Obrazy na stronie
PDF
ePub

O verum Romani Pontificis amicum! qui et in flagitiis ipsius habet memoriam, et de bonitate vestra, quam impune deludit, nequitiæ suæ nomen imponit ! Hic est, domine, hic est, qui sanctum episcopum ea sola ratione persequitur, quia criminibus ejus episcopus adversatur. Quum videatiз iniquum, cujus crimina manifesta sunt, præcedentia ad judicium, non ponetis cum eo malitiæ portionem, licet ille vos, quantum in se est, infamiæ suæ reddat participem. Quum enim, etsi non dejectus, a vobis redire debuerit, vel correctus, facta sunt semper hominis illius novissima deteriora prioribus. Dicam, pater, dicam quod consona voce omnium fama concelebrat, qui hunc dimittit, justitiæ inimicus est, et vitio consensus, justitiæ, honestatis, et incontinentiæ profanator. Wigorniensis episcopus, cui commissa est causa ejus, in executione mandati vestri piger est, in proximo Insulam egressurus. Placeat ergo vobis ei subrogare quemcumque volueritis in Anglia justitiæ amatorem, ut causa episcopi quandoque debitum finem sortiatur.

EPISTOLA XXVIII.- -AD EUNDEM.
Domino Papa Adriano.

AD ostium majestatis vestræ pulsare toties erubescerem, nisi pudorem meum et devotionis meæ sinceritas, et eminentiæ vestræ benignitas animaret, et eorum, quibus nulla ratione deesse possum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum. Sanctorum fratrum, quid apud Meritonam Domino famulantur, et luce bonorum operum illustrant insulam nostram, vexationibus et injuriis tanto magis compatior, quanto certius habeo eosdem a læsione omnium abstinere, et quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum totis viribus inservire. Ad vestrum ergo apostolatum

confugere compelluntur, ut laboribus eorum manum misericordiæ porrigatis. Inter cætera ecclesiam de Effingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit dominus Winton., et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus ejusdem domini Wintoniensi scriptum, sub privilegio confirmavit, in injuriam apostolicæ majestatis, et confusionem sanctorum canonum contulit memoratus episcopus cuidam publicano fere laico filio sacerdotis, qui in ea ecclesia ministraverat. Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, præpediente magnitudine quorumdam justitiæ detrahentium, et invalescente malitia multorum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestræ, prædictorum fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem. Profecto si latores præsentium familiarius inspexeritas, multarum magnarumque virtutum parvum hospitiolum in altero poteritis admirari, et quum utrumque caritati vestræ commendet spiritus: alteri carò et sanguis gratiam compacabit. Prosit Meritonensibus, quod dum essetis in ecclesia beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usque pervenit, et quod mihi servo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra.

EPISTOLA XXIX.-AD EUNDEM

Domino Papa Adriano.

IN amicorum negotiis aures clementiæ vestræ pulsare præsumo, cui forte satis esse debebit, si vel in propriis merear exaudiri: verum hanc timiditati meæ contulistis audaciam, quando me occasionem scribendi

vobis ex multorum negotiis rapere præcepistis. Nunc autem quia latoris præsentium Willelmi necessitati deesse non potui, majestati vestræ quanta possum devotione, tanta mente pedibus vestris prostratus supplico, ut laboribus ejus nunc tandem debitum finem imponatis; jam enim secundo ad sedem Apostolicam adversarii sui malitia trahitur, qui ad appellandum velox, ad prosequendum tardus, sacrorum canonum non magis ignarus, quam contemptor, fautor curiæ, persecutor ecclesiæ, suffragio secularium potestatum, Catholicæ unitatis robur nititur enervare. Hoc novo tergiversationis genere nostrates instruit ad Romanum pontificem, et regem et reginam pariter appellare, ut pro reverentia vestra, episcoporum manus effugiat, et regis vel reginæ indignationem provocet ad innocentiam conterendam.

EPISTOLA XXX.-AD EUndem.
Adriano Papæ.

