Obrazy na stronie
PDF
ePub

suarum dimidiam partem amittat, et in deputato sibi loco redactus a totius palatii mancat societate seclusus: religiosus etiam, qui se in eadem, culpa ') devolverit, simili rerum proprietatis suae dispendio subjacebit.

CONCILIUM TOLETANUM NONUM

SEXDECIM EPISCOPORUM ANNO FELICITER SEPTIMO
REGNI SERENISSIMI ATQUE CLEMENTISSIMI
DOMINI NOSTRI RECCESVINTHI REGIS
ERA DCXCIII.

Dum

um canonicae definitionis edicto in Toletana urbe pro peragendo concilio post dicm Kalendarum Novembrium anno septimo Reccesvinthi principis gloriosissimi in basilicam 2) sanctae Mariae semper 3) virginis in unum fuissemus domino favente collecti, id communi definitione decrevimus, ut capitula, quae in priscis canonibus minime habebantur 4) inserta, pari promulgarentur sententia, et antiquis jungerentur regulis perénni jugitate mansura et omni reverentia conservanda. Sed quia nequaquam recte subditos judicat, qui non se ipsum prius justitiae censura castigat, aptum nobis et expedibile visum est ante nostris excessibus imponere modum et sic errata corrigere subditorum. Tunc namque melius judiciorum exordia diriguntur 5), cum vita judicum ante disponitur, eoque ) potius judicii forma completur, quo") negotiorum principiis aequitas judicantium antefertur; adeo ) exordium aequitatis inchoari a judicibus debet, ut perfectio juris causarum o) limitem aptius 10) formet.

I.

Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori; et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus ecclesiae, quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur, aliquid auferat vel juri suo aut cathedrae propriae unitati 11) connectat. Devotio enim uniuscujusque, sicut gratanter votum contulit deo, ita definivit quod 12) plenitudo votorum conservaretur in loco, in quo velut si collata 13) tenentur, maneat 14) gratia offerentis, ita si frustrantur, imminet pernicies defraudantis.

[ocr errors]

1) in hanc culpam M.
*) habeantur M.
quod M.

[ocr errors]
[ocr errors]

2) in basilica M. 3) semper om. a M. 5) dicuntur, forte ducuntur in m. M. 6) eo 7) cum in m. M. 8) ideo ibid. 9) perfecta 11) civitatis in m. M.

juris causatio ibid. 10) apertius ibid. 12) quo M.

[ocr errors]

13) locata Hard. e perampla collectione canonum

Biblioth. Colleg. Paris. Soc. Jesu.
in. M.

14) manet in t., manent in

Verum ut rei hujus potior soliditas habeatur, condignis filiis vel nepotibus honestioribusque propinquis ejus, qui construxit vel ditavit1) ecclesiam, licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderit 2) defraudare, aut commonitionis honesta 3) conventione compescant, aut episcopo vel judici corrigenda denuntient; quod si talia episcopus agere tentet, metropolitano ejus haec insinuare procurent: si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auditibus 4) intimare non differant. Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam et fraudem ingerere, non violentiam quamcumque praesumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut vel in mulctam vel in aliquam partem salutaris merces assumat. Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.

II.

Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri doloris, quanto jam 5) sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine juris et dolore compassionis? Quia ergo fieri plerumque cognoscitur, ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam, ut gravior ex hoc oriatur aedificantibus moeror, quam in construendo gaudii extiterat labor, adeo ) pia compassione decernimus, ut quamdiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites extiterint pro eisdem locis curam permittantur habere ) sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros. Quod si spretis ) eisdem fundatoribus rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam sui alios in eorum loco, quos iidem ipsi fundatores condignos elegerint, ordinari.

III.

Si sacerdos vel minister de rebus ecclesiae suae quidpiam alicui sub praestationis obtentu concedat, in serie instrumenti causam praestiti evidenter exponat, ut ex hoc aut juste confecta transactio innotescat, aut fraus incompetens, quae latet, appareat. Aliter vero pro hujus negotii causa deinceps scriptura confecta non valeat.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

IV.

Sacerdotes vel quicumque 1) illi sunt, quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est, quaecumque administrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis vel vile vel parum 2) habuerint, ad ecclesiae nomen, cui praesunt, chartarum conficere instrumenta procurent; non enim convenit, ut ecclesia quae 3) suscepit externum efficiat in alieno divitem et in suo retineat fraudatorem. Hi vero, qui suarum rerum noscuntur habere compendium, ex omni re, quam post ordinationis suae diem visi sunt conquisisse, sive nulla sive aliqua sint instrumenta confecta, compensata 4) tam juris sui quam ecclesiasticarum rerum ambitione 5), si se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decedentis haeredes aequo jure conquisitio pertinebit: si autem quaelibet pars majori cumulo sui juris excreverit, majorem ) etiam portionem in divisione percipiet. Quicumque vero de praedictis sacerdotibus vel ministris pro sui utilitate atque amicitia vel praestatione aut quocumque modo aut per scripturae seriem meruerint ") a quolibet collata percipere, in rebus ecclesiasticis non poterunt numerari *), sed quod exinde voluerint facere ipsorum voluntatis arbitrio subjacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia hoc sibi, cui praefuit vel minister extitit, in perpetuo vindicabit.

V.

Bonae rei dare consultum 9) et praesentis habetur vitae subsidium et aeternae remunerationis expectari cernitur praemium. Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc ex rebus ecclesiae cui praesidet ditare decreverit 10), non amplius ibidem quam quinquagesimam 11) partem dare debebit, ut hac temperamenti aequitate servata et cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat. Ecclesiam 12) vero, quae monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis munificare voluerit sepulturis 13), non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praesidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela observata, ut unam 14) tantummodo, quae placuerit, ex his duabus remunerandam 15) assumat.

VI.

Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune duximus decernendum, ut si episcopus tertiam, quam de rebus eisdem sanctione paterna sibi debitam novit, aut ipsi

[blocks in formation]

2) carum M. 3) quem in m. M. 4) com5) habitudini, al. habitione, al. habita in m. M. 7) aliquid meruerint in m. M.

6) majorem deest ap. M. 8) numerare M.

9) consilium in m. M.

11) quadragesimam ibid. 12) ecclesia in t., ad ecclesiam in m. M.

13) magnificare.. scripturis in 'm. M.

15) remunerationem in m. M.

10) ditaverit ibid.

14) unam deest ap. Al.

ecclesiae, cujus res esse patescit, aut alteri ecclesiae, cui elegerit, conferre decreverit, et licitum maneat 1), et irrevocabile robur ejus sententia ferat.

VII.

Propinqui morientis episcopi nihil de rebus ejus absque metropolitani cognitione usurpare praesumant; quod si is, qui recessit 2) metropolitanus fuerit, haeres ejus aut successorem illius aut concilium sustinebit 3), ne passim haereditatis adeundae data licentia, de rebus ecclesiae aut non reddatur 4) ratio plena aut fraus non 5) inveniatur illata: quod si presbyter aut diaconus fuerit, quos obiisse constiterit, non sine cognitione sui episcopi rem ejus haeredibus adire licebit. Quisquis sane post haec transgressor inventus extiterit, pro his, quae non expectato hoc ordine adierit, invasionis damno legis sententiae subjacebit.

VIII.

Si sacerdos vel minister ), dum gubernacula ecclesiarum administrare videntur "), contra patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae definisse aliqua dignoscatur 8), non ex die, quo talia scribendo decrevit ), sed ex quo talia moriendo definita reliquit 10), supputationis ordo substabit. Nunquam 11) etenim poterit ad tricennium temporis pertinere vita irrite judicantis 12), quia status contractuum initia non assumpsit ab origine aequitatis.

IX.

Plerique, dum rapinis inhiant ut non debent, aut miserationis opus condigne non implent aut indebita ipsi miserationi damna permiscent. Ideoque ne amplius misericordiae opus execrabile dilabatur in scelus, id communi decreto sancimus, ut cum pontificem mori contigerit, episcopus, qui ad humandum corpus ejus advenerit, descriptis thesauris atque domorum internis 13), si locuples decedentis ecclesia fuerit, non amplius quam libram auri in rebus quibus ei placuerit, exceptis ornamentis ecclesiae, cum gratia offerentium auferre pertentet. Si vero minor rebus extiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet: nam et haec ipsa usurpare ratio nulla permitteret, nisi ejus, qui convenit, sacerdotis injuriae contemplatione antiquitas hoc usu acta 14) servasset. Porro brevem 15) descriptarum rerum sub fideli relatione 16) idem, qui descripsit, dirigere metropolitano curabit: metropolitanus autem ex eadem morientis

1) licita maneant in m. M. sustinebunt M.

[ocr errors]

3) haeredes

5) In A. deficit: non.

2) recesserit M. 4) retineatu in m. M. 6) sacerdotes vel ministri M. 7) videantur M. 8) dignoscantur M. 9) decreverunt in m. M. 10) reliquerunt ibid.

11) nusquam M.

[ocr errors]

12) nusquam etenim ad triennium temporis pertine

bit irrite hoc judicantis in m. M. Cf. conc. Chalcedon. c. 17. et

Tolet. IV. c. 34.

13) atque ornamentis omnibus in m. M.

15) breve ibid.

14) usitata in textu, usurpata in m. M. 16) ratione M.

[ocr errors]

ecclesia nihil prorsus auferre praesumat, sed solam 1) quae ad eum pertinet salvationis curam 2) impendat.

X.

Cum multae super incontinentiam ordinis clericorum hactenus 3) emanaverint sententiae patrum et nullatenus ipsorum formari ) quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantium protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur3) ultio in actoribus ) scelerum, verum et in progenie") damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancillae vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios 'procreaverint, illi quidem, e quibus geniti probabuntur, canonica censura damnentur; proles autem tali) nata pollutione non solum parentum haereditatem nunquam accipiet ), sed etiam in servitute 10) ejus ecclesiae, de cujus sacerdotis vel ministri ignominia 11) nati sunt, jure perenni manebunt.

XI.

Qui ex familiis ecclesiae servituri devocantur in clerum, ab episcopis suis libertatis necesse est percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tunc demum majoribus fungantur officiis: quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus conditionis religet 12) in catenam.

XII.

Si sacerdos libertatem servis ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis suae scriptura 13) tempus annorum computatum tenebit, sed ex quo eum, qui scripturam confecit 14), verius obiisse constiterit.

XIII.

Excessibus libertorum ecclesiae plerumque patronam 15) vidimus ecclesiam convexari, et bicipiti coacti sumus taedio condolere, uno dum per superbiam reluctantis auctor contemnitur libertatis 16), altero dum libertas superbientis in conditionem relabi cogitur servitutis; adeo 17) cum jam praeteritis patrum regulis multae super hoc diversae constitutionis emanaverint sanctiones, tamen quoddam ad plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generis nobilitas debet, ut in nullo aliena commixtio maculet, quod per totum generositas propria decoravit: unde cunctis ecclesiarum libertis tam viris quam foeminis eorumque propagini interdicitur judicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis in

1) solum M.

3) usque hactenus 4) reformari al. firmari in m. M. 6) auctoribus in t., auctores in m. M. 8) aliena, al. hac in m. M.

2) curam salutarem in m. M. C. Hisp. (praeter A.), et M. 5) feriretur in m. M. 7) progeniem in m. M. quam accipiat M.

12) releget M.

trocinandi M.

9) nus

10) servitutem M. 11) ignominio in m. M. 13) scripturae M. 14) conficit M.

15) pa

16) libertatis deest ap. M. 17) ideo in m. M.

« PoprzedniaDalej »