vivi, jam est baptismus, aqua mirifice salutaris, lavacrum regenerationis, per Spiritum Sanctum, sicut Paulus ad Titum, cap. iii. dicit; Per lavacrum regenerationis, et renovationem Spiritus Sancti, quem effudit in nos opulenter, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati illius gratia hæredes simus vitæ æternæ, &c. Quarto, si quis interroget, Quid ejuscemodi baptismus aquæ significet? respondete, Significat veterem Adam quotidie per veram contritionem debere in nobis mortificari, cum omnibus peccatis et malis cupiditatibus, ut rursus emergat e morte, et conresuscitatus Christo novus homo sit, nova creatura, et in Deo ac coram Deo, in justicia et sanctitate in æternum vivat; sicut Paulus, Rom. vi. dicit; Quotquot baptisati sumus, Christo consepulti sumus in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit, per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Ita habetis, optimi filioli, sententiam et intellectum, quid sibi velint verba baptismi, per quem renascimur, et renovamur ad vitam æternam. Hæc diligenter discite, et Deo agite gratias, quod vos ad hanc tantam communionem amplitudinis gratiæ in Christo vocavit, et baptismum vita pia exprimite; et summæ consolationi in vita simul et morte baptismus vobis esse debet. Nam per baptismum insuti sumus morti Christi; ideo non potest nobis peccatum, mors aut infernus nocere, sed omnia hæc vincemus per fidem, sicut ipse Christus devicit, et ita per hanc renascentiam perveniemus in regnum Dei et vitam æternam. Hoc det nobis omnibus Deus. Amen. |