Obrazy na stronie
PDF
ePub

nodico laudabili illustrentur stylo. Adeo ) nos primum omnes Carthaginis provinciae pontifices pari animorum judicio praedicta gesta cum antiquis conciliis conferentes, assistentibus quoque nobis vicariis reverendissimorum sublimiumque prima+ rum sedium episcoporum, id est Tarraconensis provinciae Cypriani, Narbonensis Sunifredi, Emeritensis Stephani, Bracarensis Juliani, Hispalensis Floresindi, iterato ea ipsa gesta probavimus decretis quidem illis synodalibus et praecipuis in omnibus consona et Nicaenae quidem, Constantinopolitanae vel Ephesinae fidei concordantia, Chalcedonensi vero tam 2) unita, utpote ipsis verbis edita vel libata, quippe quibus 3) sumpta videtur paene omnis ipsius styli praecurrentis materia.

VI.

Et ideo supradicti acta concilii in tantum a nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in quantum a praemissis conciliis non disciscunt 4), immo in quantum cum illis concordare videntur. Habebunt ergo sui ordinis locum quae sublimationis habent et meritum. Unde his conciliis ea ipsa subnectenda decernimus, quorum et auctoritate fulta probamus.

VII.

Post Chalcedonense igitur concilium haec debito honore, loco et ordine collocanda sunt, ut cujus glorioso themate fulgent ei et loci et ordinis coaptentur honore.

VIII.

At nunc nos, quibus loqui ad cor Jerusalem divina voce praecipitur 5), id nobis deputatum gregem Christi monemus, id etiam omnibus ad aeternae vitae portum festinantibus praedicamus, brevi admodum definitione collecta, ut in una ") Christi filii dei persona duarum naturarum individuas proprietates agnoscant, sicut indivisas atque inseparabiles, ita inconfusas et inconvertibiles permanere, unam deitatis, alteram hominis, unam qua ex deo patre est genitus, alteram qua ex Maria virgine generatur). Utraque ergo ei generatio plena, utraque perfecta, nihil minus ex deitate habens, nihil imperfectum ex humanitate suscipiens, non naturarum geminatione divisus, non persona geminatus, sed plenus deus plenusque homo absque omni peccato in singularitate personae unus est Christus. Unus igitur in utraque natura consistens et divinitatis signis effulget et humanitatis passionibus subjacet. Nec enim alter ex patre, alter ex matre est genitus, cum tamen aliter de patre, aliter de matre sit natus: ipse tamen in utroque naturarum genere non divisus sed unus idemque et dei et hominis filius, ipse vivit moriens, ipse moritur vivens, ipse impassibilis patiens, ipse passioni non subjacens nec deitate succumbens nec humanitate passioni se subtrahens, habens ex deitatis natura non posse mori, habens ex humanitatis sub

1) Ideo M.
quibus Hard.
5) Jes. 40,
2.

3) Forte: ex

2) Chalcedonensis vero tam esse M.
4) discedunt E. 4. T. 1. 2. U., et M.
6) enim add. M. 7) generatus M..

--

stantia et nolle et 1) posse mori, ex una immortalis habetur, ex altera mortalium conditione resolvitur, habens in aeterna divinitatis voluntate quod 2) susceptum hominem sumeret, habens in suscepti hominis voluntate ut humana voluntas deo subdita esset. Unde et ipse dicit ad patrem: Pater, non mea voluntas sed tua fiat 3), alteram videlicet ostendens voluntatem divinitatis qua susceptus est homo, alteram hominis qua obediendum est deo.

IX.

Et ideo secundum harum duarum differentiam naturarum, duarum quoque inseparabilium proprietates praedicandae sunt voluntatum et operum.

X.

Scientes igitur hanc solam esse fidei confessionem quae vincat infernum, quae exsuperet Tartarum, de hac enim fide a domino dictum est: Portae inferi non praevalebunt adversus eam); ideo omnibus dicimus, omnibus inclamamus, ut caveamus haereticorum muscipulas, effugiamus dogmatis cancerosi venena, verbis illis quibus dispensatio humanitatis Christi adstruitur, non nobis inanium quaestionum tendicula praeparemus, quibus inanis gloriae cupidi discutere audeamus quae summa sunt. Neque enim quae sunt divina discutienda sunt, sed credenda; non enim se deus discutere jubet sed credere. Credamus ergo non sensibus nostris sed indubitatis conciliorum priscorum dogmatibus jam praemissis. Si quis igitur Jesu Christo dei filio ex utero Mariae virginis nato aliquid aut divinitatis imminuit, aut de suscepta humanitate subducit, excepta sola lege peccati, et non eum verum deum hominemque perfectum in una persona subsistentem sincerissime credit, anathema sit.

XI.

Illa igitur apologetica defensionis nostrae responsa, quae ob istorum confirmationem sunt edita pro multorum instructione et utilitate ecclesiasticae disciplinae, simili honoris et reverentiae vigore firmamus, atque ad vicem decretalium epistolarum ea permanenda sancimus.

