Obrazy na stronie
PDF
ePub

vertitur. At justitia Domini in æternum justitia est. Interim donec illuminet abscondita tenebrarum, invocandus est et rogandus, ut manifesto demonstret judicio, quem ipse præelegit accipere sortem ministerii hujus. Si tamen nihil est quod quæstioni faciat locum, aut dubitare permittat vel Academicum fere ad omnia fluctuantem, quum novum par decertantium, in omnium intuentium stuporem Domino permittente processerit, hinc tota stante Ecclesia, inde solis tribus flagellis arundineis, in se, dum scindere unitatem moliuntur, divinam provocantibus ultionem. Si personam personæ conferas, alter litteratus est, modestus, humilis, justitiæ zelator: alter solam semper amplexus est vanitatem: si causam causæ, alter ingessit se tanquam fur et latro manu violenta, exquisitis dolis, sponso indignante, in sponsæ amplexus irruit: alter casto pudore substitit antequam introduceretur a spon

sa.

Unde verendum ne tam manifesti sceleris dilata damnatio suum schismati videatur præbere consensum. Licet dominus Cantuariensis languore gravissimo, ut nosti, teneatur, hujus tamen necessitate verbi, convocatis episcopis et clero totius regni, Londinum properat, ut fratrum convocato concilio, quid facto opus sit, domino regi eum consulenti significet. Timebamus ne ex causa itineris amplius gravaretur: ideoque Acardum vestrum per aliquot dies detinui renitentem, ut de statu Domini, ipso referente quæ viderat, certiorari possis. Ex quo autem lecticam ascendit, aliquatenus videtur confortatus, licet adhuc nimium infestetur aliquantulum interdum quievit vomica et sponte naturali, purgatio reparatur. Wintoniensis et Dunelmensis, ut aiunt, si Octaviano palam auderent pro voto suffragari, libenter cederent in partem ejus : e contra Eboracensis, et thesaurarius noster fovent totis viribus Alexandrum, non tamen soli sunt, quo

niam pars hæc pluribus est et melioribus accepta, sed eam vehementius tuentur.

EPISTOLA LX.

SOLENT pigmentarii diversas species commiscere, acumen pungentium sic mitigare lenibus, et amaris contemperare dulcia, ut quum in novæ speciei saporem et efficaciam coaluerint, universa dulcescant, et ad subversionem mentium efficaciora sint universa, quam singula. Hoc autem et idcirco forte sæpius evenit quod ea quæ dulciora sunt, sumuntur avidius, et immoderatio sobrietatis metam deserit, quum hostem qui minime præcavetur, gratia dulcedinis introducit. Tu quidem an pigmentarius quandoque fueris, incertum habeo, certus equidem quod pigmentarios in aliquo imitaris, si tamen recte diceris imitari, quos in quarumdam confectione specierum videris rectius anteire. Et forte ideo præcedenti autumno varias vini species coemisti, quarum coemptio et comportatio, (sicut te mihi scripsisse recolo) operam tuam a gerendis aliis avocabant. Sed licet manum vulgaris pigmentarii dedigneris, linguam tamen et calamum quum universi pulveris pigmentarii, qui tamen philosophum decet, vim redoleant, nequaquam sufficies excusare: nam et loquela tua manifestum te facit, et dissimulantem pagina nuper mihi missa convincit. In amicum siquidem imperitum sermone et scientia ingenium illud Lexoviense exeris, linguam acuis Lexoviensem, cum qua nunquam manum conserere mihi propositum est ab initio, et velut orator præpotens, nunc tua stabiliens, nunc destruens aliena, mihi omnem defensionis præcludis viam, et quidem præclusa esset, ut mutire non possem, si occupationes meas novisses ad plenum. Sed in eo bene cum simplicibus, mei scilicet similibus,

agitur, quos vos sapientes spiritus prophetiæ non semper illustrat. Facile tamen crediderim Lexovienses, quum plurima sciant, et quæcumque voluerint eloquantur, esse divinos. Nunquid ergo ex quacumque causa ausu temerario contendam tecum, qui auctoritate et merito Lexoviensibus patribus adæquaris. Domini si quidem Lexovienses patres non modo eloquentium, sed eloquentiæ quodammodo sunt. Nam quum Aureliacensibus qui multarum rerum peritiam et usum habent, æquentur in plurimis, in eo facillime antecedunt, quod hic nascuntur et fiunt eloquentes, adeo quidem ut omnem ætatem et sexum genuinus eloquentiæ usus imbuat, et informet. Quid ergo impeditioris linguæ homuncio, torrenti tantæ eloquentiæ respondebo? Licet autem nequeam de pari resistere, tamen quibus me immerito inustum perstrinxeris, impune forte percurrere licebit venia impetrata. Accusas itaque diuturnitatem silentii mei, nonne silere licitum est? imo et justum apud sapientes, et facundos, eum qui impeditioris linguæ est, et animi obtusioris. Nonne si frequentius loquatur aut scribat, ad hæc minus idoneus, suam ignominiam denudabit, aut perpetuabit? Transeunt enim quæ dicuntur, sed quæ scripta sunt permanent. Qui tamen te ipso taciturnior videor, tibi, qui scribenti rescribo semper, et interdum scripto prævenio te scripturum. Sed forte illiterata facies litterarum, et aridæ linguæ color exanguis, scripturientem aut dicturientem exprimunt potius quam scribentem aliquid, aut dicentem. Recte quidem sic dicor elinguis aut mutus, quum et simili verborum schemate male formata mulier dicatur informis, et litteræ quæ minimum sonant, mutarum nomine censeantur. Cæterum taciturnitatis meæ aliam exprimis causam, notans supercilium elationis meæ, qui de throno potestatis, qua me uti fingis, ami

