Obrazy na stronie
PDF
ePub

GREGORII PAPÆ I

COGNOMENTO MAGNI,

OPERA OMNIA.

AD MANUSCRIPTOS CODICES ROMANOS, GALLICANOS, ANGLICANOS EMENDATA,
AUCTA, ET ILLUSTRATA NOTIS.

STUDIO ET LABORE MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI, E CONGREGATIONE SANCTI MAURI

EDITIO MEMORATISSIMA QUÆ PARISIIS PRODIIT ANNO DOMINI MDCCV, NUNC AUTEM ACCURATIOR
ET AUCTIOR REVIVISCIT,

[blocks in formation]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE, SUCCESSORES,

IN VIA DICTA AVENUE DU MAINE, 208.

-

[blocks in formation]

IN LIBRUM REGULÆ PASTORALIS.

I. Post exegetica in Scripturam sacram primo tomo comprehensa, in hoc secundo complexi sumus reliqua indubitatæ fidei Gregoriana opera, omnis interpolationis expertia, cujuscunque sint generis: sive apologetica, pro detrectato cura pastoralis onere; sive historica,nimirum Dialogos; sive dogmatica, et canonica. Registrum videlicet Epistolarum, quibus universum pene jus canonicum continetur. Ut autem apologetico libro Regula Pastoralis tomum hunc secundum auspicaremur, multa persuaserunt; præsertim Opusculi antiquitas, præstantia et utilitas.

Primo quidem scriptum esse ante Dialogos, Epistolarumque Registrum, in ipso sui pontificatus exor dio, non obscure testatur ipse sanctus Doctor, in epist. olim 46, nunc 48, libri 1.

Secundo, ex omnibus sancti Gregorii lucubrationibus nulla est præstantior, sive totius operis ordo et œconomia, sive sententiarum copia pondusque perpendantur.

Tertio, nihil est in toto illo libello plane aureo, quod maximam non afferat utilitatem, non solum episcopis aliisque animarum pastoribus et rectoribus; sed etiam omnibus et singulis Christianis, maxime quibus regendæ familiæ cura incumbit.

II. Hinc ab universis tam Græcis quam Latinis avide expetitus, magno plausu exceptus est. Hunc sanctus Leander Hispalensis episcopus ab amico Gregorio sibi directum exosculatus est, ac in omnibus Hispaniarum Ecclesiis evulgavit. Hunc Mauricius Augustus ab Anatolio diacono impetratum, cum maxime placuisset, Anastasio Antiochiæ episcopo in linguam Græcam transferendum tradidit (a), et publicavit; quod ægre tulit sanctus Doctor humilitate non minus quam scientia præstantissimus. Hunc Angli a primis Evangelii præconibus nostri Gregorii discipulis allatum summo in pretio semper habuerunt. Ne vero soli qui latine sciebant hujus libri fructibus pascerentur, Alfredus Occidentalium Saxonum rex sapientissimus, Oxoniensis Academiæ fundator, ipsum Saxonice vertit, et suis popularibus præmissa præfatione gratissimum munus obtulit; cujus versionis exstant exemplaria, tum in bibliotheca Sanctissimæ Trinitatis Cantabrigensis, tum in Coltoniana.

III. Verum nullibi existimatio de hoc opere concepta magis enituit quam nostris in Galliis,et in finitimis quæ Francis tunc parebant provinciis, ut ex antiquis monumentis pene innumeris liquet, quorum pauca hic delibabimus.

In concilio Moguntino an. 813, post sanctum Evangelium, Epistolas Actusque Apostolorum ac canones, propositus est hic liber, in quo scrutarentur episcopi, quibus mo lis statum Ecclesiæ Dei, et Christianæ plebis profectum, sina doctrina et exemplis justitiæ inconvulsum, largiente gratia Dei perficere et conservare potuissent; ut in hujus concilii præfatione legitur.

