Obrazy na stronie
PDF
ePub

et Domino auctore numquam schismaticis adhærebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandrum et ab Octaviano recessit. Quod autem ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhæsisse, quum omnibus constet quod persona Alexandri honcstior est, prudentior, litteratior, eloquentior: et causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior et justior prædicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus affuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur: sed absit, ut in tanto periculo ecclesiæ pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum, nec decet majestatem vestram, si placet, ut inconsulta ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et prævalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos verɔ in humili casu prævaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi similiter in diebus patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quæ justitiæ et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius ecclesiæ Domini, utendum est vobis consilio

regni vestri, nihilque in præjudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri.

EPISTOLA XLIX.-AD CANCELLARIUM REGIS.

Cantuar.

GRAVATI sumus plus quam tibi vel aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti, et flagellum æternum declinare castigatione præsenti: eoque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur præsenti corporis pœna. Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et læto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus vel abusum. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis et tuo utamur consilio. Interim domui nostræ, et animæ nostræ disponimus, et pro consilio religiosorum, amodo præstante Domino efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quæ nostris temporibus et per nos ortæ sunt in archiepiscopatu, emendemus ante exitum nostrum. Unde quum in extremis agere videremur, Domino vovimus inter cætera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater noster archidiaconus ecclesiis imposuit, destrueremus, et ab ea relaxantes ecclesias et liberantes, sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum, in posterum valeat infirmari; hoc ipsum scripto nostro confirmavimus. Tu quoque, si præsens nostras vidisses

angustias, gratum haberes quicquid fieri videres pro nostra salute, et nostram malles animam liberari, quam de peccatis, et damnatione nostra, pecuniam et divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad præsens in vexatione hujus auxilii audire non possumus, sine læsione voti et salutis nostræ periculo. Sed si Deus nobis vitam dederit et sanitatem, quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, et gratias ages Domino, quod a mala consuetudine suam temporibus vestris liberaverit ecclesiam. Rogamus itaque, ut quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus.

EPISTOLA L.

De Meritona.

CAUSAM, quæ inter dilectos fratres nostros canonicos Meritonenses, et monachos de Melsa vertebatur, super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis, quæ sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papæ decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem præfati loci, ad damna sibi resarcienda. Quorum summam quum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Vestræ itaque fraternitati mandamus, et domini papæ auctoritate præcipimus, ut præfatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, et pecuniam præfatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in executione mandati apostolici negligentiæ vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachis

non debet suffragari, quod illius præscriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, quum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem omnium sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacumque occasione se opposuerit, eum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis.

EPISTOLA LI.

Cuidam.

INTERDUM sibi læsit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum hæc inquis. Ad illa quæ mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror magis, et tanto acerbiore, dolore compatior, quanto utrumque sincerius diligo: quorum alteri, si querela justa est, opera periit et impensa: alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. Porro alterius jactura longe gravior est. Hinc enim rerum, inde honestatis dispendium. Cæterum, si sapis, hæc versatilis fortunæ injuria tuis usibus militát: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quæ te hoc stimulo voluit excitari. Jubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit, flabit spiritus tuus, fluent aquæ, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebuntur

ad hæc mentes hominum, et ad conditionis suæ noti

tiam reducentur.

EPISTOLA LII.-AD CLERICOS EXONIENSIS

ECCLESIÆ.

Ad Populum Pastore destitutum.

LICET orbitati vestræ paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia majori, patrocinari poterit et nobis et vobis. Cæterum quia sine periculo animarum, rerumque dispendio, viduitas ecclesiæ desolatæ protelari non potest, caritatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut idipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia declinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quæ Jesu Christi sunt, privatis commodis præferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, præcipimus quatenus ad conservandam ecclesiæ pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiæ, ea, quæ Christianum principem decet, miseratione provideat.

EPISTOLA LIII.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

VENERABILIS frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, ecclesiam,

« PoprzedniaDalej »