Obrazy na stronie
PDF
ePub

rea alumnus cuneos præire præceptorum, et subsequentium fieri exemplum.

Parisiis studet.

19. His diebus abiit Parisius, ibique dialecticam sancti Augustini Deodato filio suo missum perlegit, et Martianum in liberalibus artibus frequenter lectitavit: præceptorem quippe in his omnibus habuit Remigium (10); quo peracto Turonicam remeavit. Gregorii Moralia contrahit, viso Gregorio ad hoc animatus.

tiabat: nos vero cum magno attenitu ejus miraba. A prius, mox eos indigentibus erogavit. Cœpit intemur virtutem, et non immerito: ut qui a corruptione non passus est vinci, a corruptela non debebatur prosterni. Denique parvipendebat quidquid virtutis in se videbat : illud magnopere judicabat, si quid in alio videre poterat. Sustentabatur per item infantiæ suæ tempus media panis libra et fabæ pugillo, atque (quod est contra naturam Francorum) perparvo potu. Deposita itaque omni corruptibili sarcina nudo pectore, nuda miles Christi præcinctus ferebat arma. Videbatur ab omnibus rudis triunculus senum præire cuneos, et confidens in Christo gloriosam de hoste satagebat prædam reducere. Hæc autem omnia apud ecclesiam beati Martini Turonis fiebant. Est locus ille omnibus virtutibus fertilis, prodigiis mirabilis, divitiis uber, omnique religione præfulgens. Dignum namque est illum esse mirabilem, qui tantum meruit habitatorem habere. Non enim martyr tantum aut confessor opimus, sed lux sæculi et gemma sacerdotum ibique reges properant, diversarum gentium principes ibi cum muneribus et votis sæpius frequentant.

Omnibus dat monila.

B

17. Contigit interea ut plurimi ex ipsis ad eum introirent visitandi gratia, cogniti ut notum reviserent, ignoti ut notum eum sibi facerent. At ille, velut fons redundans, desiderantissima cunctis præbebat pocula, et, quasi ex aperta bibliotheca, omnibus congrua ministrabat exempla huic castitatem indicens, illi sobrietatem imponens : hunc contemnere mundum docet, alterum ne alterius res concupiscat admonet. Unicuique enim quæque erant necessaria affluenter ministrabat; flebat miserrimum hunc mundum, et cito cum suis esse fatebatur amatoribus ruiturum. Admonebat itaque omnes vivere parce, et male concupita non amplecti; ventris penitus refrenare ingluviem, inquiens: Qui ventrem farcit venerem nutrit. Libidinosis præcipitium opponebat draconis, dicens: Heu miseros illos, quia tertiam partem stellarum post se trahit draco. Ebriosis et comestoribus dicebat Nabuzardan princeps coquorum destruxit muros Jerusalem. Mollibus et masculorum concubitoribus opponebat Herodis homicidium, et Scribæ exsilium. Quanto, inquit, melior est anima corpore, tanto qui talia agit pejor Herode. Ille corpora interfecit, animas in coelo misit: hic corpora a Deo separat, animas æterna morte trucidat. Scriba vero qui probabat tirones, captivus ductus est in Ægyptum hic enim post mortem ducendus est in infernum. Doctor itaque fiebat præcipitium, et dicebat: Aspice. Domine, qui facta est desolata civitas plena divitiis; et rursum aiebat: Væ tibi Behemoth, nunquam desinis proh nefas. Aurum libi sternis ut lutum, et radii solis sub te sunt (Job XLI). Hæc illi audientes, alius terrebatur conscius delicti sui, alius lætificabatur insons ad ejus consolationis verba: et quasi ex uno promptuario diversos sumebant cibos. Testor Jesum, quia ex ore hominis nunquam audivi tantam dulcedinem sermonis. Complebatur in eo quod dicit Dominus in Evangelio: Simile est re-. gnum cælorum homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. xin). Itaque omnes divino sale conditi et cœlesti ferculo satiati, gratias agentes ad propria remeabant.

Munera respuit.

18. Multa denique illi dona offerebant et munera : ex quibus ille nihil recipere volebat, quippe qui sua largissima distribuerat, ignorabat, quo pacto recipere posset aliena. Victus aliquando a prædieto suo domino, vellet nolletve, centum ab eo missos recepit solidos. Sed miles Christi nec momento passus est eos apud se moram pati, atque, ut

(10) Is erat Remigius Antissiodorensis monachus.