In concilio Rhemensi 1, ejusdem anni, can. 10: Lectæ sunt sententiæ libri Pastoralis beati Gregorii, ut pastores Ecclesiæ intelligerent, quomodo ipsi vivere, et qualiter sibi subjectos deberent admonere; quoniam, teste eodem beato Gregorio, aliter admonendi sunt prælati atque aliter subditi.

In concilio Turonensi, sub idem tempus habito, promulgatum est, can. 3: Nulli episcopo liceat Canones, aut Librum Pastoralem a beato Gregorio papa, si fieri potest, ignorare. In quibus se debet unusquisque quasi in speculo assidue consi//erare.

Concilii Cabilonensis 11 primus canon decernit ut episcopi canones intelligant, et librum beati Gregorii Papæ de cura pastorali; et secundum ibidem constitutum et vivant et prædicent.

Denique in concilio Aquisgranensi ann. 836. cap. 1, de Vita episcoporum, idem liber commendatur can. 7, 9 et 10, ac cap. 2, de doctrina episcoporum, can. 3, 5, 6.

Ad hæc accedit quod ex Hincmaro Rhemensi archiepiscopo (In Præf. opusc. 55 Capit.) intelligimus, in more tunc positum fuisse ut ordinandus et consecrandus episcopus coram altari, una cum libro sacrorum Canonum Regulam Pastoralem beati Gregorii in manu acciperet, cum hac obtestatione: ut ita servaret in vivendo, docendo et judicando, sicut ibidem descriptum est.

Ut autem pluribus prodessent apud nostros Gallos perfectissimæ et exquisitissimæ videndi regulæ hoclibro propositæ, ejusdem versio Gallica nuper prodiit Parisiis apud Andream Pralard 1694. Quæ si ad manu exaratos Codices, potius quam ad excusos fuisset exacta, numeris omnibus absoluta merito dici posset. IV. Præstantissimum hoc opus, antequam ederetur, diu parturivit sanctus Doctor. Certe jam mente præconceptum gerebat, cum tricesimum librum Moralium elucubraret, ut conferenti argumenta admonitionum tertiæ partis, cum capite olim 4, nunc num. 13, laudati libri constabit, ubi videlicet legitur: Aliter namque viri, aliter admonendæ sunt feminæ. Aliter juvenes, aliter senes, etc. Quæ sic concludit: et quidem de singulis, quis sit admonitionis ordo, subtiliter insinuare debuimus; sed formidata locutionis prolizitate præpedimur. Auctore autem Deo, in alio opere id explere appetit animus; si tamen laboriosæ hujus vitæ adhuc aliquantulum tempus restaverit.

V. Idf-liciter implevit in ipso veluti pontificalis muneris tyrocinio, ut Joanni Ravennati episcopo responderet, amice conquerenti quod Pastoralis curæ pondera fugere delitescendo voluisset. Rara admodum nunc sunt,at frequentes olim fuerunt hujusmodi querelae; universis fere piis viris ad officium pastorale postulatis, tantumonus præ animi demissione summaque modestia deprecantibus. Eandem ob causam expostulantibus amicis respondere coactus est Gregorius alter longe senior cognomento Theologus, in Apologetico seu oratione prima in qua fugæ suæ,declinandi episcopatus gratia. rationes exponit (Tom. I et postquam captantium episcopatum insaniam increpavit, pastoralis officii difficultates prosequitur.tum in animarum gubernatione,tum in verbi divini erogatione et prædicatione,tum in christianæ perfectionis assequendæ necessitate: Antistitis enim, inquit, vitium est non esse quam optimum. Eximium sane opus dignumque ex quo Gregorius postea multa deprompsisse judicetur, in his præsertim sententiam hanc: Ars artium,et scientia scientiarum est, hominem regere, quæ legitur in Apologetico Greg. Nazianzeni cap. 31, et lib. Reg. Past. 1 part. c. 1. (a) Versionis Græcæ jacturam lugemus. Nullam illius memoriam superfuisse sæculo 1x hinc conjicicimus, quod Photius, qui in sua Bibliotheca Dialogos a Zacharia Græce redditos plurimum commendat, Cod. 252, de Græca translatione libri Reg. Pastor. prorsus silet.