XII.

Dantes in his gloriam soli deo omnipotenti vivo et vero, in trinitate regnanti, patri et filio et spiritui sancto, cujus dono mutuis praesentiae repraesentati adspectibus et fraternis visibus hilares et votorum spiritualium effectibus sumus opulentius efficaces, cujus gloriae immensitatem exposcimus, ut glorioso principi nostro Ervigio regi, sub cujus pace pax servatur ecclesiae, florentis regni diuturnitate temporis spatia praebeat, quo post haec praesentia ad regnum futurae gloriae nobiscum

1) et om. a M. Matth. 16, 18.

2) quo M.

s) Luc. 22, 42.

conregnandus accedat, praestante deo nostro, cujus regnum manet in saecula saeculorum. Amen.

Peractum concilium die dominico sub die duodecimo Kalendas Decembris, anno quo supra.

CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM QUINTUM

SEXAGINTA UNIUS EPISCOPORUM HABITUM ANNO PRIMO SERENISSIMI ET ORTHODOXI EGICANIS PRINCIPIS SUB DIE QUINTO IDUUM MAJARUM ERA DCCXXVI.

Apud urbem Toletanam in ecclesia praetoriensi sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnes Hispaniae Galliaeque pontifices aggregati, dum cunctis residentibus in adspectu singulorum sese in alterutrum caritas diffusa monstraret alternisque vocibus relatio gratiarum deo reddita sonuisset, adfuit idem serenissimus Egica princeps placida devotionis arce sublimis et cernua 1) culminis reclinatione laudabilis, quique in medio pontificum positus humoque prostratus sacerdotum dei se commendat orationibus; dein 2) surgens et sufficienti exhortatione 3) concilium alloquens innexa tomo sui culminis vota dei sacerdotibus tradidit relegenda: Ecce, inquiens, beatissimi patres, omne quod loqui me vobis aut circumlocutio onerosa cohibuit, aut communis sermo forsitan explicare non sinit, hic brevi stylo complicui, hic liquida renotationis insinuatione conjeci; his quaeso attendite, his 4) pertractate, his deliberationis ferte inconvulsibilem sanctionem. Tunc nos oblatum a rege tomum suscepimus, et dantes gloriam deo eidem principi benediximus, quo discedente haec in jam dicti tomi complicatione reperimus :

In nomine domini Flavius Egica rex reverentissimis patribus in hac sancta synodo residentibus. Ecce, sublimissimi patres et coelesti jure honorandi mihi pontifices, speciosum 5) vestri ordinis adiens coetum illa plus efferor potentia gaudiorum, quo in vestri medio positum non ambigo dominum Jesum Christum, ejus quippe sermonibus fidem accommodans quibus ait: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti, ibi ero in medio eorum "); tanta spei hujus fiducia feror, ut")

1) strenua M. L 2) deinde E. 4. T. 1. 2., et M.
E. 4.
4) haec M. 5) speciosi M.-
") ut deest ap. M.

Bibl. cccl. I.

[blocks in formation]

6) Matth. 18, 20.

[ocr errors]

23

quidquid vestra fuerit sententia cautum nonnisi eo dictante credam exorsum. Non ergo pudebit me illic cordis mei1) pandere sinum, ex quo ubertim manant rivuli sanitatum. Attendite jam jamque, unde cor serenitatis nostrae exaestuet, vel quibus ex causis moesti pectoris angustetur dolore. Illud mihi primo in loco dicendum occurrit, quod divi patris nostri et soceri regale sortientes fastigium gemino me sentio juramenti rete implicitum, ita ut si unum ex his observantiae cautela conservem, ex alio nihilominus in perjurii crimen videar recidisse. Egit enim idem divus socer 2) noster Ervigius princeps inter cetera, quibus me incauto et inevitabili conditionum sacramento 3) adstrinxit, cum adhuc mihi gloriosam filiam suam conjungendam eligeret, ut omnimoda sacramenti me taxatione constringeret, quo pro omni negotio filiorum suorum ita me ipsum opponendo sollicitus essem, qualiter eorum causae ad victoriam pervenirent, et quidquid me pro quibuslibet causis imperasset, in omnibus jussa ejus implerem. Haec inquam jam dicto principi sub juramenti cautione promittens, aliud e contra me tempore mortis suae impegit, aliudque 4) agere impulit scilicet ut non ante regnum adirem, nisi primum strictis me juramentorum vinculis alligarem, ut justitiam commissis populis non negarem. Acta sunt ista et specialibus conditionum probantur nexibus illigata. Quarum etiam duarum conditionum inevitabilem et sibi contrariam seriem, et illarum quas ob protectionem filiorum suorum mihi exegit, et istarum quas ob praeelectionem regni mihi 5) exigendas instituit, paternitatis vestrae pertractandam ) consultibus destinavi, petens ut et benedictionibus vestris regno confirmatus inhaeream et sanctionis vestrae regulis viam, qua discreto calle perjurii gradiar informatus, agnoscam. Non enim potero perjurii effugere notam, si aut jam dicti principis contra justitiam defendendo prolem non reddidero populis veritatem, aut propter veritatem, populorum zelans negotia, erga filios ejus promissionis meae non implevero vota. Additur super hoc, ut fertur pressurarum ejus in plerosque acerbitas, quos indebite rébus et honore privavit, quos de nobili statu in servitutem sui juris implicuit, quos tormentis subegit, quos etiam violentis judiciis pressit; pro quibus omnibus haec adhuc insuper vox in querimoniam venit, quod omnem populum regni sui ob tuitionem filiorum suorum jurare compulerit et ex hoc cunctis quasi aditum reclamandi obstruxerit. His omnibus pressurarum vocibus tabido anxietatis strepitu occupatus, cupiens periclitationis hujus elaqueari periculo, fiducia illa, qua vobis vicinum esse deum non ambigo, vestris haec tractanda ") sensibus vestrisque judiciis dirimenda committo. Nam et ceteras causarum voces reliquasque jurgantium actiones, quae vestro se