[ocr errors]

20. Per illud namque tempus rogatus est a fratribus se diligentibus, ut moralia beati Gregorii pape sub uno eis coarctaret volumine. Ille autem professus est se hæc minime facere posse, addens, etiamsi facultas agendi sibi adesset, tamen non debere hæc agere, ne tanti viri laborem, tantique operis pretium aliter immutare, vel aliquid demere videretur. Econtra illi opponebant antea succumbi, quam tanto labore sustineri, et satius esse judicabant funditus cum deserère et ad Scripturas reliquas transgredi, quam sub eo velut sub gravi mole interire. Quotidie namque apud eos de hac re non parva fiebat altercatio. Ego tamen scio super hac re multos indignandos fore, et ad sedandos eos hanc libuit orationem inserere. Non enim fiebat istud propter arrogantiam, sed disponente Domino, ut supra montem poneretur lucerna, quæ sub modio erat occultata. In exemplum tamen subjunctæ rei hoc quod diximus manifestius apparebit. Illis videlicet persistentibus in hac petitione, factum est, ut quadam nocte domnus Odo intra ecclesiam domni Martini consuetæ orationi insisteret: et ecce subito ei somnus obrepsit, viditque in eadem visione sanctorum chorum venientem desursum in eamdem ecclesiam descendere. Et prius benedixerunt Dominum; deinde ordinatim in subselliis sederunt atque post paululum unus eorum prosiliens in medium dixit: Quidnam est quod lioc in loco immoramur? Cæteri vero Gregorium papam exspectare se inquiunt. Hoc audiens pater noster Odo, velut avidus indagator, cœpit huc illueque circumspicere, quanam ex parte venientem eum posset videre. Deinde, elevatis oculis sursum, quasi e cœlo missum videt beatum Gregorium, sed ultra omnes qui præcesserant eum, vultu specieque et moribus persplendidum atque ornatum. Mox veniente illo omnes surgunt, et flexis cervicibus benedictionem petunt. Ille vero non inter eos deorsum usque de-. scendit, sed super ambonem ecclesiæ substitit, et beatum Odonem terratenus prostratum vocavit inquiens; Surge, frater Odo, noli timere. Qui cum surrexisset, vidit veluti more scriptoris super auriculam ejus hærentem pennam, et quasi doctoris magisterio productim acuminatam, et in summo fixam. Quam sumens beatus, eamque illi tradens ait. Age ergo securus, et perfice opus tibi indictum. Quem vero composueris librum, non delebitur, meum autem stabit in æternum. Et continuo evigilans, intellexit protinus quod viderat. Sumens dehinc volumen illud magnum, diligenter perlegit, et saniorem partem quam prævidit sub uno volumine composuit, et sic quidem murmurationem compescuit.

Fulconi comiti sanitatem obtinet; eum ad contemplum sæculi hortatur.

21. Factum est postmodum, ut præfatus comes Fulco de thesauris beati Martini, nescio quo pacto, tulerit duo vascula auri: sed chamo infrenatus avaritiæ, dum ea reddere nollet, gravi plexus est ultione. Ad mortem vero usque perductus, ad beati Martini se jubet portari sepulcrum ibique quamplurima promittens munera, sed nec sic sanitatis recipiebat munera. Præterea diutissime fatigatus

adeo usque est defectus, ut mortis exspectaret exi- A humana fragilitas, totum se dedit beatorum Patium. Ad quem cum domnus Odo visitandi gratia introisset, dixit illi: Redde, miser, vascula beati Martini quæ infeliciter abstulisti, et protinus salvaberis. Ille autem et illa reddere, et alia spondit conferre, si rei dictu fidem probaret. Mox patris nostri et obsequentium manibus elevatus, ad corpus beati Martini perductus, terraque prostratus, nec moram pati potuit subsidium sibi promissum: sed qui venerat manibus, veluti latus vehiculo, recupertus artubus remeare cœpit suis gressibus. Siquidem ita factum est, ut ille correptus de cætero talia non committeret, et quæ promiserat fideliter adimpleret. Cœpit interea pater Odo eum admonere, ut relicto mundo hoc tantum satageret, quemadmodum soli Deo placeret. Ille autem respondit: Mihi ista modo suadere non potes. Habeo tamen dilectissimum militem, Adhegrinum nomine, in armis strenuum, et in consilio providum, qui si te audierit, mox tuæ voluntati obaudiens erit; B quod ita sequenti tempore factum est. Intra paucos vero dies, omni recuperatus virtute, domum suam reversus est. Confluentes. ad eum undique ejus sanitati congratulantes, assumpto sermone, quæ et quanta pertulisset, illis circumstantibus cœpit exponere, addens insuper quam citatam virtutem in verbis domni Odonis comperisset. Adhegrinum ad se trahit. Balmam petit Adhegrinus, ubi Euticii norma vigebat.

22. Unus autem ex assistentibus et auditor internus erat prædictus Adhegrinus, qui mox corde compunctus, dispositis omnibus quæ possidebat concite rediit ad eum. Deposita itaque capitis coma et sæculari militia, ex tunc Christi factus est agonista. Sumens igitur pater noster universa quæ sibi ad temporalem usum tulerat, in sinibus pauperum erogavit, ut pridem de suis fecerat. Manserunt simul milites palatani parvissimo tugurio conterti. Videntes denique mundum in maligno positum, et ejus amatores ruinosam et illecebris plenam tenere viam, quotidie ad monastica festinabant scandere fastigia. Interea non fuit locus in Franciæ finibus, ubi audierunt adfuisse monasterium, in quo aut per se non issent, aut suos perlustratores non misissent, et non invenientes religionis (11) locum inter eos in quo requiescere possent, ad prædictum tugurium revertebantur cum magno dolore. Ob hanc causam placuit Adhegrino Romam pergere. Arrepto tendem itinere, devenit in finibus Burgundiae, pervenitque in quamdam villam, quæ Balma dicitur ex nomine. In ea namque erat monasterium nuper a Bermone abbate constructum : devertique illuc, et ab eo officiosissime secundum beati Benedicti intra domum hospitum est susceptus: ibique more hospitis aliquo tempore commorari voluit, non tamen ut eorum aliquo indigeret, sed ut mores habitantium locique consuetudines posset cognoscere. Fuerunt autem institutores ejusdem loci imitatores cujusdam patris (12) Eutici: cujus vitæ meritum conversationisve qualis fuerit, huic operi inserere nolui; obitum vero qualem meruerit, vestræ memoriæ commendare curavi.

Quis Euticius Odo eodem se recipit ibique scholæ præficitur

23. Fait isdem vir temporibus Ludovici magni imperatoris, charus videlicet regi, omnibus quia amabilis. Nam cum esset laicus, et peregrinis studiis eruditus, deserens ea unde superbire solet (11) Idem accidit Gerardo comiti Auriliacensi, qui huc illucque perquisivit monachos, qui bene morati essent: sed cum reperiendi raritas difficultatem intulisset anxiabatur, etc. in Vitæ lib. 11, cap.6. (12) Euticum seu Euticium hunc non alium esse a Benedicto abbate Anianensi ostensum est supra.

C

D

trum regulis et institutionibus; ex quibus nempe auctoritatibus diversas consuetudines sumpsit, unoque volumine colligavit. Deinde non multo post monachus est effectus et in tanto amore apud regem habitus, ut intra palatium illi construeret monasterium. Decurso enim vitæ præsentis stadio, circumstantibus undique fratibus subito emisit spiritum. Contigit interea dum discipulis pii patris pararentur exsequiæ, ecce rediit vivus qui fuerat mortuus. Illis vero attonitis et admirantibus dixit pater Euticus [al., Euticius]: Deo gratias, sciatis, quia in his quadraginta annis unum tantum diem non memini me cibum sumpsisse, nisi prius flevissem. Hodie namque sublato mœrore consolatus est me Dominus, et inter choros angelorum tribuit mihi requietionis locum. Dicens hæc quievit perpetue. Ipse enim pater Euticus institufor fuit harum consuetudinum, quæ hactenus in nostris monasteriis habentur : quas vir venerabilis Adhegrinus intuens, quantocius patri nostro Odoni curavit nuntiare. At ille sumptis secum centum voluminibus librorum, mox ad idem demigravit monasterium: factus est ille qui antea fuerat secutor, postea signanus: Domnus vero Adhegrinus in unam se coarctavit cellula: et permittente abbate Bernone, per triennium mansit in ea. Nam patri Odoni, quia erat vir scholasticus, laboriosum scholæ (13) imposuerunt magisterium. Erat autem ætate tricenarius.

24. Fateor, inquam, putavi vitam sanctissimi patris nostri simpliciter, cursimque transire: sed nostrum ingeniolum, veluti repugnator violentus, una cum ejus vita vult enarrare viros, quos intelligit habuisse hic socios. Quapropter obsecro, ut quemadmodum me non piget sub tanto desudare labore, nec vobis videatur ad recipiendum onerosum vel grave. Justum namque et bene placitum coram Deo esse videtur, ut eorum exempla ad ornatum locutionis cum sua describantur vita, quos ab hac peregrinatione suo felici portu transvexit ad patriam

Adhegrini in eremo vita.

25. Venerabilis igitur Adhegrinus, cujus superius memoriam fecimus, sumpta postmodum licentia eremum petiit (14), ibique parva subarctatus est spelunca. Contigit ut die quadam nimiis constrictus angustiis, cum nullus adesset, qui et consolationis verba, aut alicujus patris conferret exempla, ut ait Sapientia: Væ soli, quia si ceciderit, non habet qui porrigat ei manum (Eccl. IV); more labentis gurgitis paulo minus ac desperationem usque descendit: et ecce subito astitit, ei splendidissimus vir, quem blande, quid haberet interrogavit, aut cujus rei causa accidisset illi, quod quasi ad præcipitium se usque immergeret. Respondit dicens: Ex quo enim tempore Domino incessanter cœpi deservire, nullam consolationem aliquo modo ab eo merui accipere; qua de re coangustor vehementer, quia nescio si mea servitus illi placet, an si pro tanto labore recipere merebor quandoque mercedem. Mox ille super collum ejus irruit, eumque osculans, crede, inquit, quia de bonis Domini unquam indignus non eris. Et consolatus eum iis verbis, abiens recessit.

26. Alio iterum tempore casus se præbuit, ut extra cellam in quam manebat reciperet eum tentator: moxque in eum irruit, et supra immanissimæ rupis præcipitium evexit, indeque eum omni cum annisu præcipitare voluit. Sed quid ageret miles Christi, (13) Id est curam puerorum, qui scholæ nomine designantur. Nalgodum conferas, si lubet.

(14) Erant et apud Cluniacenses reclusi, qualis erat Gislebertus ille, cui Petrus Venerabilis scribit libri 1, epistolam 20.

qui recto gressu illic stare nequibat? quomodo re- A fratres, quorum vitam moresque reperietis in sesistere posset prorsus ignorabat. Verum cum in summo mortis articulo esset positus, subito illi adfuit beatus Martinus, apprehendensque manum ejus dixit ad eum : Quidnam est, et quomodo huc advenisti? At ille ait: Nescio, domine. Deinde confortans eum restituit in locum suum.

27. Ante hoc fere quinquennium dum pater Odo Romam pergeret, ut monasterium intra ecclesiam beatissimi Pauli apostoli, ut olim fuerat, reædificaret, cogente domno papa et universis ordinibus sacræ sedis, placuit animo suo prius dictum virum revisere, eumque de hac re consulere, ut fieret quod scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non pænitebis (Eccli. xxxu). Interea factum est dum de hac re secum quærerent, et multa de spiritualibus rebus diu sermocinarentur, cœpit eum pater Odo deprecari, ut quidquid sibi eo tempore divinitus revelatum fuisset, familiariter sibi conferret. Rocordatus denique domnus Adhe- B grinus sodalitatis antiquæ, et mox inflammatus charitatis igne, respondit dicens: Illo die, illa hora, psalmodiæ peracto cursu subito adfuit mihi beatus Martinus, cujus præclara facics, et quasi assueta familiaritas post benedictionem, mox mihi dedit facultatem effatisque sermonibus aliquantulis, deinde percunctari eum cœpi quo pergeret, aut unde veniret. At ille respondit dicens: Roma venio, et proficiscor ad Franciam ad te positus penes iter, visitationis gratia deverti. Deinde gratias agens, cœpi eum obsecrare, ut quia dignatus est peccatorem visitare, dignaretur sub ejus tugurium vel ad modicum requiescere. At ille Hodie, inquit, ordinatio (13) fit Ludovici Francorum regis, et ad ejus unctionem accelero interesse :.et idcirco nullam patior moram habere. Ad hæc ego respondi: Et si ita est ut abire velis, oro ut prius me benedicere digneris. At ille ait : Non, inquam, necesse habes benedici a me. Olim quippe qui me C benedixit, similiter et tibi. Cumque incessanter eum urgerem ut me benediceret, mox ille quasi econtra subjunxit ut eum similiter benedicerem, affirmans insuper nullo modo se mihi acquiescere, nisi vicissitudinem benedictionis rependerem ; qua de re non parva inter nos amica contentio orta est. Ille vero quia nolebat, ideo contradicebat: ego autem, quia non præsumebam. Unde factum est, ut, collata prius in invicem benedictione, mox recessit, abiens meque cum magno reliquit moerore. Ad probandam tamen hujus rei fidem adfuit pater Odo fidelissimus arbiter, qui diem illum et horam annotari jussit, et ita postmodum omnia diligenter requirens, facta reperit, ut ipse prædixit.

28. Sunt hactenus evoluti, nisi fallor, plus quam triginta anni, ex quo intra ipsam eremum déguit, Dominicis tantum diebus aut præcipuis festivitatibus ad monasterium sancti Petri, quod Cluniacum dicitur, quia duobus fere milibus prope est, as- D suevit descendere: sumpta videlicet modica farina, ex qua sibi panem conficerem solet, et fabæ paucis granis, mox ad eremum revertitur. Vino nec aliquando utebatur: adipe vero vel oleo ejus cibus non conditur. Patitur omni tempore frigus et calorem calorem inter scapulas, frigus inter manus et brachia. Sed nos vitam prosequentes viri istius, quantocius ad propositum redeamus, a quo longe digressi sumus. Sed rursum memini me promisisse vel prius patris Odonis patientiam exponere, quæ est virtutum omnium fomes: deinde temporis augmentatione reliquas ejus virtutes diligenter enarrare Idcirco auxiliante Domino, prout vires suppetunt, meam pollicitationem festinabo implere.

:

Odonem tentant falsi fratres.

quenti narratione. Hi audientes quod domnus Odo conversationis gratia illuc venisset, accedunt · ad eum simulantes, et qua causa ibi advenisset fingunt se interrogare. Itaque cum ab eo de hoc quod sciscitabantur responsum accepissent, aiunt dicentes: Omnes nos quærimus hanc congregationem fugere, ut possimus animas nostras salvas facere: et tu econtra tuam venis hic perdere ? Quibus cum respondisset cur hoc dicerent, rursum adjiciunt: Nosti consuetudinem Bernonis abbatis ? At ille Nusquam, inquit. Et illi: Heu, heu, si sciretis quam dure scit ille monachum tractare. Correptionem vero suam sequuntur verbera, et rursum quos verberat compedibus ligat, domat carcere, jejuniis affligit: et hæc omnia perpessus, nec sic suam potest miser impetrare gratiam. Hæc audiens dominus Odo, pedet ntim titubare de ingressu cœpit. Quem prædictus intuens Adhegrinus, mox prosiliens in medium inquit: Odo pater, noli trepidare; ista verba non sunt fantis, sed administrantis. Animadverte, et quia per eorum ora diabolus loquitur vide. Mox illi confusi retrorsum redeunt. Pater namque Odo cum Adhegrino collega suo ad suavissimum Christi jugum colla submittunt. Qua de re beatus Benedictus, quia erat præscius futurorum, in regularibus disciplinis præcepit (Reg. cap. 53), ut cum hospite nemo loquatur, nisi cui a priore fuerit concessum. Quanti enim tali modo decepti ab initio sanctæ conversationis retro sunt reversi, atque a calore interni desiderii ad torporem reversi sunt prava voluntatis ? et quamvis Scriptura dicat: Probate spiritus si ex Deo sunt (Joan. Iv), tamen probatio fidelium et quærentium Dominum talis esse non debet, videlicet cum Dominus per prophetam his qui Spiritus sancti calore igniti sunt, inquiens præcipiat: Vos qui in austro estis, accurrite his cum panibus quid ab aquilone veniunt. Sed miles Christi sicut blandimenta non fuit amplexus, ita videlicet nec terroribus est concussus. De his autem talibus recte ita beatus Job loquitur: Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan (Job 111).

Cluniacenses ritus præstringuuntur.

30. Libet interea patris nostri Odonis paulisper seorsum ponere vitam, ut in exponendo ejusdem loci consuetudines parum mihi aliquid liceat immorari, quatenus sequens lectio possit esse lucidior. Mos enim ejusdem loci fuerat, ut magister scholæ solus eum solo puero nec quoquam iret saltem, nec ad naturæ digestionem, sed nec solus puer secretius illi loqui præsumeret sed et propter bonum testimonium a ium e pueris, aut unum ex fratribus in comitatu, vel locutione semper assumeret. Si autem nox foret, et casu accidente secessum puer peteret, sine lucerna lumine et alio fratre extra dormitorium pedem non auderet protendere. Tempore vero refectionis nunquam deerat lectio utrisque mensis: micas vero quæ ex sectione panum fiebant, unusquisque ante se diligenter recolligens, priusquam lectio finiretur, cum gratiarum actione sumebant. Finita itaque lectione, nec eas, nec cibum alium sumere ultra aliquis audebat. Has autem micas sacratiores aliis cibis esse fatebantur. Tale namque ferebant miraculum ex eis claruisse in eisdem annis.

31. Frater quidam in eodem monasterio fuit valde idoneus, et omnibus charus. Qui ad mortem usque perveniens,circumstantibus fratribus quiejus venerant orando commendare Domino spiritum subito emissa voce clamavit dicens: Adjuvate,obsecro, domini, propter Deum; modo inquit, sum raptus ad judici, ibique protuli accusator humani generis diabo ira me ad testimonium de micis panum

29. Erant in eodem cœnobio supradicto quidam
(15) Transmarini scilicet, cujus reductio ex Anglia et condidit in annum 936,

plenum sacculum, quas comedere secundum con- A (Psal. LXXII); et rursum Posuisti tribulationes suetudinem nolui, et de mensa ceciderunt. Atque post pusillum iterum terribiliter clamare cœpit et dicere Ecce de quo dixi vobis adest diabolus, deferens prædictum sacculum. Nam cum territi fratres mirarentur, adjecit rursum : Illo in loco adest, an non videtis eum? Deinde signo crucis totum se munivit, et inter verba orationis spiritum reddidit. Ab illo ergo die omni cum diligentia sunt collectæ.

32. Est et alius inter eos taciturnitatis modus. Incompetentibus namque horis nemo intra claustrum ejusdem monasterii audet loqui, nec se cum alio fratre jungere. Quando vero duodecim celebrantur lectiones (16), nullus intra prædictum claustrum, præter ad capitulum, sequenti die loqui audet. Octava enim Natalis Domini et ejus Resurrectionis summum silentium die noctuque tiebat in illis. Brevissimum quippe istud, illud significare fatebantur æternum silentium. Nam, quoties ne- B cessarias ad exposcendum res instabant, toties diversa in invicem fiebant ad perficiendum signa, quas puto grammatici digitorum (17) et oculorum notas vocare voluerunt. Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste, ut puto si sine officio linguæ essent, ad omnia necessaria significanda sufficere possent signa ipsa. At vero in quotidianis diebus et reliquis octavís sanctorum talis discretio tenebatur. Etenim in quotidianis diebus, inter die' noctisque cursus, cxxxvII canebant psalmos: ex quibus xiv nos dempsimus propter pusillanimorum animos, exceptis peculiaribus orationibus quas nostri frequentant fratres, quæ videlicet modum psalterii videntur excedere. Similiter duabus missis identidemque litaniis. Per singulas vero horas canonicas bis flectebant genua. In octavis quas diximus, LXXV tantum canebant inter prædictos cursus, et semel flectebant genua, et bis reficiebant. Sunt namque alia quamplurima, quæ arbitror propter C fastidiosos lectores huic operi non inserere.

Odonis patientia probata.

33. Igitur Odo dum scholæ magisterium assumeret: mox se tempus præbuit opportunum, quo ejus patientia probaretur. Adfuit nox, et ecce quidam de pueris signo secessum naturæ petiit. Erat autem ille locus adeo dormitorio conjunctus, ut lucerna quæ ibi auctoritate regulari ardebat, perlustraret eum totum. Surgens itaque pater Odo,unum suscitans e pueris, illo tantum contentus lumine, cum eo abiit. Altera autem die, ut mos est, convenientes ad capitulum fratres, Martyrologio et versu finito atque lectione Regulæ, coeperunt illum graviter (18) increpare, cur sine cereo transacta nocte post puerum isset. Vernm quia ante veniam nullus suam audet proferre causam, nec suam post veniam defendere sententiam ; illico in terram corruens veniam petiit, sufficere, inquiens, sibi posse dormitorii lucem. Sed tamen ab illis non solum D est auditus, verum econtra sub gravi culpa adjudicatus. Vir denique beatissimus qui arrepto itinere angusto sequi venerat illum, qui cum pateretur, non comminabatur, non indignans, aut murmurans, nec obstantiæ opponens querelas, sed momentaneos quærens locos, terra prostratus veniam est deprecatus. Abbas autem suus volens probare patientiam ejus, finxit se iratum, et protulit sententiam excommunicatione connexam, ut ea die ultra ei veniam non peteret. Ille autem Davidicum illud in pectore volvens qui dicit: Ut jumentum factus sum apud te, et ero semper tecum (16) Lege Udalricum in lib. 11 de Consuetudinibus, cap. 46 et 55.

(17) De his signis vide Udalricum in lib. II, cap. 4.

(18) Proclamatio vocatar, de qua item in lib. II, num. 23, et apud Udalricum in lib. 1, cap. 7. Viget etiam nunc ejus usus apud Cistercienses.

in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV); abiens provolutus fratrum pedibus, rogat ut eant, et vice sua eidem abbati veniam petant; quod et factum est. Tandem admirans Bernus [al., Berno] abbas tantam in juvene patientiam, mox eum convocat, et more regule ipsam commotionem benedictione sanat; atque posthine charior factus est illi.

34. Erant autem fratres in eadem congregatione mente et actione juvenes, quorum superius mentionem fecimus. Hi vero unde proficere debuerant, inde ad interitum ibant. Nam quoties locum occasionemve reperire potuissent, diversas injurias et falsas increpationes ei objiciebant. At vero vir pacificus Odo seorsum eos ducebat, et innocens quasi reus eorum pedibus se prosternebat veniam petens, non tamen metu humano, sed amore fraterno, nimirum ut patientia corrigeret quos videbat divinam incurrere ultionem. Compescebantur tandem aliquando ab ejus patientia: sed more labentis aquæ protinus ad propria revertebantur vitia. Illum namque quem imitari debuerant, e contra insequebantur. Princeps autem pestis hujus Guido dicebatur. Sæpius enim cum instigaret alter alium. ut ei convitiaretur: aiebat ille qui mittebatur Quid prodest quotidie hæc agere, cum non possimus eum nec fugare, nec ad contumeliam provocare? Tu enim nosti, quia doctior est nobis. Hactenus enim quod ab eo discere volui, gratanter insinuavit. Vereor, inquam, ne quandoque tantis injuriis confractus incipiat retrahere postmodum invitus, quod nunc sponte largitur. At ille : Non, ut asseris, ita est. Talis enim frater Odo est, ut non tantum ista aut similia, verum et pejora sustineat: atque post hæc quod volueris gratanter impendat. Siquidem post modicum tempus divina ultione perculsi sunt justo Dei judicio, quia non potuit eos compescere fraterna correptio. Defuncto namque Bernone, qui erat tunc ipsius monasterii pater, mox deposito religionis habitu ad sæculum reversi sunt, et teterrimum meruerunt postmodum obitum.