393

PATROL. LXXVII.

1

[ocr errors]

12

IN SANCTI GREGORII MAGNI LIBRUM REGULÆ PASTORALIS PRÆFATIO. Eodem quoque argumento, ac simili occasione scripsit Joannes Chrysostomus libros sex de sacerdotio, quibus inter tot eximia sancti Doctoris opera, primas partes jure merito Saidas tribuit, propter orationis tum sublimitatem, tum perspicuitatem et elegantiam. Sed jam ad ipsum redeamus Regula Pastoralis Ibrum; et quid in illo edendo sit a nobis praestitum ostendamus.

VI. In plerisque a sancto Pontifice elaboratis, distinctio capitulorum eorumque argumenta minime ad eum spectant. At vero ipsum agnoscunt auctorem, tum integri Libri Pastoralis distributio quatuor in partes, tum partium in varia capitula, præfixique singulis capitulis tituli. Præcipua nobis cura fuit ut purum ab omnibus, sive antiquariorum, sive typographorum mendis et corruptelis textum repræsentaremus; quod plurimorum, et quidem optimorum Mss. ope impletum magna saltem ex parte confidimus. Et sane turpiter deformatum jacebat etiam in novissimis Editis pulcherrimum opus; ita ut sæpe sensus aut hæreret, aut penitus deficeret, aut etiam, quod pejus est, ad errorem deflecteret: quod paucis exemplis demonstrare opera pretium est, non ut aliis Editoribus invidiam, nobis vero gratiam quæramus, sed ut castigatioris editionis necessitas magis ac magis eluceat.

VII. Tertia parte, capite 1, admonit. 22, col. 1106, edit. Gussanv., legitur: Ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a præsenti vita funditus, quasi ariditate radicis, exsiccentur ; ubi orationis series, librique manuscripti cogunt legere quasi a viriditate radicis exsecentur. Quæ optime cohærent immediate præcedentibus: Ictum securis vicinæ prævideant; et ad prolatam ex Luca Joannis increpationem, jam securis ad radicem arboris posita est (Luc. 1, haud dubie referuntur.

Admonitione 23, col. 1108, Mutilus profertur Matthæi contextus hoc modo: Quid putatis, quin pacem veni mittere in terram? non utique, sed gladium (Matth. x): cum in Mss. legatur: Nolite arbitrari, quia venerim pacem mittere in terram (vel in terra); non veni pacem mittere, sed gladium.

Admon. 24, col. 1110 line namque est quod contra damnati illins vasa, videlicet Antichristi prædicatores, divina voce beato Job dicitur. In Mss. autem exstat: damnati illius vasis, videlicet Antichristi; et quidem ad mentem Gregorii qui solet Antichristum vas diaboli appellare. Vide Moral., lib. xxx11, n. 22. Admon. 36, col. 1112: Atque aliter (admonendi sunt) qui bona faciunt, abscondunt. Desideratur sensus, at restituendo voculam que, et legendo: qui bona quæ faciunt, abscondunt, completur.

Cap. 2 ejusdem tertiæ partis, col. 1130, quod in nostra Edit. est cap. 63: Sic prædicanda sunt bona, ne ex latere jubeantur et mala, ubi legendum: Ne ex latere juventur et mala, ut habent Mss. omnes. Scopus sancti Doctoris ex proxime cohærentibus palam fit: Sic, inquit, tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime taxentur.

Denique c. 4, nobis 38, col. 1129: Concedendo enim lenia, subtrahit acriora, ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quoddam suum animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine labore toleretur. Si quid sensus his verbis insit, pessimum quid sonant, nempe animum in quibusdam minimis vitiis relinquendum, ut in majoribus toleretur, et quiescat; quod absit a tanti Doctoris mente. Sic itaque legendum ex Mss.: Concedendo enim lenia (vel levia) subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quoddam suum (vitium, vel, in quoddam suo vitio) jamiliariter relinquitur, a quodam suo (vitio) sine dolore tolleretur; quæ plana sunt et sana.

VII. Talibus igitur et longe pluribus erratis pulcherrimum opus fœdantibus, omnem adhibuimus diligentiam, ut antiquiorum melioris notæ. Codicum magnam colligeremus supellectilem, ad quos conferretur textus, eorumque ope facile repurgaretur; quorum hic indiculum accipe.

1. Trecensis antiquissimus, uncialibus majusculisque litteris, non longe post sancti Gregorii obitum, ut conjicere licet, exaratus. Hoc in Codice eleganter et accurate, unde testimonia Scripturæ sacræ proferantur, annotatur. Si qua vero juxta LXX Interp. laudentur, indicatur. Verum a male feriato quopiam lectore corruptus est pretiosissimus hic liber, maxime in sacræ Scripturæ contextibus. Arduum tamen haud fuit assequi quid ante corruptelam legeretur, quod secuti sumus. Commodatus est nobis vetustissimus hic Codex a RR. Patribus Oratorii collegii Trecensis, annuente ac favente reverendissimo patre de la Tour, congregationis Oratorii præposito generali meritissimo.

2. Codex Corbeiensis not. 93 octingentorum annorum ætatem superat.

3. Carnotensis Ecclesiæ, ejusdem fere antiquitatis.

4. Sancti Petri Carnotensis, vix inferioris ætatis.

5. Alter ejusdem monasterii D circiter annorum.

6. Sancti Petri Belvacensis. Exaratus est Codex hic Belvacensem Ecclesiam regente episcopo Hugone, medio seculo x, vel paulo post, ut ex versibus de hujus episcopi recenti morte in calce voluminis eadem manu descriptis assequi possumus.

7. Ecclesiæ Laudunensis.

8, 9 et 10. Sancti Petri Gemeticensis quorum antiquior nec annorum ætatem præfert.

11, 12 et 13. Sancti Audoeni Rothomag. Primus a òc annorum antiquitate parum abest.

14. Ecclesiæ primatialis Rothomag. D annorum.

15. Monasterii Beatæ Mariæ de Lyra.

16 et 17. Duo Sancti Theoderici prope Rhemos omnino consentientes.

18. Monasterii Vallis Claræ ord. Cisterciensis.

19. Monasterii Longipontis ejusdem ordinis.

20. Vigesimo loco recensenti Anglicani octo unus ex bibliotheca publica Oxoniensi, alter ex bibliotheca collegii Mertoniensis, cæteri ex collegio Sancti Joannis Præcursoris, aut ex bibliotheca Ecclesiæ Vintoniensis, de quibus consule Thomam Jamesium in Gregorio restituto.

21. Consuluimus præterea, et adhibuimus ad insigniora loca duos Sangermanenses Codices, quos potissimum, dum prelo subjiceretur eximium hoc opus, ob oculos habuimus.

Variis quoque Editionibus usi sumus, præsertim Parisiensibus una an. 1518 et altera 1571. Romana seu Vaticana Sixti V summi pontificis jussu adornata, et aliis aut pene corvis, aut recentioribus, præsertim Parisiensi ann. 1668, quæ prodiit ex officina Leonardina, opera Theologi Parisiensis, a quo collectas magnacura diversas lectiones ex antiquioribus Mss. cum nostris convenire pene ubique observavimus. Faxit Deus, ut quemadmodum Gregorius librum hunc assidue legendo, et consulendo universam Ecclesiam tanta charitate, pietate, humilitate, mansuetudine, sollicitudine gubernavit; ita qui singulis administrandis Ecclesiis præficiuntur ejusdem consiliis et monitis prælucentibus, munere pastorali rite defungantur, et sic aliis præsint, ut et illis prosint et sibi.

