Obrazy na stronie
PDF
ePub

postrema verba expungit Papebrochius, (tametsi A inter proprietarios deputat, « qui de propriis cisleguntur in Græco) ne cuiquam offendiculo sint. Ex simili persuasione Trajani fabula promanavit, de qua vide Hepidannum in actis sanctæ Wiboradæ reclusæ. At etiam si istud membrum extremum resecemus, manet tamen eam quorumdam fuisse persuasionem, an errorem, damnatis quoquo tandem modo pœnas æternas posse fieri leviores. Verum quidquid sit de illa opinione, quam communis hodie theologorum consensus explodit, certum est recte improbatam eorum au daciam, qui pro quibuslibet indiscriminatim,etiam in ferventi criminis actu mortuis, sacrosancto missæ sacrificio parentare non verentur, quod damnavit concilium Valentinum secundum canone 12 contra duellistas. Id de quibusvis etiam damnatis statuit Augustinus in lib xx1 de Civitate Dei, cap. 21. « Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus æterno igni puniendis, quæ causa est, ut neque nunc, neque tunc oretur pro angelis malis: quæ itidem causa est, ut quamvis pro hominibus nunc vivis oretur,etiam malis: tamen jam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis. » Quod autem inferius exponens eorum sententiam, qui Dei miserationes « usque ad alia impiorum tormenta protendunt; » id ita permittit, non confirmat, ut impii pœnas «< mitiores, quam merita sunt eorum, levioresque patiantur, » non tamen habita suffragiorum, sed misericordiæ Dei ratione. Neque vero idem sanctus doctor in Enchiridii c. 110, sacrificia sentit prodesse damnatis ad pœnam æternam, sed ad temporariam. « Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem : mortem. » Ad ordinem revertor.

tellis sumptuosum ad mysteria peragenda producunt apparatum, quem contra consuetudinem sanctionemque sanctorum Patrum de iniquo mammona acquirunt, et quasi ad ornatum ecclesiæ relicturi, securi possident, » in lib. u, cap. 34. Et proprietariorum objectis respondens in cap. 36. « Si ob negligentiam,» inquit, « præpositorum solummodo, et non magis ob cupidinem suam propria haberent, non alios cibos, non alias vestes, quam regulariter constitutas præsumerent. >>

52. Hæc sufficiant ad demonstrandum sancti viri studium in rem Christianam et monasticam: quæ increpationes utinam nostro etiam tempori non convenirent, in quo (ut de nonnullis monachis loB quar) regularibus institutis, quæ sancti Patres tanta religione sanxerunt et observarunt, tam modica religio impenditur.

51. Monachis etiam Odo congrua dat monita, condignamque censuram adhibet, præsertim contra proprietarios, carnium comedones, religiosi habitus atque regulæ prævaricatores, quos « apostatas » vocat, adducto Gregorii testimonio ex homilia nona in Ezechielem. « Quia sicut apostata est qui de fide recedit a Deo: ita qui ad perversum opus post professam religionem redit, ab omnipotente Deo apostata absque ulla dubitatione deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. An non est apostasia, «< subdit Odo, « de habitu vel victu traditiones Patrum contemnere, cum Deus terminos Patrum transgredi interdixerit: despectaque victus qualitate vel quantitate per beatum Benedictum præfixa, sanguineas dapes eum filiis Israel desiderare? An non est apostasia humilem vestitum spernere, et decorem vestimenti quærere! et an ventrem colere non est apostasia, cum flens Paulus protestetur, quod ligurgitones inimici sanctæ crucis sunt, et ventrem pro Deo habeant? Nobis inquam hæc apostasiæ verba conveniunt: quandoquidem religionis habitum, per tot retro annorum curricula retentum, lascivientes quique inter nos et petulantes in hac nostra ætate mutare ausi sunt. » Hæc ille in lib. 1, cap. 17. Vide lib. 11, cap. 7 et ejusdem lib. 1, cap. 22. Ad hæc PATROL. CXXXIII.

C

D

CAP.IX.- Odonis præcipui quidam discipuli.

53. Ad absolvendum Odonis elogium necessaria est notitia ejus discipulorum, ex quibus maxime pendet magistri existimatio. Sed illud hac in re incommodi est, quod vetera hac de re monumenta nos deficiunt; et si Joannes quosdam nobis Odonis discipulos exhibet, nuda fere eorum nomina litteris consignavit. Hos inter commemorandi veniunt Arnulfus, et Landricus, ex quibus multa de Odone se accepisse Joannes refert in præfatione sua quorum alterum magistrum ac præceptorem suum, alterum confratrem vocat. His subjungitur: « Domnus Hildebrannus seu Hildebrandus, vir (ut idem ait) veridicus, et Cluniaci cœnobii præpositus, in regularibusque disciplinis ejus præceptor, » qui in compluribus instrumentis Odone abbate conditis laudatur, et cancellarii vice subscripsit præmisso diplomati Adelaidis comitissæ. Idem Cluniaci prior erat anno 17 Ludovici Transmarini, ex charta centesima sub Aimardo abbate. Alius ejusdem nominis prior Cluniaci exstitit sæculo x1, is qui postea in sedem Romanam assumptus, Gregorii VII nomen tulit. Præter illos Joannes in secundo libro nominat Petrum presbyterum, Balduinum abbatem Casinensem et sancti Pauli, Firmum ejus germanum, domnum «Gothefredum, et duos venerabiles viros ex eadem congregatione, quorum unus Archembaldus vocabatur, » ipsique Joanni «< bene notus: alter vero ignotus >> dictus << Adalasius, viri nempe,» inquit, « opinatissimi, » qui multorum monachorum « Patres nunc sunt effecti. » Archembaldus «< Cluniensis cœnobii prælatus,» id est præpositus, laudatur in charta Bernonis Matiscensis episcopi, data anno 10 Rodolfi regis; idemque videtur, qui Odoni suffectus est in regimen cœnobii Floriacensis, de quo Aimoinus in lib. 1 de Miraculis sancti Benedicti num. 13. Wlfaldus ejus successor, cujus mentio apud Joannem in libro tertio, alibi a nobis laudandus in actis sancti Abbonis abbatis. His etiam annumerari potest Aligernus, ex præposito S. Pauli ad urbem abbas Casinensis, de quo hic ad annum 986.

2

(<

54. Adalasius, mox a Joanne memoratus, indu- A erat Aribertus ille de quo hæc narrat Odo ipse in bie is est «< Adacius, » cui sub Odone coabbati Sarlatensis ac Tutelensis monasteriorum regimen commissum est, ut superius diximus in cap. 5. Eidem (ut puto) Adacio Bernardus comes, «<assentientibus beata ejus uxore, et filiis Guillermo, Gausberto, seu Arnaldo et Bernardo pariter faventibus, monasterium sanctæ Suris vocabulo Geridia, cum omni abbatia » tradit, <«<et monachis, quibus regulariter vivere inibi sub ejusdem polestate placuerit, ut tam cœnobium quam omnem abbatiam teneant et possideant sine ulla contradictione; et post obitum domni Adacii abbatis, qualem voluerint secundum regulam sancti Benedicti abbatem sibi eligant, » ita ut « sint ipsi monachi in subjectione regis ad locum salvum faciendum, non etiam ad aliquid persolvendum. » Omnes vero ad hujus facti exsecutionem obtestatur per omnia sacra, « et per meritum beatæ Suris, cujus corpus in præfato loco requiescit. » Charta hæc destituta est chronicis notis in chartario coenobii de regula apud Novempopulanos, ex quo eruta est a nostro Stephanotio.

53. His omnibus Odonis discipulis Joannes accenset etiam Adolfum, Nheodardum, et Eliziardum ex comite monachum. Forsan ex Bernonis discipulis

lib u de vita sancti Geraldi, cap. 19. « Quadam vice cum illud iter, » nempe Romanum, «excurreret, quemdam monachum, nomine Aribertum, ducebat secum, magnæ scilicet abstinentiæ virum.... Factum est aliquando ut deesset pulmentarium, quo abstemius ille cum pane vesceretur. Senior vero studiose requirit, an consuetum illi cibum ministri paravissent. Respondentibus illis, quod nihil præter panem haberent, anxiabatur ille dicens: O quid nobis hodie contigit ! Nos omnes plenam refectionem habemus, et iste Dei servus in attenuatione erit. Erat autem dies abstinentiæ solutus. Tempus abluendi manus jam venerat, et Samuel qui hoc præsens narrat, ad afferendam aquam cucurrit: cum forte reperit pisciculum in littore expositum et palpitantem, qui ipso vidente de aqua exsilierat. » Gratias Deo egit Geraldus: « tum vero consedentibus ad mensam comedit ille abstemius usque satis» de pisce parato, partem reliquam Geraldus manducavit, « et omnibus qui aderant particulas pro benedictione dedit. » Ubi obiter adverte, pulmentarii nomine etiam ferculum ex pisce significari. Hæc de Ariberto, atque de Odonis elogio satis jam vitam ejus ex Jcanne primum, deinde ex Nalgodo audiamus.

VITA SANCTI ODONES

ABBATIS CLUNIACENSIS SECUNDI

Scripta a Joanne monacho, ejus discipulo.

(Apud Mabill., Acta SS. ord. S. Bened., Sæc. V.)

PROLOGUS AUCTORIS.

Johannes operis hortatores memorat. 1. Dominis et in Christo fratribus Salernicensibus servus Christi Jesus frater (1) Joannes.

Librum quem doctissimus vir Palladius de vita et virtutibus beatorum eremitarum Patrum temporibus Theodosi imperatoris composuit, semel a vobis coactus scribere (2) non grave pertuli: sed mox subnixo corpore, flexisque articulis scribere curavi, vestræ utilitati commodius nihil me agere aliquid fore censui. Igitur cœpti operis dum anhelanter ad finem vellem percurrere, stomachico cœpi dolore affligi vehementer. Interea contigit die quadam mecum adesse virum venerabilem domnum Adhelradum confratrem nostrum, unaque cum eo sacri Salernitati palatii exactorem (3) Joannem, qui infirmitatis meæ toleratiam providentes, coeperunt mihi sanctissimi patris nostri domni Odonis piam et venerabilem eximiamque inserere memoriam, scientes

(1) Sic fratris nomen assumebant non solum monachi, sed etiam abbates, cum de se ipsi loquebantur, ut S. Benedictus infra in lib. I num. 8: Ego sum scias frater Benedictus, etc., itidemque apud Adrevaldum. Sic de se perpetuo in epistolis loquuntur Petrus Venerabilis, S. Bernardus, aliique imo aliquando episcopi ex monachis.

(2) Vides ut non solum indocti rudesque litterarum, sed etiam litterati scribendis codicibus operam dabant. Alia passim exempla obvia sunt apud

C præ omnibus semper mihi pium esse atque dulce, vel aliis aliquid de eo narrare, vel mee utilitati quiddam conferre. Ast ego non immemor illius quod scriptum est: Sapientiam sanctorum_narrant populi, et laudem eorum nuntiat Ecclesia: assumpto sermone ejus illis, ut percunctari sunt, copi originem exponere. Quo audito indiderunt mihi, si eum (ut tunc profitebar) diligerem ; prolata verbis sine dilatione, ut bonæ hæreditatis commoda posteris transcripta dimitterem. Itaque corde volutans horum virorum vehementer præcepta amantium al., amans], prius (ut moris est monachorum) conticui ad modicum, veritus, ne temerario ore tanti viri vitam potius narrando dehonestarem, quam digne describerem; et quod nec grammatica artis locutio mea decoraret verba, neque dignus videbar hujus sanctissimi viri narrare vitam, etiam si loquendi adesset facultas.

veteres, Hieronymi, Bede, Rabani, et aliorum.

(3) Exactor sacri palatii forsan is erat, qui publicæ pecuniæ præfectus. Paulo aliter Ansegisus abbas sub Eginhardo regalium operum exactor dicitur in chronico Fontellanensi. Ex hoc etiam loco patet, sacri palatii nomen audiisse ante Fredericum Enobarbum. Quod jam antea demonstravimus contra Conringium in lib. n de Re diplomatica, cap 11, num. 13.

Testes profert auctor) Visa et audita narrat. Mul- A torum nomina cur silet.

2. Assumpto itaque opere, cum medullatis lacrymis virginis Creatorem et Filium invocare copi, ejusque comparem sanctum Spiritum tributorem linguarum, distributoremque sermonum, qui aperit os mutorum, et disertas facit linguas infantium: ut qui me dudum voluit frigescere sæculo, et in amorem tanti patris esse accensum ; omni destitutum litterarum auxilio facundum esse suo concedat afflalu. Quapropter dilectissimi, quia vestra exhortatione compulsus tantum opus audacter sumpsi, ut ad finem usque perducam, vestris orationibus me adjuvare dignemini. Sed si quis forte hæc legerit, vel alio legente audierit, obsecro ne horrescat, aut irrideat, vel ficta temerario ore dicere presumat, et quasi derelicto a Deo mundo hactenus talem Ecclésia non valeat edere virum, cui dudum inquiens promisit Christus : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummatio- B nem sæculi. Ego tamen Jesuin testor, quia multa de eo mihi præter hæc quæ narro, magister meus Arnulfus jurejurando solitus erat recitare, qui

