Obrazy na stronie
PDF
ePub

pars culpam refundit in alteram: ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissentionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum.

EPISTOLA XLIV.—AD REGEM.

Domino Regi Anglorum.

ILLA est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, quum in fide et dilectione sibi cohærent membra ecclesiæ, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenæ fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam secularis, quam ecclesiasticæ potestatis enervabitur vigor, quia juxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur. Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandæ et servandæ invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et caritatis hæ concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, huc usque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim ecclesiæ Romanæ novitatis suscitat amatores, et præsumptionibus multam dedit audaciam. Siquidem alii apud nos Alexandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra repri

mere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus: nec expedit aliquo modo ut ecclesia Anglorum Romanæ ecclesiæ scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio præstet materiam contendendi. Quum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui præ cæteris pendemus a consilio vestro, et sumus præ cæteris Romanæ ecclesiæ obligati? Quicquid enim alii faciant, nos eam ex professione nostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram prævenerint. Dicitur autem quod majestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui lætantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personæ aut ecclesiæ nostræ Supplicamus itaque dulcedini vestræ, ut in hac parte provideatis ætati, infirmitati nostræ, et quod magis optamus et oramus, gloriæ vestræ. A modo enim jam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad præsens, sed pro ecclesia Cantuariensi, quam parvitati meæ et majestati vestræ commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem. Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno, fidei parens in Christo. Quicquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis æque numquam cætera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his expectamus et desideramus consilium et auxilium vestrum. Valeat in ævum sublimitas vestra. Lator præsentium rem plenius exponet.

EPISTOLA XLV.-AD ABBATES WAULIÆ. Dilectis in Domino filiis abbatibus universis, de sinu monasterii Waulic procreatis salutem.

COMMONUIMUS Scripto nostro fratres illos, qui a sui abbatis obedientia recedentes, vocem alterius, cui nullo professionis vinculo tenebantur adstricti, audierunt, et cum eo a congregatione et unitate monasterii sui declinaverunt. Illi vero nihilominus, ut dicitur, in schismate persistentes, in contumeliam ordinis vestri et injuriam capituli Cisterciensis quo ab abbate Wauliæ appellatum est, officii nostri admonitione contempta eundem abbatem sequi non desistunt. Unde caritatem vestram præsentium auctoritate sollicitare compellimur, ut venerabilem amicum nostrum Philippum abbatem, Eleemosynæ, cujus, ut dicitur, armantur consilio, diligentius conveniatis, ut fratrum illorum inobedientiam nequaquam foveat, sed ad patrem suum, qui eos in Christo dignoscitur genuisse, redire permittat. Eisdem Eisdem quoque fratribus auctoritate nostra præcipiatis, ut redeant, et matris suæ scissuram caritatis vinculo, fructu obedientiæ, unitate spiritus studeant resarcire. Si vero mandati nostri contemptores in schismate suo perseverare maluerint, sententiam, quam in eos abbas suus canonice dederit, ratam habebimus, et auctore Domino in regno Anglorum faciemus inviolabiliter observari.

EPISTOLA XLVI.—AD HILARIUM CICESTR.

EPISCOPUM.

Hilario Episcopo Cicestren.

SEPE quidem, dilectissime frater, accusavimus moram silentii vestri, et conjiciebamus ab eo caritatis tepuisse fervorem, eo quod taciturnitas non amantis

specie videtur induta. Cæterum quum ex post facto diuturni silentii causa nobis innotuit, pro certo cognovimus non tam dilationi veniam indulgendam, quam dilectioni, et sollicitudini, super sano consilio gratiam referendam. Nemo si quidem fratrum aut fidelium nostrorum, qui circa vos sunt, tantam nostri curam habere visus est, ut eorum quæ circa dominum regem fiunt, nos certos faceret, aut ignaros eventuum præmuniret. Unde et vobis nos ampliorem fatemur gratiam debere, qui licet plus quam vellemus silueritis, postmodum tamen taciturnitatis moram discretione provida compensastis. Et quia articulus gravior videtur incidisse, vos sicut fratrem et amicum carissimum rogamus attentius, ut nos in singulis quæ expedire noveritis præmuniatis, quia consilio vestro plurimum adquiescere jampridem decrevimus. Et hic modus est, quo vestram absentiam nobis facere poteritis fructuosam, si quæ ecclesiæ nostræ salubria sunt studueritis procurare. Valete.

EPISTOLA XLVII.

SUSCEPIMUS litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens, causam, quæ inter vos et jamdictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis adquiescere, non patietur, quod in jamdictæ ecclesiæ aliquid a modo habeatis. Nos autem jamdicto abbati persuasimus ut appellationi omni renuntiet, si et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factæ et faciendæ. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem præfigimus Dominicam, qua cantabitur, Misericordia Domini: et tunc auctore Domino, quod in abbatem

statuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, et religionis cultus in ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessarius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die conditione præscripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut amicos deludimus. Valete.

EPISTOLA XLVIII. -AD REGEM.

T. Cantuariensis, regi Anglorum.

Er si propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiæ suæ, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. Veruntamen omni infirmitate gravior est animæ nostræ procella discordiæ, quæ Domino permittente scidit ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Hæc est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus dolor et amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare oporteat, quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestræ affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestræ prosperæ fuerint, speramus in Domino, quia nos et ecclesia Dei, quæ apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit,

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »