Obrazy na stronie
PDF
ePub

Alexandrum de Draitona et Radulfum extraneum,
appellatum fuit, in præjudicium Alexandri, contempta
auctoritate nostra, aliquid ausus es innovare. Unde
tibi præcipiendo mandamus, quatenus proxima Domi-
nica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspec-
tui
appareas, responsurus memorato Alexandro et R.
fratri ejus, de inobedientia et contemptu domini papæ,
et nostro, et participatione sacrilegii, anathematis: hoc
quoque provideas ne multiplicis incontinentiæ, qua
nomen tuum sinistræ famæ rumor aspersit, quod mini-
me optamus, reus inveniaris. Nos enim tantos excessus
præterire non poterimus incorrectos, ne ex negligentia
officii nostri gravius corripiamur ab eo, apud quem,
sicut nec munerum, ita non est acceptio personarum.

EPISTOLA XXXIV.- -AD JOANNEM THESAUR.
EBORAC.

Joanni thesaurario Eboracensi.

POST discessum magistri Willelmi et Rad., quibus negotium, de quo loquuti sumus, multa precum instantia commisi, Norwicum profectus sum, ibique negotium vestrum quanta oportuit devotione et fide gessi. Mea ergo instantia, et amicorum nostrorum, Joannis monachi, et Magistri N., quod vobis debebatur a domino Norwicensi obtinui, licet ille de vobis plurimum conquereretur, et forte merito. Dicebat enim quod quum inter amicos vos præcipuum reputaret, solus in necessitatis articulo ab eo defecistis. Hoc autem contigit quum sub discrimine capitis adversus archidiaconum suum in summo honoris, et famæ periculo dimicaret. Urgebant mala undique, hinc auctoritas apostolica, inde majestas regis. Alterum, potestati faventes sanguini ejus undique imminebant, et, quod perniciosius reputabat, inimici hominis domestici ejus. Amicorum tunc imploravit

opem, exploravit fidem, aliisque sibi pro modulo suo assistentibus, solus faciem avertistis in die belli. Quum ergo apud vos sui omnes repulsam paterentur, tandem ipse in propria persona accessit, sed non est exauditus pro reverentia sua. Noluistis enim differre prandium, dum instantis pugnæ videretis eventum. Porro discipulus, qui Dominum cum juramento negaverat, urgente caritate, Dominum sequebatur ut videret finem. Vos autem accessistis ad mensam, dum ille, cui promittebatis amoris obsequium, traheretur ad crucem. His vero de causis credidit vos illius contemnere beneficium, cui in tanta necessitate noluistis præstare subsidium. Ego vero istas et alias objectiones ejus, etsi mihi validæ viderentur, quasi aranearum fila dissolvi, et tandem homini persuasi ut vos inter fidelissimos, et amicissimos reputet. Scio enim quod juxta verbum meum operam dabitis, et diligentiam, ut ope vestra tutus sit ab æmulorum suorum insidiis. Sexaginta solidos, quos ab eo accepi, tradidi A. vestro, quem oportebat resuras distrahere, si clericorum vestrorum vellet impedire clamorem : an benefecerim, rescribetis. Præterea qualiter me cum domino Eliensi versari oporteat, rescribite; an in pondere an puri argenti pecuniam exigere debeam. A vobis namque et non aliunde mandatum accepi. Transii enim fere rem omnino non prætereundam, quum ad incolumitatem honoris et utilitatis vestræ plurimum spectaverit. Si dominus Eboracensis regem coronare vel aliquid aliud adversus ecclesiam temeritatis instinctu moliri tentaverit in provincia nostra, nolite communicare illi, sed ausum reprimite, quia injuriarum nostrarum ultor est Dominus ultionum Cantuariensium Deus: si tamen vos aquilonares sedes nostra læsit in aliquo, satisfacere prompti sumus, dum tamen grave_ mini nobiscum calculum ponere.

EPISTOLA XXXV.