Odonis summa ritæ.

bus se testatus est interfuisse; similiter Huchertus (4), Tiberinæ [al., Tibertina] Ecclesiæ episcopus, atque unus ex nostris fratribus, nomine Landricus: e quibus minime scribere curavi, et non ob atiud, nisi quia dum inhianter ejus non obsequebantur viam, eorum nolui sumere testimonia, quæ videlicet si vellem describere, sufficere arbi tror posse in laudem cujuslibet antiqui patris et apostolici viri. Ea nimirum scribere bene comptacuit, quæ quasi de alio narrante ex ejus ore sumpsi, et mere memoriæ commendavi. Deinde qua domnus Hildebrandus, vir nempe viridicus et Cluniaci coenobii præpositus, in reg laribusque disciplinis præceptor meus, mihi et multis aliis est professus. Interim deprecor o charissimi, ut a me progenitorum suorum, cæterorumque Gallorum, cum quibus ipse adolevit, nomina non requiratis, quos neque vidi, neque facultas videndi aliquando se mihi præbuit: et qula regularibus disciplinis tunc erain arctatus, saltem nec licuit percunctare, præcipueque cum me tellus Italica edidit, et intra septa Ecclesiæ nutrivit.

LIBER PRIMUS.

3. Odo igitur vir beatissimus, ex Francorum prosapia (5) exstitit oriundus, sed intra domum Guillelini robustissimi ducis Aquitaniæ est alitus. Nono decimo ætatis suæ anno apud bæatum Martinum Turonis est tonsus. Ibique grammaticæ artis liberalibus studiis educatus. Deinde apud Parisium Dialectica musicaque a Remigio doctissimo viro est instructus, et tricesimo ortus sui anno Burgundiam petiit ibique per quindecim annos sub Bernone abbate monasticam vitam duxit. Postmodum vero B abbas ordinatus Franciarum, Aquitaniarum,Hesperiarumve partium, atque urbis Romanæ consistentium cœnobiorum effectus dux et pater dulcissimus. Auctoris fortuna.

4. Anno itaque Dominica incarnationis nongentesimo (6) tricesimo nono, et ejus ætatis sexagesimo, in monastica religione tricesimo anno Romam veniens, me miserum terrenis irretitum nexibus reperit, miseransque suo rete piscatus est, atque coenobium sancti Petri Ticini positus usque perduxit. Parvo ibi tempore ab Hugone rege detentus, prædicto viro domno Hildebranno regularibus disciplinis me tradidit educandum. Non post multo Romam veniens, me infelicem dignatus est sibi socium sumere: et quem canonicum parentibus abiens rapuit, rediens postmodum monachum reduxit. Illis præterea diebus dum iter carperemus, simul loquelis alternantibus, postposito pudore, et veluti monastico procul posito tramite, audacter erupi in vocem, atque sui ortus et habitus vitam conversationemve non veritus sum ab eo diligenter inquirere, pariterque ut mihi dignaretur exponere proclivius copi rogare. Ille quippe, uti semper solitus erat, paululum conticuit: deinde terso faciei rubore, atque ab intimo corde suspiria trahens, suam mihi originem coepit exponere: sed tamen illius verba lacrymis et gemitibus erant plena.

Odo Joanni narrat patris sui religionem, et vitæ suæ primordia.

5. «< Pater, inquit, meus Abboo est vocatus, sed (4) Hic deest in serie episcoporum Tiburtinorum apud Ughellum in Italia tomo I, col. 216.

(5) Auctor alter,ex militari Francorum prosapia. Pater ejus Abbo nomine. Joannes idem infra. Matris nomen uterque silet. Natus est porro Odo anno 879 vel insequente, ex sequente num. 4.

C

alterius moris esse videbatur et actibus, quam nunc homines præsentis temporis esse videntur. Veterum namque historias, Justiniani Novellam memoriter retinebat. In suo nempe convivio evangelicus semper resonabat sermo. Verum si quando lis quoquo modo inter partes fuisset orta, tanta in eumcensure excreverat veritas, ut undique omnes ad eum ob diffiniendi profiscerentur gratiam, qua de causa omnibus charus erat præcipueque apud Guillelmum (7) robustissimum comitem, qui eo tempore Aquitaniam, Gutiamque [al., Gothiam] suo jure tenebat. Multo quidem assueverat sanctorum pervigil celebrare vigilias. Noctem vero illam, qua angelis et hominibus pax est reddita, et Christus Dominus mundum visitans a virginali utero est egressus, tanquam sponsus de thalamo summo, in silentio cum lacrymis et orationibus transigebat.Dum ergo has exubias diligenter celebraret, menti suæ suggestum est, ut Domino ob virginis partum condonari sibi filium, talique instantia precum maternum denuojam emortuum meruit suscitare uterum. Sæpius enim retulit pater meus, nonnullis talem fuisse ordinem meæ nativitatis.

6. « Per illud namque infantiæ meæ tempus contigit illum ingredi septa cubiculi, neque ibi super cunabulum sine custode reperit: huc illucque circumspiciens, cum neminem videret, suis me manibus elevavit, et corde sursum respiciens: Suscipe, ait, gemma sacerdotum, Martine, hunc puerum, deponensque me super eumdem quo elevavit stratulum, abiens recessit; sed quod gesserat nemini prodere voluit.

7. Post hæc ablactatum cuidam suo presbytero, remotiori manenti loco, me tradidit educandum, et litterarum studiis imbuendum. Fatebatur postmodum ipse presbyter, quod his diebus talem vidisset visionem. Videbam, et ecce Ecclesiarum principes cœperunt mihi puerum petere etiam exacte. Cumque seiscitarar quid de eo fieri vellent, an ad domum patris reducere: non ita se inquiunt venisse, sed ut in Orientis partibus eum ducerent. At vero presbyter cum eum dimittere (6) Ita in ms. codice Silviniacensi, in aliis quotquot vidi omnibus mendose, octingentesimo.

(7) Guillelmus is est, cognomento Pius, de quo ipse Odo in lib. 11 de Vita S. Geraldi, cap. 32 et sequentibus. Nos de eo supra in elogio sancti Bernonis.

tis coma denuo illi servirem, sciens quod ita factum est. Ecce habes, o filii ortum meæ nativitatis, atque exordium conversationis animadverte quia nihil boni egi mea sponte. Tu tamen de meis parvis moribus, ut dignum videris, judica, dum tamen misericordiam super me respicientem incessanter benedicendo prædices atque glorifices. »

nollet, et eis resistere nequiret, et quid ampliušA nempe ut cui traditus fui nesciens, deposita capiageret nesciret; terra prostratus convertit se ad preces, deprecans, ut prius in eum ultionem plecterent [al. exercerent, quam puerum tollerent. Nunc vindictam patris se dicebat perpeti, nunc se a parentibus dicebat vocandum proditorem pueri. Ad hæc ferebatur respondisse unus eorum: Ne forte vindicet se pater pueri in presbyterum, dimittamus eum usque ad tempus. Hanc revelationem ipse presbyter addiscens restituit me quidem meis parentibus. Hæc omnia que a me requiris, o fili, ita ego a meo patre audivi.

8. « Factum est autem cum adolevissem ego, quem modo vetulum intueris ac turpem,strenuum prædicabant et conspicabilem juvenem: cœpitque pater meus per incrementa temporum me ab ecclesiastico subtrahere ordine, et militaribus exercitiis applicare; qua de re intra domum Guillelini me tradidit serviturum comiti. Relictis tandem litterarum studiis, venatorum aucupumque cœpi de- B servire officiis. Sed omnipotens Deus qui invitis salutem prestat, et vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt, coepit me in sumnis terrere, et vitam meam pronam ad malum ostendere; sed insuper totam meam venationem vertebat in fatigationem. Nem quanto amplius me ingerebam hujuscemodi lusibus, tanto rediebam mærens ine omni effectu et fatigatione confossus.

Odo S. Martino devotus, ejus hymnos componit.

10. Nam tantam postmodum devotionem in beato Martino visus est habere, ut præ cæteris sanctis eum diligeret, suæque protectioni semetipsum quotidie commendaret, illum nempe ubicunque adesset, corde retentans, ore prædicans, operibus sequens. Ecce enim sunt evoluti haud plusquam 'sex anni, dum ante ejus corpus vigiliarum excubias diversus ordo ecclesiæ celebraret, contigit ut ipse ibidem interesset. Verum quia ejusdem officii antiphonæ, uti omnibus patet, breves sunt, et ejus temporis longiores noctes: volentes officium ad lucem usque protendere, unamquamque antiphonam per singulos psalmorum versus repetendo canebant. Fiebat namque eis labor improbus. Denique venientes ad eum, quasi uno ore dicentes deprecabantur: Diu namque est quod tuum adventum prestolavimus, pater, quatenus nos a tanto labore sublevares. Nunc vero quia præsto es, alias nobis antiphonas de vita beati Martini domini tui precamur institue, quarum prolixitas digne a nobis harum brevissimarum fastidium tollat. Ille vero cœpit dicere, non solum has se facere non posse, verum etiam discendi sibi tempus ætas omne denegaret, si a quovis factæ fuissent; cœpitque inter hæc earum brevitatem laudare,et earum quas petebant prolixitatem in nauseam habere. At illi e contra inferebant, si aliter faceret, Martinum offenderet; addentes quod talis excusatio palliatam superbiam significaret. His verbis precibusque mistis pater noster Odo convictus, mox super tanti officium laboris annisu incubuit. Tres vero hymnos (8) in ejus laude composuit, e quibus unius tantum exemplar inserere huic operi adjudicavi. Rex Christe, Martini decus; hir laus tua, tu illius; tu nos in huuc te colere. quin ipsum in te tribue. Similiter duodecim antiphonas ternas per singulas habentes differentias, quarum verba et vocum consonantia ad eo sibi invicem concordant, ut nihil in censum plus minusve, nihil in symphonic modulationibus reperiri dulcius posse videatur. Retinentur hactenus Beneventi. Nunquam mane, nunquam vespere ejus memoria habebatur a suo pectore atque ore, illum corde retinens quem promebat ore: 0 Martine, o pie, quam pium est gaudere de te, o Martine, et cætera. Sed interim quia congrue locus se præbuit deseriptæ narrationis, auxiliante Domino, cum ejus vitam pleniter exponere cœpero, tunc quæ per eum beatus Martinus operari voluit enarrabo Nunc interim revertamur ad ea unde digressi

9. His vero diebus suasit mihi pater meus celebres habere vigiliarum excubias, quas ipse celebrare consueverat. Evolutis autem aliquot annis, Natalis Domini vigilias me celebraturum præparavi: et cum partem noctis duxissem pervigilem, subito menti meæ complacuit obsecrare pro vita mea Domini Jesu Genitricem. Tunc siquidem orans cœpi dicere: 0 domina, mater misericordiæ, tu nocte ista mundo edidisti salvatorem ; oratrix pro me dignanter existe. Ad tuum gloriosum et singularem confugio partum, piissima, et tu meis C precibus aures tue pietatis inclina. Vehementer expavesco ne vita mea tuo discipleat Filio: et quia, domina, per te mundo se manifestavit; propter te quæso absque dilatione misereatur mei. Inter has preces et matutinas laudes, missarumque solemnia dies crastinus illuxerat: et ecce, ut solebat, canonicorum dealbatus chorus adfuit; et dum in laudibus tantæ solemnitatis diversarum fieret modulatio vocum, velut impatiens juvenis in medio eorum prosilivi, una cum ipsis natum regem mundi laudare cœpi. Scio enim et confiteor me improbe fecisse sed tamen Davidicum illud corde quod scriptum est retinens, non immerito hoc agere præsumpsi: Laudate Dominum omnes gentes, el collaudate eum omnes populi. Statim vero capitis me invasit nimius dolor, qui paulisper me contrivit et recessit. Perlecta itaque lectione evangelica, denuo me invasit prædictus dolor capitis, et nisi extensa brachia ad cancellos applicuissem ecclesiæ mox a D summo statu velut exanimis ruerem. Intantum enim excruciabat me dolor ille, ut eo veniente, nec ad momenti spatium illa spes vitæ in me remaneret. Sexto instante et decimo ætatis meæ hoc mihi contigit anno, et tribus annis sequentibus isto sum vomere sulcatus. Ob hoc et ad parentum reductus sum domum, et per biennium omne genus curationis adhibuerunt mihi; nam quanto ampliora et omnigena sumebam medicamina, toties eminus salutis a me remedia fugiebant. Illis in diebus cum gravi moerore largoque suspirio pater meus prædictus meam hujuscemodi exponebat fuisse nativitatem, addens insuper: Ecce beate Martine, quod grate obtuli exacte requiris. Vere ut decet exaudibilis es in voto, sed charus in negotio. Desperato tandem salutis remedio, unum forte putavi solatium, si anhelanter confugerem ad eum : (8) De his vide Udalricum in lib. 1 Consuetudinum pag. 107.

sumus.

