Obrazy na stronie
PDF
ePub

filium, epistola huius aetatis Editionibus praemissa *) intelligitur, in qua sub finem haecce leguntur: „Nec nostra opera deesse his studiis (scil. grammaticis) debet. Ideo cum viderem hunc libellum in manibus esse puerorum, fui autor viro docto Vito Vuinsemio, ut eum augeret: deesse enim aliquas pueriles regulas animadverteram. Prodit igitur locupletatus non modo praeceptis, sed etiam exemplis, quorum imitatio ad phrasim conducit." Prima huius aetatis Editio, quam ego quidem hucusque vidi, Coloniae 1538. prodiit sic inscripta: Syntaxis olim a Philippo Melanthone collecta, nunc locupletata, ut sit ad usum scholarum accommodatior. Cum praefatione Philippi Melanthonis. (Haec verba sequitur Insigne typogr., cui inscriptum est Virgilii dictum: Discite iustitiam moniti.) Coloniae Ioannes Gymnicus excudebat. Anno 1538. 11 plagg. litt. A-L sign., 88 foll. non num., 8. min. (fol. A 2a-6b Melanthonis praefatio ad Iustum Ionam, Dr. Iusti Ionae filium; fol. A 7-L8 Mel. Syntaxis; fol. L 8 vacat). **).

a

Utrum haec Ed. huius aetatis princeps, an alia eiusdem anni Wittebergae aut Lipsiae praecesserit, quae Coloniae repetita sit, id quod mihi verisimilius videtur, certo definire nequeo, quoniam eiusmodi Editionis mentionem hucusque non inveni.

(Idem Index) Lipsiae 1539. 17 plagg. litt. A-R sign., 171 plagg. num., ult. pag. alba, 8. (pag. 3-12. Mel. praefatio ad lust. Ionam filium; p. 13-171. Syntaxis; extr. pag. vacat). ***).

(Idem Index) Magdeburgi 1539. 8.; ibid. s. a.; sine loci indicio 1540. ****).

Syntaxis olim a Philippo Melanchthone collecta, nunc locupletata, ut sit ad usum scholarum accommodatior. Cum nova praefatione Philippi Melanchthonis. Norimbergae apud Ioh. Petreium. 1540. 8.†).

(Idem Index) Norimbergae 1545. ††); s. a. 8. †††).

[ocr errors]

(Idem Index, cum Insigni civitatis Norimbergensis.) Norimbergae apud Iohan. Petreium, Anno MDXLVII. 12 plagg. litt, aa nn (nn 1⁄2 pl.) sign., 100 foll. non num., 8. (fol. aa 1-5 Mel. / praefatio ad Iust. Ionam filium; fol. aa 6-nn 4 Syntaxis [inde a fol. hh 1 cum Wincleri annotatt. margin., conf. Editt. tertiae aetatis]; fol. nn 4 vacat). ††††)

Hanc Winshemii recognitionem Andreas Winclerus iterum edidit annotationibus marginalibus, suaque praefatiuncula auctam, omisso Melanthonis in Syntaxin prooemio. Has igitur Editt. tertiam huius libri aetatem nominare licet. Praefatiunculam Wincleri his Editt. praefixam h. 1. afferre iuvat:

Andreas Vinclerus Lectori S. D.

Philippi Melanthonis Syntaxin, opera viri doctissimi Viti Vuinsemii cum praeceptis, tum exemplis locupletatam, denuo diligentissime excusam damus, id quod facile re ipsa cognosces, ubi hanc nostram aeditionem cum superioribus contuleris. Exemplorum praeterea fere omnium, ex optimis quibusque Latinae linguae scriptoribus depromptorum in margine locos adiectos vides. Quem nostrum laborem non solum studiosis pueris, verum etiam

Churfürst August zu Sachsen im J. 1567. zu Copenhagen enthauptet. Bey der Execution foll er noch diese Verse haben hören
lassen:
Quid iuvat innumeros scire atque evolvere casus,
Si facienda fugis, si fugienda facis.