(a)

ROMANI PONTIFICIS,

REGULÆ PASTORALIS LIBER,

AD JOANNEM EPISCOPUM CIVITATIS RAVENNÆ.

PRIMA PARS.

1 Reverendissimo et sanctissimo fratri Joanni coepi- A ctrinæ arcem tenere appetunt, a præcipitationis suæ

scopo, Gregorius (b).

Pastoralis curæ me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quæ ne quibusdam levia esse videantur, præsentis libri stylo exprimo de eorum gravedine omne quod penso, ut et hæc qui vacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat. (c) Quadripartita vero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui ani mum ordinatis (d) allegationibus quasi quibusdam passibus gradiatur. Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regi. minis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens,qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat, (e) aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat; aut doctrinam præsumptio extollat. 2 Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quærente suscipitur, vita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod (f) vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur. Adextremum vero superest ut perfecta quæque opera consideratio propria infirmitatis deprimat, ne hæc ante occulti (g) arbitrii oculos tumor elationis exstinguat. Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quæ non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius æstimant, quanto vim magnitu. dinis illius ignorant; ab ipso libri hujus reprehendantur exordio; ut quia indocti ac præcipites do

(a) Ita Corb., Belvac et alii vetust. Quem titulum prætulimus, quod legatur in epist. olim 46, lib. al. iv, nunc lib. v, ep. 49, ut librum regulæ pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi. In recentioribus Mss. legitur, liber Curæ pastoral, quibus concinunt plur. Edit Occasionem huic titulo forte præbuit libri exordium, Pastoralis curæ me pondera, etc. In Trec. titulus desideratur.

(b) Tertius Gemet. addit, salutem.

(c) Hac editoribus persuaserunt librum hunc in I partes dividendum, quamvis hujus divisionis nulla in vet. Mss. sint vestigia. Verum Gregorius, parte tertia, c. 26, admonitione 27, indicat quædam jam a se dicta in prima parte: sicut, inquit, in priori hujus voluminis parte jam diximus. Unde non immerito intelligitur partitionis libri hujus ipsum esse

B

ausibus in ipsa locutionis nostræ janua repellantur. CAPUT PRIMUM.

(h) Ne venire imperiti ad magisterium audeant. Nulla ars doceri præsumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. (i) Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando 3 ars est artium regimen animarum. Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? et tamen sæpe qui nequaquam spiritalia præcepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne jam præsentis sæculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris ; videri doctores appetunt, transcendere cæteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in cœnis recubitus, primas in conventibus cathedras quærunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curæ pastoralis officiuministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes extiterunt, et ego ignoravi (Osee v111, 4). Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam Cassequuntur. Quos tamen internus judex et provehit, auctorem. Scribitur autem quadripartita in antiquis simis Codd. Trec., Belvac., Gemet., Theodoric.

(d) Trec.. Bellov. duo antiq. Carnot.,alligationibus. (e) Hæc deerant in Corb., sed addita sunt recentiori manu. In 1 Carnot. quoque non legitur, aut vitam doctr. destituat. Illa repræsentent Trec. et alii. (f) Corb., videndo.

(9) Laudun. et Trec., arbitris oculos.

(h) Hoc argumentum legitur in indice Srec. Cod., nec tamen præmittitur capiti primo, quod absolute sic incipit; Nulla ars. Prima linea minio est depicta. In margine notatur 1, et in reliquis copp. 2, 3, 4, etc. Qua in re huic Ms. concinunt Gemeticenses.

(i) Corb., Laud, Longip.: Ab imper. ergo pastoribus magist. pastorale suscipitur in magna temeritate, quoniam ars, etc.

« PoprzedniaDalej »