Anno 19 ætatis clericus.

11. Igitur vir beatissimus Odo nono decimo ætatis suæ anno confugiens apud beatum Martinum, clericatus suscepit officium. Quænam ibi confluxerit turba magnatorum, et quanto cum apparatu ne sequenti paupertati, qua postmodum contentus fuit. injuriam facere videar, malo silere, quam promere. Inter hos vero adfuit comes Fulco, qui eum nutrierat cui mox cellam juxta beati Martini tribuit ecclesiam et quotidianum. victum ex eademcanonica acquisivit, eique concessit. Sed paupertatis amator vir beatissimus, contempta mundi g oria, soli Deo placere curabat. Diebus itaque continuatis lectioni Cluniacensium cap. 23, et Ditmarum in Chronico,

insudabat, et noctibus orationi vacabat, sciens esse A illius persequentes observabant, deinde in ejus scriptum Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV).

Virgilio deditus terretur.

12. His præterea diebus nauta noster peritissimus qui nos suo ductu docuit transmeare gurgites istius mundi, immensum Prisciani transiit transnatando pelagus. Nam Virgilii cum voluisset legere carmina, ostensum fuit ei per visum vas quoddam, deforis quidem pulcherrimum, intus vero plenum serpentibus, à quibus se subito circumvallari conspicit, nec tamen morderi, et evigilans serpentes doctrinam poetarum, vas in quo latitabant, librum Virgilii; viam vero per quam incedebat valde sitiens, Christum intellexit.

Litteris sacris dat operam.

13. Interea quanta in eum cœpit postmodum emanare virtus patientiæ, succincte describam. Deinde relictis carminibus poetarum, alti edoctus spiritu consilii, ad evangeliorum prophetarumque B expositores se totum convertit. Coeperunt interea rabido latratu omnes pene canonici furere contra eum. Quid agere velís, inquiunt? cur invadere quæris opus alienum ? hoc opus pretii perdidisti cum flore juventutis. Parce tibi, et relictis his inextricabiliter connexis litteris, ad psalmos abi. Sed idem spiritus qui eum pridem docuerat a bonis silere, tunc docebat, eum a malis conticescere. Ille vero curvato capite et obturatis auribus, defixisque in terram aspectibus, illud in corde versabat Davidicum: Dixi: Custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII). Nec tamen erat immemor Dominici promissi : In patientia vestra possidebilis animas vestras (Luc. XXI). Quæ vero restant de ejus patientia, auxiliante Domino, in sequentibus describam.

Virtutibus clarus fit. S. Martini tumulum noctu visitat tabellas gerens. Terretur a dæmonibus.

C

14. Nunc transcurram ocius ad contemptus rerum. Laudent ergo qui volunt expulsores dæmonum, curatores cadaverum, cæterosque infamatos viros virtutibus. Ego inter omnes exiguus, Odonis mei primam patientiæ laudabo virtutem deinde contemptum rerum, post hæc animarum lucrum, restaurationemen coenobiorum, vestimentum cibumque monachorum, pacem Ecclesiarum, concordiam regum et principum, custodiam viarum omnium, instantiam mandatorum, perseverantiam vigiliarum et orationum, respectus pauperum, correptionem juvenum, honorem senum, emendationem morum, amorem virginum, consolationem continentium, misericordiam miserorum, intemeratam observantiam regularum, ad postremum speciem omnium virtutum. Conserebat in parvo locello tune bonus Jesus ex diversis nemoribus monachorum paradisum, ex cujus irrigaret corda fidelium. Contentus denique parvula cellula, su- D blatusque ab oculis omnium soli Deo placere festinabat. Distractis pauperibus universis quæ ad usum temporalem secum attulerat, secundum evangelicum præceptum de crastino nihil cogitabat. Noctu vero ab aspectibus se privabat hominum, et ad sepulcrum beati Martini orationis gratia solus ibat, quod videlicet ab eadem cellula duobus ferme millibus distabat: non collega fultus latere, non bacilli corroboratus munimine, sed duas solum tabellas manu bajulans, scribendi officio aptissimas, fabrili opere ita connexas, ut possent patefieri, non tamen disjungi, quibus scholastici dextro femore solent uti. Sed bonorum hostis tales ei terrores inferre coepit. Ex lateribus namque viæ undique egrediebantur vulpes, quæ prius terga

