Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA LXVII.

Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix præsentium, a clerico, cui matrimonio juncta erat, derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos. Clericus vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, reversusque, uxore, quam duxerat, contempta, cœpit in sacerdotii ordine ministrare. Quum vero tam ex eorum confessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhærere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, quum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem conjugatus illicita usurpatione præsumpsit. Siquidem constat quum ex multis, tum ex secundo concilio Toletano, quod eos qui ad subdiaconatum accedunt, oportet continentiam profiteri. Itemque ex concilio Arelatensi liquet, quia assumi aliquem conjugatorum ad sacerdotium non oportet, nisi fuerit præmissa conversio: unde nisi uxor continentiam quam vovere vult præeligeret, proculdubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui potestatem juxta sanctum apostolum indulgeret uxori. Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili diffinivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum accesserat, avulsus ab altari rediret ad officium conjugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. Nunc autem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem pœnitentiæ fructuosæ, ratum habet et gratum, imminet utrique necessitas continendi, et sacerdoti ad præsens præclusa est licentia ministrandi. Qui enim

ad presbyteratum accessit, votum continentiæ dissimulare non potest, quum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Martini papæ doceatur insertum. Ait enim, Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huic et Leo, tuba cœlestis, qui subdiaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniæ indicit puritatem. Erunt igitur hi perpetuo conjuges, etiam separati, et in conjugio positi, tanquam conjugium non habentes, manebuntque, arcente se voto continentiæ, cui cbligati sunt, perpetuo singulares. Quod si ad opus carnalis commercii forte redierint, si quidem secum, voti fracti; si cum aliis, adulterii reatum incurrent. Nec in eo juvatur præsumptio sacerdotis, quod ab ipso jusjurandum, ut se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, ex abundanti accepistis, quum hoc solus asseruerit, et postmodum in præsentia domini Cicestrensis, ut scribitis, se dejerasse confessus sit; ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi ut confessio ipsius contra se eundem sufficiat condemnare. Si enim subdiaconus erat, puniendus est contemptor ordinis, si non erat, æque plectendus est conjugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiæ sunt dicendæ, causam visus est præstitisse. Ut enim ait B. Augustinus in libro de Adulterinis Conjugiis, Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuæ imputabitur abstinentiæ. Quid ergo, si deseris? quid si decennio aut amplius peregrinaris? quid si revertens,

cælibem vitam ignara conjuge simulas, vel in alterius transis amplexus? proinde tota fere culpa videtur esse presbyteri, mulieris æque levis, nisi quatenus consensu secundo, ex quo primum virum superesse cognovit, secundi viri quidem aut omnino nulla, aut certe minima, nisi et ipse forte prioris matrimonii conscius fuerit. Quia ergo secundæ quæ visæ sunt non fuerunt nuptiæ, maritus posterior si continere non potest, aut non vult, quod forte magis expediret propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in Domino. Presbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim quum in præsentia vestra, in verbo veritatis, quod omni stipulationi prævalet, in ore sacerdotis se æstimationem illius promiserit redditurum. Si quid autem sincerius et utilius a Domino caritati vestræ illuxerit, ex officio vestro illud explete. Nos enim ista consulendo præscripsimus, sine præjudicio sententiæ sanioris, episcopo Lincolniensi. Presbyter, quem cum latrice præsentium constat matrimonium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod præsumpsit, quum uxor ejus continentiam elegerit. Illicitum est presbytero redire ad nuptias quas contempsit. Continentiæ siquidem votum sacris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, nec prodest presbytero, quod se tempore continentiæ subdiaconum fuisse juravit solus præsente et petente domino Wigornensi, quum idem disquirente episcopo Cicestrensi se dejerasse confessus sit. Profecto si subdiaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est: si acolythus, æque contempto sacerdotio indignus est, et præsumpto; cæterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim quum, in

præsentia Wigorniensis episcopi se juramento obligaverit. Præcipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in æstimatione dotis promisit in præsentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc ejus suppetunt facultates.

EPISTOLA LXVIII.

CARITATIS zelus accenditur in prælatis, quoties deprehendunt in moribus subjectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. Nos autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderare confidimus, eique operi diligentiam præstiturum, ut in tua custodia mundi sint, qui ferunt vasa Domini, et ut Domino puritate actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex injuncto sibi officio sibi subditos consecrare. Cæterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiæ argumentum. Siquidem tua discretio non ignorat quid sacri canones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in domo clericorum esse non patitur: nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicæna permisit. Eas autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hæ solæ videantur admitti, a quibus aut natura, aut reverentia morum, aut honesta causa, qualis est miseratio, in afflictis et corpore debilitatis omnem sinistræ opinionis maculam demit: et licet plerique canones matrem, sororem, aviam, amitam, materteram, neptes, domesticamque familiam et personas quas conciliant primi gradus affinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas. Beatus tamen

Augustinus nec cum sorore clericum habitare consensit, eo quod cum sororibus interdum cohabitent non sorores, ubi, sicut ait ethnicus.

Cognato poterit nomine culpa tegi.

Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personæ ignotæ sunt, et opinio personarum. Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, quum possint Domino propitiante non esse quod fuerunt, et erratus præcedentes delere pœnitentia subsequenti. Verum si personæ suspectæ sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt: demumque pœna et absolutio consequetur, quum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiæ præstatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a patribus qui in ea præcesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, quum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas "nititur in vetitum semper," et quod non licet, etiam quum acerbissime urit, acceptat: sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait apostolus, supra modum peccans peccatum, quum illicitorum prohibitioni datæ legis accessit prævaricatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam cesset prævaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, præsidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum! De illo autem sacerdote,

« PoprzedniaDalej »