Worauf ihm D. Hemming aus dem Stegreif geantwortet :

Et iuvat innumeros scire atque evolvere casus,
Si facienda facis, si fugienda fugis.

*) Haec epistola, in qua Melanthon de Grammatices necessitate atque vario usu disserit, reperitur quoque in Select. epist. p. 504 sqq., Epist. lib. I. p. 448 sqq. (Edit. Lond. lib. I. ep. 129.), item in Selectarum Declamationum Ed. formae maioris (Argent. 1541. 4.) p. 754-761. et in earum Editt. formae minoris (4 Tomi 8.) T. II. p. 221 sqq., atque in huius Corporis Vol. III. p. 530–536. inter epistolas anni 1538. Hanc enim Praefationem, quam quoque Winclerus (vide subsequentem aetatem), Micyllus, Camerarius et Faber (vide supra p. 199 sqq.) in suis Editt. Syntaxeos retinuerunt, anno 1538. primum prodiisse monuit Mylius in Chronologia Scriptorum Mel. fol. D 2a ad a. 1538. Ad hanc praefationem spectat epistolae ad Iust. Ionam filium d. 23. Maii a Mel. scriptae (in huius Corp. Vol. III. p. 528 sq. recusae) locus hicce: ,, Encomium patris tui et tuum longius institueram, sed postea mutilare coactus sum arbitrio typographi. Tales habemus Aristarchos nostrorum scriptorum, qui aperte mutari postulant, quae volunt, alii tacite arrodunt.

**) Hanc Ed. Strobelio ignotam ex Biblioth. acad. Erlang. in manibus habeo.

***) Huius Ed., quam Strobelius 1. I. p. 44 sq. recenset, exemplum, cuius titulus ex parte abscissus et ultimum folium deest, ex Biblioth. Orphanotr. Halens, in manibus teneo.

****) Hae tres Editt. in Biblioth. acad. Vratislav. inveniuntur.

†) Hanc Ed. Hirschius in Millen. IV. p. 64. nr. 811. breviusque Strobelius 1. 1. p. 46. afferunt.

++) Haec Ed. in Biblioth. acad. Erlang. exstat.

†††) Haec Ed. in Biblioth. acad. Tubing, est.

tttt) Hanc Ed. ex Biblioth, senat. Norimb. in manibus habeo.

iis ipsis, qui non ita magna librorum copia instructi iuventutem docent, gratum fore confido, et longae inquisitionis molestia facile liberabuntur, quibus persuasum est, tum demum pleraque exempla rectius intelligi, cum in ipsis autoribus, unde sunt petita, legeriat. Tuum itaque fuerit, candide Lector, hos conatus nostros amplecti, quos studiosorum causa cum primis a nobis esse susceptos, credas velim. Vale.

Prima huius aetatis Ed. inter eas quidem, quas ego in manibus habeo, sic inscripta est: Syntaxis olim a Philippo Melanthone collecta, nunc locupletata, ut sit ad usum scholarum accommoda/ior. Cum Praefatione Philippi Melanthonis. Adiecti sunt in margine exemplorum loci. Lipsiae Anno M. D. XLV. (In fine:) Lipsiae Excusit Iacobus Berwaldus. 15 plagg. litt. AP sign. (fel. A 1 Andr. Vincleri praefatiuncula; fol. A 26 Melanthonis praefat. ad lust. Ionam filium; fol. A 7a—P 6b med. Syntaxis cum annotationibus marginall.; in fine Clausula addita est; fol. P 7-8. vacant). *)

(Idem Index ac Ed. Lips. 1545.) Francofordiae ad Viadrum ex officina Ioan. Eichorn. Anno M.D.LV. 14 plagg. litt. A-O sign., 112 foll. non num., 8. (fol. A 1 Andr. Vincleri praefatiuncula ad Lectorem; fol. A 26 Melanthonis praefatio ad Iust. Ionam filium; fol. A 708" Syntaxis cum annotatt. marginall.; fol. O 8 vacat). **)

Haec Wincleri Ed. etiam recusa est in Grammaticae latinae Ed., 2 quae Lipsiae ex officina typograph. Nicolai Fabri s. a. 8. prodiit, cuius descriptionem supra p. 197 sq. proposui. Praeterea Wincleri annotat. margin. ex parte quidem repetitae sunt in Ed. Norimb. a. 1547. supra p. 341 sq. recensita.