cum humilem qualiquali chartula visitare dedignor: unde peccatum hoc in me jacis, aut quis eorum, cum quibus vixi, criminationis hujus auctor est, aut delator? Thronum mihi potestatis et usum improperas : at quantulacumque temporis experientia didicisti, (nam de sola dierum, quibus commorati sumus, conqueror brevitate,) didicisti inquam quod in domo domini mei primos recubitus non usurpo, quod sponte mea et ultronea voluntate pluribus cedo. Justum siquidem est ut in tanta patris domo, sicut meritis et dignitatibus, ita me honoribus, et usu potestatis plurimi antecedant. Amicum inquis humilem. Quid quæso aliud est hæc humilitatis professio, quam callida quædam ostentatio dignitatis et gradus, subaffectata dissimulatio celsitudinis et honoris ? Qualiquali chartula adjecisti. Quam enim aliam, nisi qualemqualem, videlicet ineptam, mittet indoctus et rudis, et qui prævisus ab aliquo Lexoviensi, tanquam Moris alius obmutescet? Hic utique apertos oculos habuisti, et de viribus meis recte judicas, dum a me nonnisi chartulam qualemqualem expectas. Deinde ut supercilii me convincas, aut negligentiæ, numerum nostrorum qui Tolosam aggrediuntur mihi objicis, ac si omnes Tolosipetas per urbem Lexoviensium aut Baiocensium transitum noverim habituros. Situm namque urbium vestrarum ignoro, et nescio qua transituri erant, quos in urbe Pictavorum ex edicto regis oportuit convenire. Te quidem minime ibi inveniendum credidi, nec audieram quod tu felicem expeditionem alio modo quam orationibus prosequaris. Noveram tamen ex relatione multorum quia res sine Lexoviensibus duci non poterat, quia linguæ eorum incendia belli factæ sunt, ipsique in manibus ignem ferentes et gladium Domino exercituum famulantur. Unde liquet, et quavis luce clarius est, quod legem

requiri oportet ex ore eorum: custodes enim scientiæ sunt, et auctoritate qua præeminent, possunt, et debent, ut in se concurrant populi, imperare. Te interim domui tuæ composita pace quiescere arbitrabar, ignorans an te visurus esset aliquis eorum, qui egrediebantur a finibus nostris Nam quum de vestris plurimi revertantur, nemo præter Willelmum medicum mihi tuæ salutationis alloquium reportavit. Vidisti tamen de domo et mensa domini mei plurimos redeuntes. Tu quidem hæc fecisti, et tacui: immo tu tacuisti, et ego conticui. Negare non possum, quin pluribus transeuntibus operam dederim, quorum nonnullos, ut tibi in aure loquar, cum litteris ad te perferendis libentius dimisissem, quam cum variis portionibus supellectilis meæ, qua me militantium nudavit improbitas. Postremo genius mihi, ut ais, fuerat defraudandus, et somniorum dulcedine, et solemnitatibus epularum. Nosti siquidem quia voluptatis amatorem nihil aliud impedivit. Nam domini mei amicorumque negotia, sed nec curam rei familiaris attendis. Quum itaque innocentiam meam, superbiæ, negligentiæ, et voluptatis nota inusseris, hæc in epistola, quasi conterens velut varium pulverem pigmentarium miscuisti, et quia poterant amarescere singula, aures mihi ante dulciloquio perfricuisti; ne intelligam quid loquaris. Et caritatis hoc igne concoquis, ut universa propinata dulcescant. Fiat ergo quod vis, cedo majori, et omnia bene et amice interpretor.

EPISTOLA LXI.-AD REGEM HENRICUM.

Domino Regi Anglorum.

MAJESTATEM regiam excogitatis circumvenire fallaciis, sacrilegii instar est, præsertim ubi indignationem potestatis adversus innocentiam procurat dolus, et in

« PoprzedniaDalej »