SILENTIUM, quod mihi indixeram, venerabilis pater Eliensis episcopus interrupit, qui me majestati vestræ devotionis suæ indicia compulit nuntiare. Credit enim se posse apud eminentiam vestram fidelium vestrorum testimonio et intercessione juvari, et quia devotionis suæ fidem mihi vestra gerenti negotia, manifesta operis exhibitione monstravit: serenitati vestræ attentus supplico, ut ei gratiam illam integram conservetis, quam a benignitate vestra promeruit, antequam super capita filiorum hominum thronum vestrum Dominus exaltaret. Petit hoc ipsum dominus Cantuariensis, apud quem centum marcas sterlingorum deposui, quas ad mandatum vestrum implendum a præfato episcopo acceperam. Pronus quidem est in obsequium vestrum memoratus episcopus, sed longe pronior erit, si ei clementiæ vestræ dulcedinem porrexeritis, memor

eorum quæ mihi revertenti a majestate vestra injuncta sunt. Unum eorum, quorum recepi curam, ei credidi commendandum. Ut ergo gratia vestra possit esse securior, ei, si placet, indultæ relaxationis litteras transmittatis. Valeat in ævum paternitas vestra, et utinam memoriter teneat quod omnes sciunt et in auribus vestris paucissimi profitentur, Romanum pontificem non posse diu pontificari.

EPISTOLA XXXI.—AD .

LICET silere disposuerim, negotium domini papæ quod gessi cum domino Eliensi me compulit aures apostolicas litteris onerare. Necesse ergo est ut intentionem meam vestra industria prosequatur. Quum enim negotium viriliter gestum sit, juris auctoritate quod factum est roborabitur. Centum marcas sterlingorum, sicut dominus Boso præceperat, nobis ad implendum mandatum domini papæ tradidit dominus Eliensis, decem quoque marcas pro marca auri domino Bosoni per dominum Cantuariensem et me transmittit. Agite itaque cum domino B. ut indultæ absolutionis, sicut promisit, episcopo litteras mittat. In quo itaque gravari non debet, si accepto auro verba remiserit. De cætero nihil est apud nos innovatum, nisi quod inter archiepiscopum Eboracensem et abbatem Gloucestrensem pax reformata est, archiepiscopo liti renuntiante, accepto reditu XCIV librarum. Præterea consulo, ut in itinere isto vel unius anni contrahatis societatem bonorum cum annona: cætera victualia Lond. cara sunt, quibus prope fluenta magister Rad. abundat. Cum deductis sumptibus xv millia alecium expectant.

[blocks in formation]

EPISTOLA XXXII.—AD JOANNEM THESAURARIUM

CANTUARIENSEM.

Joanni thesaurario Cantuariensi.

LICET vestro sim offensus silentio, amicos tamen alloquor vel offensus. Alloquor quidem, sed alio sermone quam negligentia vestra meruerit. Fueratis etenim de immoderato silentio objurgandi, sed indignantis spiritum venerabilis pater Rod. Episcopus sancti Andreæ cohibuit, personam suam et causam industriæ vestræ commendari desiderans: vexat eum abbas Calcoensis, Acephalorum provocatus exemplo, et per viam inobedientiæ quam Christus ignorat, quandam libertatis imaginem apprehendens ad episcopalis auctoritatis parilitatem assurgit. Episcopi vero causam vobis pater Cantuariensis commendat, et ego, et quem contemnere non audebitis, humilis commendat et justus, Christus Dominus nomen illi. Silentii vestri vitium aliquatenus in episcopi causa purgabitur, dum tamen culpa præcedens continuatione sui non vertatur in crimen. Si vero amplius silueritis, non credatis vobis esse parcendum: quia qui nunc amicis non datis verba, extorquebimus vel verbera. Apud nos nihil est innovatum, nisi quod dominus Eliensis mandato domini Bosonis satisfecit, sicut illi, et vobis secundo jam scripsi.

EPISTOLA XXXIII.-AD WILLELMUM NORWICEN

SEM EPISCOPUM.

Willelmo Norwicensi episcopo.

MULTORUM excessibus viam aperit, qui subjectorum dissimulatis erroribus, ei præstat audaciam delinquendi. Tu autem in injuriam sedis apostolicæ et contemptum nostrum graviter diceris deliquisse, qui postquam ad nos super causa, quæ vertebatur inter

« PoprzedniaDalej »