Quarta aetas huius Syntaxeos eas complectitur Editt., quae a Iacobo Micyllo a. 1540. auctae et recognitae sunt.

Grammaticae Editt., quae praeter Etymologiam Syntaxin quoque a Micyllo auctam et recognitam continent, supra p. 199-201. recensui. Utraque una cum Prosodia ex hac Micylli recognitione repetita est in Tomo V. Operum Phil. Melanthonis, qui Basileae a. M. D. XLI. mense Augusto Fol. prodiit (vide supra p. 199 sq.). Praeterea Syntaxis cum Prosodia ex hac recognitione seorsim prodiit a. 1541. sic inscripta:

Syntaxis Philippi Melanthonis, iam denuo recognita, et plerisque in locis locupletata. M. D. XLI. Hic Index figuris ligno incisis cinctus est. (In fine:) Lipsiae Excudebat Valentinus Schumannus. Anno salutis humanae. M. D. XLI. 10 plagg. litt. AK sigu., 80 foll. non num., quorum ultimum album est, 8. min. (fol. A 1 Imaginem continet, in qua supra Deus falcem tenens, infra angelus segetes falce desecans aliique uvas exprimentes conspiciuntur; fol. A 2-6 Mel. praefat. ad lust. lonam fil.; fol. A 7H 5b init. Syntaxis; fol. H 5-7 De Periodis; fol. H 7-8 De Distinctionibus; fol. H8K 7 Prosodia, subiunctà in fine Clausulâ; fol. K 8 vacat). ***)

a

201

Quinta aetas Syntaxeos Melanthonianae continetur in Editione Grammaticae latinae a loachimo Camerario anno 1550. denuo recognita et locupletata, atque iis, quae ex hac recusae sunt, de quibus supra p. sqq. diximus. Hae quoque Editt. Melanthonis praefationem ad lust. Ionam filium exhibent.

Utrum sequentes quinque Editiones:

Syntaxis olim a Ph. Mel. collecta etc. Lipsiae in offic. Ern. Voegelini, 1562. 15 plagg. 8. ****), ibid. 1568. 8.†).

[blocks in formation]

Syntaxis olim a Ph. Mel. collecta, nunc locupletata cum praefatione Ph. Me.. Francof. s. a. 8. +++)

huius aetatis sint an prioris cuiusdam, nescio, quoniam eas hucusque non vidi.

Sexta aetas huius libri complectitur Editiones Grammaticae lat. ex admodum necessariis notis marginalibus M. Iohannis Fabri recognitas et locupletatas, quas supra p. 215 sq. recensui. Etiam in his Editt. Melanthonis praefatio ad Iust. Ionam filium exhibetur.

*) Hanc Ed. a Strobelio 1. 1. p. 46 sq. recensitam ex Biblioth. acad. Erlang. in manibus habeo. **) Haec Ed. Strobelio ignota in meis libris est.

***) Haec Ed. Strobelio ignota ex Biblioth. regia Dresdensi mihi ad manus est.

****) Haec Ed. a Strobelio 1. 1. p. 47. brevissime allata in Biblioth. senat. Norimb. asservatur. +) Haec Ed. in Biblioth. regia Dresdensi est.

++) Hanc Ed. et subsequentem Strobelius 1. 1. p. 47. brevissime memorat.

†††) Haec Ed. in Biblioth. acad. Vratislav. exstat.

Septima aetas comprehendit Editiones Grammaticae lat. ab Erasmo Schmidio recognitas et locupletatas, quas supra p. 215 sqq. descripsi. Melanthonis praefatio in his Editt. omissa est.