Miraculum de micis. Parentum conversio. 35. Sane et hoc miraculum eo tempore inibi factum fuisse pater noster narrare solet. Erat quidam in eadem congregatione frater tali usus consuetudine; nam, cum sederet ad mensam, totam mentem suam lectione præoccupabat. Die quadam . contigit, ut collectis ex more (19) micis, priusquam eas sumeret, abbas præfatus lectioni finem imponeret. Sed ille quid ageret prorsus ignorabat. Nam eas post finitam lectionem non audebat comedere, nec dimittere ne casu perirent. Clauso vero pugillo dignum esse sensuit, ut cum post versum essent regressi, reservandas fore patri monasterii. Factumque est, ut ab oratorio regressi, mox se pedibus prostravit patris. Qui cum interrogaretur cur veniam peteret et ille quod factum fuerat patula manu vellet ostendere, omnes prædictæ micæ in margaritarum species sunt conversa. Glorificantes igitur Dominum, mirabiliter stupefacti sunt.Deinde præcepto patris in quoddam ornamentum ipsius ecclesiæ suntintextæ. Ille autem de se, quasi de alio, hæc solet recitare. Ex illo jam tempore cœpit infra se ipsum æstuare propter genitorum suorum ereptionem, quatenus eos posset ab hujus sæculi nexibus subtrahere. Unde factum est, ut non multo post accepta licentia ad patrem suum abiret eumque ad monasterium duceret, atque monachum ordinaret;

(19) Alius mos de micis in Regula Magistri cap. 25, nempe ut quotidie de mensis mundando levatæ in uno vase serventur, dein ab hebdomadariis Sabbato mundentur : et patella exinde coacta, aut cum farre aut cum ovis astricta, antequam ultimum seræ caldum bibant, in mensa ponatur abbatis.

matrem vero indui fecit sacro velamine: cujus vitam A peret in Domino. Cun que circumdedissent eam soquidem, si licuisset scribere, magis historia videretur esse quam schedula.

Odo desponsatæ virginitatem persuadet.

B

36. Factum est autem in illis diebus, cum quadam die jam sero divertisset quiescendi gratia in domum nobilissimi viri cujusdam, absentibus dominis, erat ibi eorum filia una cum familiis virgojam adulta, quæ videlicet nimis curiose per totam vesperam ejus actus considerare studuit atque vitam. Deinde compuncto corde latenter per quoddam posticium irruit ad eum, ejusque prostrata pedibus, se ream cito nuptiis tradendam esse dicebat: addens ut propter Deum, cujus se fatebatur famulum, in eadem nocte liberaret eam. Audiens hæc Christi miles, cum ignoraret quid ageret, et quomodo tantæ virginis voluntati satisfaceret, infra semetipsum cœpit vehementer æstuare Pietatem in Deum suo more, pietatem supra virginis lacrymas habens, proponebat sibi judicium Dei animæque illius interitum, rumoremque contra se parentum et populorum, quare talia præsumpsisset monachus. Sed amore Dei, et virginis singultibus victus, tandem in ejus ereptione dedit assensum. Nocte vero illa cum omnes famuli domus quiescerent, ille et frater qui cum eo erat, ascensis equis præcesserunt, jussuque suo famuli qui eum comitabantur, sumpta virgine secuti sunt. Altera vero die applicuerunt ad monasterium. Erat autem prope ipsum monasterium oratorium constructum, ubi nobilissimæ mulieres causa orationis (20) recipiebantur, ibique eam manere constituit, deinde ad monasterium perrexit. Sequenti vero die, ut mos est, patri monasterii omnia quæ gesserat studuit iudicare. Etenim cum ea quæ de virgine gesserat audisset, turbato aspectu cur sine licentia hæc agere præsumpsisset, graviter eum increpare cœpit. Mox ille in terram proruit, ejusque pedibus provolutus veniam precabatur. Post hæc patris C jussu a terra elevatus, post reiteratam interrogationem respondit dicens : « Domine pater, ex quo me miserum suscipere es dignatus, inquantum considerare valui, nunquam tibi aliud curæ fuit nisi de animabus lucrandis. Nam cæteri abbates hoc student, qualiter rebus possint abundare, ethominibus placere. Tu vero pietate, misericordiaque fretus, soli Deo placere satagis propter lucrum animarum, qua de re imitator tuus desideravi esse, idcirco hanc vir.ginem volui lucrari ad laudem tu: nominis. Quamvis enim me etiam tarde vincerent ipsius lacrymæ, non sum tamen oblitus tuam increpationem, quam certissime sciebam me non posse evadere: sed malui potius pii patris flagello cedi, quam reus pro anima ejus teneri. Etutinam omnes mulieres in hac provincia commorantes, quæ carnali vinculo retinentur, potuissem lucrifacere, et tu me per singulas debuisses piissimo tuo more flagellare.» Hiset similibus verbis patris commotionem delinivit, sed tamen talem D obedientiam ei protinus injunxit: Vade, et quemadmodum scisti eam de sæculo eruere, ita scias quotidie alere, ac sanctis monitis instruere, ne aliquando poeniteat, et revertatur suadente diabòload sæculum. Copitque pater Odo post hæc per singulos dies cibum ei portare, et patrum præcedentium exemplis eam instruere, donec intra paucos dies eam ad quoddam monasterium duceret, ac sacris virginibus sociaret. Verumtamen hæc omnia propter bonum testimonium præsentia fratrum fiebant. Factum est non multo post ut ipsa dormitionem acci