PRESENTIUM attestatione notum facimus universitati vestræ, controversias, quæ inter venerabilem fratrem nostrum Ricardum Londoniensem episcopum, et Henricum de Londonia vertebantur, amicabili compositione in hunc modum esse sopitas. Nobis siquidem assidentibus viris venerabilibus Roberto Lincolniensi, Willelmo Norwicensi, Gileberto Hereford., et Hilario Cicestrensi episcopis, idem Henricus in medio contendens asserebat archidiaconatum Colecestrensem, et ecclesias de Fuleham et Stubeham juste sibi competere, et ipsum episcopum teneri obnoxium ad sex libras annuatim sibi persolvendas, et ad hæc incontinenti probanda et testes produere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam prædicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod quum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacumque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit. Et hæc volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt. ipso et decano, et capitulo ecclesiæ beati Pauli Londoniensi præsente et annuente, unde et Henricus propter hæc memoratis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et ecclesia ejus chartis suis hanc compositionem debent confirmare. Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere præcipi

mus.

EPISTOLA XXXVI.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Excellentissimo domino et putri A. Dei gratia summo pontifici T. sanctæ Cant. ecclesiæ minister humilis S. et O. S. Do.

APOSTOLICÆ Sedis mandata filii obedientes exequuntur: qui eis reluctantur, constat damnationis in se provocare sententiam. Nos autem ab initio promotionis vestræ, interdum cum salutis vitæque discrimine, summi pontificis amplexati sumus obedientiam, et antequam nos innocentiæ crimen subruat, desideramus vita luceque privari. Et vos quidem, si reminisci placet, obedientiæ nostræ prompta habetis experimenta. Nam decessorum vestrorum tempore, naufragium, exilia, nuditatem, pericula mortis, sicut ecclesia Domini novit, pro fide sanctæ Romanæ ecclesiæ non subterfugimus, sed ex adverso principum stetimus, parati, si opus esset, pro indemnitate ecclesiæ proprium sanguinem immolare. Vestris quidem creditoribus satis fecimus, et onus vestrum libentissime transtulimus in humeros nostros. Nunc demum onus vestrum potius portamus, quam nostrum, eo quidem gravius, quo, nisi provideritis, non modo vestram minuet auctoritatem, sed Romani pontificis, quod magis veremur, gloriam adnullabit. Si quidem latorem præsentium Hugonem fidelem vestrum, juxta mandatum vestrum, exigente contumacia domini Londoniensis præbenda Londoniensis ecclesiæ investivimus. Episcopus tamen non modo nostris, sed apostolicis decrevit obviare mandatis. Vos itaque, si placet, honorem vestrum servabitis, et faciem nostram ex causa obedientiæ confundi non patiemini. Nam qui sedis apostolicæ contemnit legatum, eum videtur potius

contemnere qui misit illum. Cætera, quæ ad præsentem articulum pertinent, lator præsentium poterit viva voce commodius aperire.

EPISTOLA XXXVII.-AD .

Electio abbatis.

....

PASTORUM absentia vel negligentia tantam infert ecclesiis læsionem ut quod facile, aut brevi tempore, in moribus aut rebus periit, vix magno labore, multa vigilantia, longo temporis spatio valeat instaurari. Exercitus namque, rapinæ, multiplex temporalium jactura eminent, domi grassatur hostis, imo ramorum et religionis tam propagine quam radice succisa, leo rugiens expositum invenit ubique quem devoret. Qui vero, in tanto periculo constitutus, non timet; non tam exanimis quam exanimatus est. Sed et illorum, qui tantis debent morbis occurrere vel mederi, periclitatur salus, nisi totam vigilantiam suam erogent in procuranda salute subditorum. Unde et nos desolationi vestræ paterno compatientes affectu, a domino nostro rege obtinuimus, ut secundum institutionem sacrorum canonum pastorem idoneum vobis præficere valeamus. Res autem celeritatem et diligentiam exigit, quum omnis mora salutis differendæ periculum trahat, et ecclesiæ vestræ status in eo versetur calculo, ut religiosis vestris lugendus potius quam referendus videatur. Religio perit interius, exteriora distrahuntur, diripiuntur, et defluunt; non est domi qui auxilium porrigat aut consilium. Morbus jam inveteratus est, quum diu defuerit qui hæc inala propulsare vellet et posset. Quia ergo præsentiam nostram vobis ad præsens non possumus exhibere, venerabiles fratres nostros Gauter. Conventrensem et Alf. Wigor

« PoprzedniaDalej »