1) mei deest ap. M.
sor M.
5) mei M.

2) praecessor ER. E. 4. T. I. 2., praedeces3) cordi bonum sacramentum in m. M. 4) aliud M. 6) pertractandas M. 7) pertractanda M.

coetui dirimendae ingesserint, vestris opto judiciis consopiri, contestans1) generaliter omnes, et vos sacrosanctos coelesti jure pontifices et vos regalis aulae viros nobiles et illustres, per ineffabile illud sanctae trinitatis et individuum 2) sacramentum, et per domini nostri Jesu Christi sanguinem pretiosum ac diem futuri judicii pertremendum, ut in his omnibus commemoratis negotiorum capitulis, repulsa omni acceptione muneris et 3) favoris, fideli conscientiae oculo intendatis, quo in elucubrandis vocibus et negotiis universis ita operam detis, ne a justitiae tramite ullo modo decedatis, ut dum inflexibili aequitatis culmine judicia vestra sese in conspectu domini placitura direxerint, et mihi de admonitione lucrum et vobis pro aemulatione justorum judiciorum proveniat gaudium exoptatum. Datum sub die quinto Iduum Majarum.

Agnita) igitur hujus tomi serie vel perlecta primum nobis illud ordine consequenti occurrit, quo primitias nostri spiritus domino consecrantes collationis nostrae primordia a sanctae fidei soliditate inciperent ordienda. Sanctam igitur et definitam a patribus fidem pia confessione fatentes, sicut eam Nicaena synodus sanxit, sicut Constantinopolitana patrum aggregatio edidit, vel Ephesini coetus Cyrillo praesidente traditio protulit, atque etiam Chalcedonense concilium declaravit, sic etiam eam tenendam 5) omnibus praedicamus sicut et per traditum a patribus symbolum profitemur ac dicimus:

Credimus in unum deum patrem etc. ®).

His itaque super sanctae fidei professionem explicitis ") ad contuendam illarum seriem conditionum nos vertimus, quarum nexibus se illigatum ) praedictus princeps fuerat protestatus. Etenim tempore, quo divae memoriae Ervigius princeps hunc praesentem dominum nostrum Egicanem regem ad copulam filiae suae ) substituit 10), his eum primum ligaminibus implicavit. Clara igitur pronuntiantes 11) voce, earumdem conditionum nobis textu praecognito, invenimus illic tam impossibilia vincula quaedam juramenti innexa, ut difficulter mens jurantis ab earum illigatione sit libera, etiam si esset a regni curis et sollicitudinibus aliena : quarum textrinii evidens ligatura inter cetera connexionum capitula his verbis habebatur expressa: Circa cognatos meos filios vestros, quos

[ocr errors]

1) contestantes M. 2) et individuum deest ap. M. 3) vel M.4) Datum sub die agnita (om. voce vel) M. Forte: 5) tremendam M. tenendam Hard. 6) Vide p. 271, et p. 335 not. 15. Recensetur symbolum et disseritur de literis Benedicti II. papae Romani, quibus Hispaniarum episcopos admonuerat, ut corrigerent vel potius declararent quomodo in sua epistola, quam ipsi per Petrum regionarium Romam miserant, tres substantias assererent; verebatur enim ne tres in domino constituerent voluntates. Deinde petierat per eosdem declarari quod in eadem sua epistola dixerant, quomodo sapientia sapientiam, voluntas voluntatem genuisset. cf. Mansi Tom. XI. pag. 1083. Tom. XII. pag. 23. 7) explicatis in m. M. 8) nexibus illigatus ibid. 9) suae deest ap. M. 10) sustinuit M. 11) pronuntiantis M.

[ocr errors]

« PoprzedniaDalej »