Ab omnibus Editt. hucusque recensitis differt haecce:

Syntaxis a Philippo Melanchthone olim conscripta. Cui paucae adiectae sunt regulae ut demptis difficilioribus exemplis esset puerilibus Scholis accommodatior. (Insigne typogr.: Sciurus pomum edens.) Francofordiae Marchionum excudebat Andreas Eichorn. sine anai indicio.

A-F sign., 48 foll. non num., 8. min. (fol. A 2a E 4a init. Syntaxis; fol. E 4a in.

a

et de Periodis; fol. E 7-F 8a De Prosodia; fol. F 8 vacat) *).

6 plagg. litt.

6b De Ordine

His Editionibus Syntaxeos Melanthonianae breviter descriptis denique Compendiorum ex illa, Commentariorumque in eam ab aliis conscriptorum mentio est facienda.

Hic liber primum a Iohanne Dulcio in Epitomen redacta est sic inscriptam:

Epitomata Syntaxis Philippi Melan. a Iohan. Dulcio, in rem tardiusculorum congesta:

Quicquid precipiés, ēstō breuis, vt citò dictā
Percipiant animì dòcilēs, těněāntque fidēlēs.

Flac. in ar. Poe. **) (In fine:) Has Philippi Melanchthonis de Syntaxi praeceptiones, a Ioanne Dulcio in Typos quam commodissime contractas, Lipsiae Valentinus Schumann summa diligentia in rem studiosae iuuentutis excussit. Anno. M.D.XXXII. 4 plagg. litt. A―D sign., 59 pagg. num., quas 5 pagg. albae sequuntur, 8. (pag. 2. Prooemium, p. 3-53. Syntaxis Mel. in tabulas redacta; p. 54. Praelegendi ratio; p. 55 — 59 [fol. D 6]. De Periodis, Clausulâ in fine subiunctâ; fol. D 6-8 vacant) ***).

b

Praeter hanc Epitomen, quae solam Syntaxin continet, etiam illa Compendia supra p. 227 sqq. descripta huc pertinent, quae Syntaxin una cum Etymologia (et Prosodia) exhibent.

Commentarii praeter illos tres supra p. 223-228. recensitos a Luca Lossio, Erasmo Schmidio et anonymo quodam in universam Grammaticam lat. Melanthonis conscriptos afferendi sunt hi duo, qui ad solam Syntaxin eius pertinent:

1. Syntaxis noua Ph. Mel. schematismis delineata, in gratiam studiosorum scientiae litterarum. Idem de usu ovvtaxtixq quantum ad лoixiliαv s. rationem uariandi resoluendique pertinet, s. de ovvtaxtinn ovvovvμia, Val. Erythraeo autore ****). Huic adiecta est Syntaxis uetus, olim ab eodem P. Mel. collecta, nuper autem praeceptis et exemplis locupletata, ut sit ad usum scholarum accommodatior. Prior illustrata est annotationibus Luc. Lossii, Luneb. et indicatione locorum, qui exemplorum causa sunt adducti Phil. Bechii et Io. Bapt. Schengii †), posterior scholiis Andr. Dietherri Augustani. Argent. 1568. in Folio ††).

2. Scholia In Syntaxin, olim a D. Philippo Melanchthone collectam, postea vero operâ viri doctissimi, Viti Winsemii, cum praeceptis tum exemplis locupletatam, tam docentibus quam discentibus profutura: Non solum ad explicationem huius libelli Grammatici, sed etiam aliorum. Conscripta a M. Henrico Decimatore Giffhornensi. Lipsiae, ex officina typ. Abrahami Lambergi, sumtibus Iohan. Francken. Anno M.D.XCII. Cum Privilegio Imp. etc. (In fine:) Lipsiae Ex officina typographica Abrahami Lambergi. (Insigne typogr.: Equus alatus saliens) Anno Domini 1591. 412 plagg. litt. A-Z, a-t (t1⁄2 pl.) sign., 6 foll. non num., 667 pagg. num., 1 pag. non num., ult. fol. album, 8. (fol. A 2a 6 Henr. Decimatoris epistola dedicatoria ad Ioh. Westphal aliosque 14 adolescentes conspicuos 12. Cal. Ian. 1591. scripta; pag. 1-4 init. Prolegomenon loco praemissa; p. 4 med. -9 med. Praefationis explicatio; p. 9 med.-662. Scholia in Syntaxin; p. 663-667 [fol. t3]. Aldi Manutii epistola scripta ad Francisc. Morandum (de interpungendi ratione sive distinctionibus); pag. aversa [fol. t 3] Clausulam cum Insigni continet; fol, t 4. album est.) †††).

[ocr errors]

*) Hanc Ed. ex Biblioth. acad. Erlang, in manibus habeo.

**) Horat. Flacc. in arte poet. 335 sq.

***) Hunc librum e Biblioth. acad. Lipsiensi in manibus habeo.

****) Praeter hunc librum idem auctor etiam hoc opus grammaticum scripsit: Valentini Erythraei Lindauiensis de Grammaticorum figuris, tam singulorum, quam constructorum verborum, et de periodis libri quatuor, correcti et aucti. Item, Liber vnus, de vitijs orationis, antehac nunquam editus, eodem Erythraeo autore. Adiectum est iudicium Ioachimi Camerarij de Orthographia. Argentinae imprimebat Christianus Mylius. (In fine:) Argentinae in foro frumentario excudebat Christianus Mylius, Anno 1561. 34 plagg. 8. (Hoc opus in meis libris est.)

†) De his duobus viris doctis conf. Camerarii praefatio supra p. 207 sq. allata.

tt) Hunc librum Strobelius 1. 1. p. 48. affert.

ttt) Hanc primam Ed. huíus Commentarii, qui Strobelio latuit, ex Biblioth. senat. Hamburg, in manibus habeo.

(Idem Index) Lipsiae, Cum Privilegio. Michaël Lantzenberger excudebat. Sumtibus Iohan. Francken, Bibliopolae Magdeburg. Anno 1605. (In fine:) Lipsiae Imprimebat Michaël Lantzenberger (Insigne typogr.: Angelus hastâ Satanam feriens) Sumtibus Iohan. Francken Bibliop. Magdeburg. 41/2 plagg. litt. A-Z, a-t (t1/2 pl.) sign., 6 foll. non num., 669 pagg. num., penult. pag. non num., ult. pag. alba, 8. Haec Ed. praecedentis repetitio est; p. 663-668. Ald. Manutii epistolam, seq. pag. non num. Clausulam cum Insigni continent, ult. pag. vacat) *).

Haec de Syntaxeos Melanthonianae historia h. 1. sufficiant. Progredimur ad eam ipsam edendam, qualis ab ipso auctore conscripta et recognita est. E Prolegomenis p. 337-340. intelligitur, hanc duodecies prodiisse, scilicet 1) Haganoae 1526. 8., 2) Coloniae 1526. 8., 3) Norimbergae 1527. 8., 4) Parisiis 1528. 8., 5) Lipsiae 1529. 8., 6) Parisiis 1529. 8., 7) Norimbergae 1529. 8., 8) Lipsiae 1531. 8., 9) Coloniae 1535. 8., 10) Lipsiae 1536. 8., 11) Norimbergae 1537. 8., 12) Lipsiae 1539. 8. Harum Éditt. Ed. 7. Syntaxin ab auctore recognitam, Editt. 8. 10. 11. 12. eandem ab auctore emendatam et auctam exhibent. Ex his Editt., quas prima aetas huius Syntaxeos complectitur, hasce tres in manibus habeo: 1) Ed. Hagan. 1526., 2) Ed. Norimb. 1529., et 3) Ed. Lips. 1539., quas solis annorum numeris signabo.

Hac nova Editione repetitur Editio Norimbergensis anni 1529. ab ipso auctore recognita, subiunctá varia lectione duarum Editionum 1526. et 1539.

*) Haec Ed. in meis libris est.

SYNTAXIS PHILIPPI MELANTHONIS,

[ocr errors]

AB AUCTORE ANNO 1529. RECOGNITA.

et

DE NOMINE.