(9) Hinc sanctus Hieronymus cum leone pingitur. Sed historia hæc æquivocatione nominis ad Hieronymum translata est a Gerasimo abbate ad Jordanem, de cujus leone asini custode mira le

faciem se objiciebant. Sed cum ardentissimum a recto et proposito itinere vidissent se declinare non posse, gannitum dantes, et hianti ore super eum irruentes, minitabantur strangulare. At ille nec aufugit, nec destitit: sed complicatis cruribus et contracto rigido collo, humeris se tantum et brachiis tuebatur. Tradens denique eorum dentibus totum corpus, gulæ solum cavebat lethalem morsum et ecce repente rapidissimo cursu intervenit lupus, eumque ab eorum liberavit incursionibus, et deinceps illi comes est effectus atque domesticus. Sed ne cui honestum vel grave esse videatur, legat vitam beati Pauli a beato Hieronymo descriptam; et ibi reperiet ejusdem viri sepulcrum a leonibus fuisse preparatum. Et si illi hoc unum exemplum nec sic satisfacere videtur, transeat ad beati Ammonis vitam, et ejus reperiet cellulam ob Deinde revertamur ad eumdem prædictum Hieroprædones fuisse a duobus draconibus custoditam. nymum, et transeat ad nostrum Florentium Nursinum, cujus vitam in dialogo suo beatus exposuit papa Gregorius: ibi reperies Hieronymum, meruisse leonem (9) habere custodem asinorum, et Florentium ferocem ursum ob custodiam pecorum. Agebat autem extunc securior iter suum, et semper bone Jesu testimonia tua corde retinens tibique resultans, ore canebat dicens: Vere namque fidelis es, Domine, in verbis tuis, et sanctus in omnibus operibus tuis. Allevas omnes qui ruunt, et erigis omnes elisos. Nam versa vice tuebatur lupus a comestione, quod aliquando comedere solet, et terrebat vulpes, a quo terreri solet. Quæ ergo et tanquam invisibiliter diabolus contra eum sumpserit tentamenta, obsecro nullus a me requirat. Ad fidem tamen probandæ rei, quæ potuisset per suggestionem invisibiliter tolerando sustinere, descriptum visibile bellum sufficere ad credulitatem posse arbitror omnibus legentibus. Nocte vero cum orationis gratia egrederetur a prædicta qua manebat cellula, non claudebat post se ejusdem ostiola propterea quia nihil perdere metuebat, nempe qui super humum nudam matta solum et quibus induebatur vestibus contentus erat.

S. Benedicti Regulam lectitat.

15. Contigit interea dum diversorum librorum legeret volumina, ad beati Benedicti pervenisse regulam et cursim eam cum vellet transire, impegit in eumdem locum, in quo præceptum esmonachis, ut dormire debeant vestiti (Reg. S. Bened., cap. 22); nam plane non intelligens eumdem sensum, per triennium jacuit vestitus, et necdum monachus, monachorum lene ferebat jugum. Istius sancti præcepta curabat obaudire, alterius vitam imitari cupiebat. Jaciebat enim tunc Dominus Jesus in rudi terra simplicia semina, ex qua providebat centuplicata recipere frumenta.

S. Odo corpore vegetus.

16. Sed hoc mirabile est, quia candor ipsius corporis non est immutatus a nigredine in qua jacebat humi, et virtus sui animi non fuit extenuata a longa continuatione jejunii. Præteritis namque his duobus annis, cum simul loca sanctorum, quæ sunt intra et extra urbem Romam orationis causa frequentaremus, venerabilem ejus sexagenariam senectutem nostra non valebat juventus non solum præire, verum etiam nec sequi sed cum fatigati ut sibi nobisque parceret rogaremus dicebat: Certe videtis quia omnem virtutem perdidi. Longa enim senectus fecit me esse silicernium. Sunt ecce triginta anni, quod talis, qualem nunc me videtis, fui. Ipse vero gemens suam nobis imbecillitatem tali modo pronun guntur in Prato spirituali cap. 107. Eamdem opinationem secutus est. B. Odilo sub finem vitæ S. Maioli abbatis.

« PoprzedniaDalej »