(20) Hinc intelligitur, mulieres in principem monachorum basilicam non fuisse admissas quod pas

rores, ut ejus spiritum orando protegerent, et cum pene illam præmortuam tenerent, subito voce qua poterat cœpit dicere: Adjuvate me, obsecro, levare. interrogantesque eam cur hæc diceret. Ecce, ait, beatissimum Paulum apostolum video venientem, et illi volo occurrere. Necdum verba compleverat, et extendens brachia ut velocius surgeret, eadem verba rursus repetebat. Cæteræ autem eam insanire putabant. Interea inquantum potuit, supra genua se elevavit, et curvato capite benedictionem venienti petiit his verbis: Benedicite, et mox quievit perpetue. Qua de re nulli dubium fuit ab eo esse sus ceptam, a quo fuerat visitata.

37. Prævidens itaque pater Bernus honestissimum virum fore futurum, promovit eum, et accersito episcopo sine suo velle consecrare eum fecit sacerdotem. De quo videlicet episcopo narrare solet pater Odo, quia benedictum ab eo cibum nullus canis audebat comedere; quod si casu contigisset, mox canis moriebatur, veluti pro cibo aliquid gustasset venenosum. Sed obsecro ut nullus me deroget pro eo quod dixerim, quia absque suo velle consecratus fuisset, ne forsitan qui hoc attentaverit facere, videatur ex illis esse qui donum sancti Spiritus cmere, aut vendere non verentur. Ea itaque nocte, quam suæ ordinationis secuta fuerat dies, cum post noctis soporem evigilasset, et nec sui consecrationem meminisset, invenissetque circa collum suum (sicuti mos est) stolam ab episcopo sibi collatam, protinus se in lamentum dedit. velut magniei aliquid accidisset mali, atque per multum postea tempus præ nimio pudore nesciebat qua fronte extra monasterium posset egredi. Unde factum est, ut ad eumdem episcopui pater Bernus mitteret eum reperta occasione quadam. Cumque episcopus ille pro sua maxime consolatione in longum sermonem de culmine sacerdotii traheret, contigit ut de statu ecclesiæ sermo inter illos adfuisset. Tunc pater Odo ex Jeremiæ vaticinio flebilem illi de sacerdotibus cœpit sermonem exponere : quo videlicet expleto, cœpit ille episcopus rogare, ut eumdem sermonem ei describeret, et libelli more componeret. Cui econtra Odo pater protulit regulam in qua continentur, quod absque licentia prioris nihil liceret monacho facere. At vero isdem episcopus ob hanc causam perrexit ad monasterium. Et quia erat prædicti patris solidalis amicus, mox quod voluit obtinuit apud eum deinde pra cepto lius tres libellos composuit ex Jeremiæ vaticinio, quorum videlicet textus per diversas jam ecclesias est translatus.

Odo abbas electus invite.

38. Per illud videlicet tempus exitiali languore cœpit decumbere pater Bernus. Mox vicinos episcopos accersivit, et ab omni ordine se deposuit : insuper et flebili voce se reum indignumque tali ministerio proclamabat præfuisse. Rogabat inter hæc verba fratres, ut sibi quem vellent, patrem eligerent. Tunc manibus fratrum pater noster captus, et quasi violenter constrictus, ac proclamantibus omnibus ut ordinaretur, coram abbate suo vi est ductus. Et cum nec sic vellet cedere, et locum pastoris subire; superatus est tandem episcoporum excommunicatione. Ordinatus itaque ille, intra modicum tempus pater Bernus migravit

ad Dominum.

sim in ordine nostro quondam usitatum, ut sæpius observavi.

« PoprzedniaDalej »