Nomen sine verbo, non absolvit orationem, aut integram sententiam. Est enim oratio, integrae sententiae explicatio. Et tamen multa saepe nomina contexuntur*), quibus unum verbum respondet. Quare principio de nominum Syntaxi dicemus.

Prima regula.

Syntaxin Graeci, nostri Constructionem vo- | Quare diu mihi in-hac parte Grammatices puer cant, rationem contexendae orationis, et con- detinendus videtur, dum omnes formulas coiungendarum vocum, ita ut certam sententiam agmentandarum vocum cognoverit, et tanquam dilucide repraesentent. In tenui, ut ait Virgi- | Architectum orationis profiteri se ausit. lius, labor est, at tenuis non gloria, nec mediocre pretium operae, posse animi sensa citra ambiguitatem efferre. Nam quibus haec Grammaticae pars non satis familiariter nota est, ii, quia temere congerunt voces, non possunt explicare, quod sentiunt, sed dant sine mente sonum, inani quodam strepitu feriunt aures, perinde atque fluctus littora ferit. Est autem in puerilibus studiis in primis opera danda, ut sermonem sibi quisque perspicuum et planum paret1), quo expromere animi cogitata sine ambiguitate possit. Indigni mihi hominis vocabulo videntur, qui quoties res seriae orationem flagitant, tanquam καφα πρόςωπα in comoediis, nullam vocern edere possunt. Saepe etiam comperi pueros, cum bonorum verborum magnam haberent copiam, tamen, quia certam structurae rationem non norant, non esse ausos loqui, quibus opera omnis collocata 2) in literas unam hanc ob causam perierat, quod Syntaxin non didicerant).

1) paret,] Ed. 1539. comparet, 2) collocata] Ed. 1539. collata

3) didicerant] Ed. 1539. errore typogr.: dicerant.

Adiectivum et substantivum eodem genere, numero et casu cohaerent, ut: Amicus certus, in re incerta cernitur 4a). Ad eundem modum et participia substantivis connectuntur, ut [Ovid. Trist. I, 9, 5.]: Donec eris felix, multos numerabis amicos. [ibid. vs. 10.] Nullus ad amissas ibit amicus opes. Idem servatur in pronominibus, ut [Ovid. Trist. III, 4, 25 sq.]:

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Et in interrogationibus, ut, Cuius sententia est?
Ciceronis.

4) contexuntur,] Ed. 1539. connectuntur,

4a) Hoc est Ennii dictum, vide Ennii fragmenta a Columna conquisita, recusa accur. Hesselio (Amstel. 1707 4.) p. 298.

[blocks in formation]

Substantivum cum substantivo, genitivo casu iungitur, ut [luvenal. sat. 14, 139.]: Crescit amor numi, quantum ipsa pecunia crescit.

Atticismum vocant, cum in hanc formam mutamus adiectivi et substantivi constructionem, ut pro nulla pecunia, nihil pecuniae, nihili homo 5). Nam adiectiva genere neutro, vertuntur in substantivorum naturam, ut apud Catullum [22, 21.]: Sed non videmus manticae quid in tergo est.

Adverbia) imitantur hanc syntaxin: satis loquentiae, sapientiae parum, abunde verborum. Figuratum est"), id genus, pro eius generis. Multi hoc tempore praetextu Evangelii, seditiones excitant, id genus homines odi, nam sibi regnum, non Christo parant 3).

[blocks in formation]

6) Adverbia] Ed. 1539. Adverbia copiae aut penuriae 7) Figuratum est,] Ed. 1539. Est et hic Atticismus, 8) Ed, 1539. h. 1. addit haec: Est et alia quaedam forma, sed qua in paucis verbis utimur, homo nihil. Res mancipii, pronuntiatur autem mancipi tribus syllabis. Sed ea vox est genitivus a nominativo mancipium. Res maucipii, id est, res propria. Addunt his dativum frugi, homo frugi et particulam huiusmodi. Haec cum omnibus generibus, casibus et numeris coniungunt.

9) et] Ed. 1539. huius loco habet: et pro ablativo interdum nominativus ponitur cum particula quam.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »