Obrazy na stronie
PDF
ePub

latissime patent, et plane videbitis petentium talia improbatam esse petitionem, et eorum qui tales audiunt, durissime plectendum esse assensum. Non est relictus nobis dissimulandi locus, quia in consilio Lateranensi, cui nos et vos, frater Episcope, interfuimus, domino Innocentio præsidente audivimus, vota talia, promulgato canone condemnari. Sed forte regia nos urget auctoritas, recte quidem nisi sciretis Dominum homini præferendum, nisi religio Principis possit circumveniri, nisi per subreptionem ab eo nonnulla esse extorta, jam fuissetis experti. Summa ergo consilii nostri hæc est, ut legi Domini et sacris canonibus, juxta professionem vestram obtemperetis : et quoties vos tales augustiæ presserint, incidere in manus hominum, quam Dei viventis, tutius judicetis. Sed est forsan unde merueritis super successionibus hujusmodi vexari, eo quod in fraudem canonum ad cessiones et substitutiones illicitas nimium proni estis.

EPISTOLA LVII.

Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi Testamentum. SUPREMIS deficientium voluntatibus suum accommodant jura favorem, et in se velut inhumanus provocat iram Domini, qui piis eorum desideriis obvius contradicit. Nostra quidem voluntas est, et quæ Domino auctore numquam mutabitur, ut residuum bonorum nostrorum mobilium, quæ propter necessitates domesticas, et diuturnitatem languoris usque ad exitum vitæ duximus conservanda, in usus pauperum omnino cedant, secundum quod nobis Dominus inspiravit, et sicut dedimus in mandatis venerabili fratri nostro Waltero Roffensi Episcopo, et fidelibus nostris, Philippo cancellario nostro, magistro Radulfo

Lexoviensi, et Joanni de Saresberia quos eleemosynæ nostræ dispensandæ præfecimus: præcipimus ergo quod ab initio dispositionis nostræ præcepimus, et omnibus ministris et fidelibus nostris, per fidem quam nobis debent, injunximus, ut istis obtemperent, et eis omnia nostra exponant, et amicos Dei omnes suppliciter exoramus, ut pro misericordia Domini omnipotentis, eis auxilium et consilium præbeant. Omnes autem qui in præfatis pauperum rebus fraudem committent, aut qui, quo minus dispositio nostra procedat, impedient, anathematis sententia condemnavimus, ipsique officiales regis, si se dispositioni nostræ perturbandæ immiscuerint, se fidelium communione noverint esse privatos, et tanquam sacrilegi, et excommunicati ab introitu omnium ecclesiarum abstineant. Omnibus autem dispositionis nostræ adjutoribus, benedictionem Domini et nostram damus, et ipsos beneficiorum sanctæ Cantuariensis ecclesiæ participes constituimus, eisque de injuncta sibi pœnitentia 40 dierum indulgentiam facimus. Præterea ex parte omnipotentis Domini et sub anathemate interdicimus, ne quis officialium domini regis ad res, quæ propriis monachorum Cantuariensis ecclesiæ usibus dicatæ sunt, temerantia manum præsumat extendere, sed habeant omnes res suas in ea integritate, et libertate, qua easdem ipsis domini papæ et nostro privilegio fecimus confirmari. Ad hæc sub eodem anathemate, terrarum,

quæ

ad archiepiscopum pertinent, omnem alienationem fieri prohibemus, et excidia, et damna nemorum, donec nobis successor subrogetur, nisi quantum necessarius ecclesiæ exegerit usus, vel dominus rex proprio ore præceperit, vel misericordia discreta cum moderatione, pauperum hominum necessitati indulserit. Sub eadem quoque interminatione clericis episcopatus nostri prohibemus indebitis exactionibus

et injustis vexationibus opprimi: et eis omnes libertates et consuetudines justas, quas habuerunt tempore Willelmi bonæ memoriæ decessoris nostri, præcipimus observari.

EPISTOLA LVIII.-AD RICARDUM LONDON.

EPISCOPUM.

Ricardo Londoniensi episcopo.

QUE rectum ordinem deserunt, aut numquam, aut raro lætos exitus sortiuntur. Est autem in causis ordo rectissimus, ut præcedat sententiam examinatio, et tunc demum quis poena feriatur legitima, quum innocentiam suam tueri aut non potest, aut contemnit. Vos autem, si Adelitiæ de Valoniis justa est querimonia, ipsam contra legitimum ordinem disponitis condemnare, et audientia sibi denegata, omnem defensionis ei præcluditis viam. Meminimus quidem nos vobis super hoc alia vice scripsisse, quatinus ipsam loco et tempore congruo evocatam ordine canonico tractaretis, et quicquid in eam statuendum foret; maturo, non præcipiti judicio consuluimus; et præcepimus, roborari. At illa se exinde durius tractari conqueritur. Nos vero religionis propositum nolumus impedire, sed præeunte justitia, quæ sapientis faciem antecedit, illud sine scandalo officii nostri cupimus adimpleri. Inde est quod dilectioni vestræ iterato mandamus, ut in memorata causa ordine legitimo procedatis, ita justitiam prudentia temperantes, ut qui zelum, quem in Domino habetis, audierint, scientiam quoque vobis gaudeant affuisse. Præcipimus itaque ut ei audientiam debitam præbeatis, et tunc secundum Dominum causa debitum finem sortiatur. Convenient Lond. nobiscum, auctore Domino, in brevi, fratres nostri, ut de eorum

consilio, si interim vestro officio exequendo diligentiam placuerit adhibere, causam hanc tutius possitis definire.

EPISTOLA LIX.-AD RANDULFUM DE SERRIS, de ELECTIONE ROMANI PONTIFICIS ALEXANDRI.

Amicissimo suo magistro R. de Serris suus Joannes de Sar. salutem, et si quid ea melius.

ANGUSTIARUM nostrarum, dilecte mi, te non ambigo esse participem, quum nos, licet aliter, et dissimiliter, non alia vel dissimilis causa sollicitet. Nos e vicino jacula fortunæ sævientis excipimus in manibus nostris, et oculis jugiter subest continui materia laboris, et doloris, et mœroris. Non locum, non tempus indulget amara sors lætitiæ, aut quieti, vix solatii vel tenuis spes relinquitur. Sed illa a Domino: si quidem jam de humano desperatur auxilio; et me quidem rei familiaris sub onere alieni æris et importunitate creditorum urget angustia, sed hanc solicitudinem denigrat moeror, et quicquid privatum est, impetus fortioris, et publici metus absorbet. Sentis ipse quid sentiam, quod loquor tibi ipsi, ut arbitror, jugi meditatione proloqueris, et mæstum dicturientis verbum mente prævenis circumspecta. Nam et tu nisi teipsum exueris, dum de communis domini nostri sollicitaris infirmitate, cura vigili et continua, versaris in laboribus et doloribus nostris : dum universalis ecclesiæ, a cujus uberibus coaluimus, collisiones vides, causam pensas, pericula præmetiris, dolorem dolori adjicit meditatio, dolorem quem ferre non sustines. In his tamen omnibus mitius agitur tecum, qui ad omnem auram et horam, et ad omnem querelam familiæ desolatæ præsens non cogeris lachrymari, qui liberioris conditionis fortunam nactus,

nequaquam times tibi aut exilium imminere, aut necessitatem piaculare flagitium committendi. Degis enim sub principe, cujus memoria in jucunditate et benedictione est. Nos autem timemus supra modum ne Teutonicus imperator circumveniat fraudulentiis suis, et subvertat serenitatem principis nostri, mihi tam parum videtur habere discretionis, quem conventiculi Papiensis præsumptio movet, nisi ut Alexandri, si quis de ea dubitet, electio, etiam partis adversantis testimonio roboretur. Ut enim temeritatem illius præteream, qui Romanam ecclesiam, quæ solius Domini reservatur examini, judicare præsumpsit, et eum qui fuerat excommunicatus, sicut cardinalium indicat inhonoratio Bisuntina, edicto peremptorio citavit ad judicium, et præjudiciali sententia alterum veteris officii, et dignitatis nomine, alterum appellatione Romani pontificis salutavit, senatoribus et populo favoris sui revelans arcana: quidquid Papiæ gestum, est tam æquitati, quam legitimis constitutionibus, et sanctionibus patrum invenitur adversum. Quippe absentes condemnati sunt, et in causa non examinata, imo potius non ibi, non sic, non a talibus examinanda, impudenter, et imprudenter, et nequiter est præcipitata sententia.

Sed forte absentantes quam absentes potius dici placet. Hoc plane his qui sanctæ Romanæ ecclesiæ privilegium aut ignorant, aut dissimulant. Universalem eeclesiam quis particularis ecclesiæ subjecit judicio? quis Teutonicos constituit judices nationum? Quis hanc brutis et impetuosis hominibus auctoritatem contulit, ut pro arbitrio principem statuant super capita filiorum hominum? Et quidem hoc furor eorum sæpissime attentavit, sed auctore Domino totiens prostratus et confusus super iniquitate sua erubuit. Sed scio quid Teutonicus moliatur. Eram enim Romæ, præsidente

« PoprzedniaDalej »