Obrazy na stronie
PDF
ePub

copia. Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.

EPISTOLA CLXXXIX.-AD MAG. GIRARDUM
PUCELLE. [A. D. 1166.]

Magistro Girardo Pucelle.

PLENAM devotione et eruditione nuper a vobis recepi epistolam, quam quo diligentius relego, eo societatis vestræ solatium nobis subtractum esse acerbius ingemisco. Cæterum, quum tota epistola tum sui venustate, tum affectione et reverentia nominis vestri plurimum mereatur, illud præ cæteris placet quod in calce litterarum prudenter, et, ut spero, veraciter intulistis; vos dixisse, fecisse, scripsisse perpenso tenore litterarum mearum, quicquid dici, scribi, et fieri oportebat. Mihi autem numquam persuaderi potuit quod in tanto salutis discrimine aliquid ex contingentibus omitteretis, et sordidam divitiarum evanescentium commutationem pro anima recipiendo, non modo philosophantis nomen velletis amittere, sed (quod longe perniciosius est) abjicere conscientiam Christianam. Absit hoc, absit (dilectissime) a discretione et honestate vestra, ut pro temporali emolumento ponatis cum schismaticis portionem, et quicquam de Hierichontino anathemate imprudentius et impudentius rapiatis, quod castris Domini exercituum in ruinam et perniciem convertatur. Et quidem ut sententiæ vestræ, immo catholicæ ecclesiæ auctoritati consentiam, dum grana cum paleis, et boni malis admixti sunt, et in adimplendis mandatis Moysi, et promovenda prædestinantis gratiæ dispositione laborat Jesus, anathema in medio Israel

est, cujus occasione pereunt multi: et qui præordinati sunt post triumphos gloriosius coronantur. Unde et navis Petri quasi Domino dormiente fluctibus variis sæpe colliditur: sed quia de Christo vectore confidit, semper ad salutis enavigat portum.

Nec ambigitis quin et in medio vestri, Coloniensis Ecclesiæ dico, non tam lateat anathema, quasi aliquam Dei reverentiam et hominum verecundiam habens, quam insaniat et sæviat adversus Deum et Ecclesiæ unitatem: presertim quum toti mundo fere jam innotuerit quantus contemptor Ecclesiæ semper, quantus incentor, et auctor schismatis, ex quo potuit, fuit ille Coloniensis præsumptor Ecclesiæ, maximus inter locustas bestiæ, quarum potestas est in linguis, et caudis earum. Defecerat enim schisma, pacem fuerat tyrannus vester Ecclesiæ redditurus, nisi eum Colonia etiam adhuc adversus Ecclesiam incitaret, ut pari voto non tam summi pontificis vitam, quam Petri dignitatem conentur extinguere, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis: scientiam viarum Dei nolumus, regem nescientes nisi Cæsarem. Eo enim (ut aiunt) proposito in Italiam profecti sunt, ut Cremensem hæresiarcham intrudant in sedem Petri, et vicarium Christi aut comprehendant, aut ejiciant, aut occidant. Veruntamen oratio sine intermissione fit ab Ecclesia ad Deum pro eo, ut supra modum timere non debeat a duabus caudis fumigantium titionum, Frederico et Reginaldo, qui ponentes carnem brachium suum, sanctum Israel blasphemare non cessant. Profecto ubi humanum decst, divinum auxilium necessitatibus ecclesiæ suffragatur. Nemo suum fraudulenta verborum excusatione tueatur errorem, voluptatibus suis nullus applaudat, quia Deus non irridetur, qui non secundum visionem judicat oculorum: nec auditum aurium

sequitur, sed in æquitate judicabit orbem terrarum, et pro mansuetis condemnans impios, potentiores potentius punit, et pervertitur cum perversis. Inde est, quod affectuosius peto, quatenus instantius agatis quod agitis, dicendo, scribendo, faciendo, quod ad evacuationem schismatis per collatam vobis sapientiam a Domino cognoveritis pertinere, ut et conscientia sit tutior apud Deum, et apud proximum fama plenissime convalescat.

De cætero (ut ex conscientia loquar) de Cantuariensi et suis injustam concepisti suspicionem: quią (quantum perpendere potui) et de illo et de illis. plenam in caritate debetis obtinere fiduciam. Non ergo illis imputetis indignationem regis Francorum, sed vobis, qui sine conscientia ejus recessistis, ut conqueritur, ipso prope transitum vestrum existente ad duas leugas. Eoque magis motus est, quod quum vos habuerit familiarissimum, sic transistis quasi ad æmulos regni Francorum, et nominatim ad schismaticum Coloniensem, qui non modo Ecclesiam Dei persequitur, sed et ipsum, ut audivit, impudenti scurrilitate verborum consuevit regulum appellare: sed, quum vobis id cordi fuerit, benignitatem Christianissimi principis vobis placabilem fore non dubito.

EPISTOLA CXC.-AD MAG. WALTERUM DE INSULA. [A. D. 1166.]

Magistro Gualtero de Insula.

PROMERUERAT quidem humanitatis vestræ sedulitas, et exhibitio promptissimæ liberalitatis, ut omnem vobis aut vestris obsequendi opportunitatem gratanter arriperem: et, si alio modo nequeam, saltem devotionis meæ sinceritatem salutationis judicio pro

testarer. Nullus enim nostratum est, cui, quum omnes rerum circumstantias diligentius metiar, me recolam amplius debitorem. Unde silentium meum merito fuerat arguendum, nisi multarum et probabilium rationum suffragio purgaretur: quas utique jure prætenderem accusanti, si nimirum non constaret inter vos et nos chaos magnum esse firmatum: ita ut nobis impossibile, vobis autem difficile sit ad amicos transire vel mittere. Inimicus homo hoc fecit, et in Idumea zizaniorum sementem non cessat spargere: et jugi laborat instantia, ut angelos præsides ecclesiarum evellat a laude Dei. Quasi vulpes in deserto prophetæ ejus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident. Hi sunt qui carissimum Dominum suum, magnum principem, subvertere conati sunt, mansuetudinem ejus succendentes felle malitiæ, et rationis aciem extinguentes consiliis toxicatis. Eripiat eum Deus de manibus eorum, et subjiciat sibi ut principatus ejus et Deo placitus sit, et quietus, et jucundus gerenti, et ecclesiis quarum patronus est, et populis lætus esse valeat et fructuosus. Scio utique quia, si redierit ad cor, placabit Dominum suum sponsum ecclesiæ satisfactione condigna, et a cruore innocentum potestatis suæ gladium revocabit, ut ei propitietur Deus, et non exquirat sanguinem eorum ab ipso et domo ejus. Si exules et proscriptos Dei contemnit, quia pauperes sunt, meminerit quia talium patronus est Christus. Ad ulciscendum pauperis Nabutha sanguinem delevit Deus domum Achab et Jezabel. Saul, quia, consulente et procurante Doech Idumeo custode mulorum, gladio regni, qui ad sacerdotii tuitionem regi commissus est, sacerdotes appetiit, et Nobem vicum eorum delevit, in se provocavit gladium Dei, quo et ipse et domus ejus Allophylorum ministerio irreparabiliter deleti sunt, generi suo relinquen

tes titulum hæreditatis, quo ad Gabaonitarum precem, quorum gentem inter sacerdotes Doech, regia indignationis minister, afflixerat, patibulo legatur affixum. Et adhuc respicit Deus in orationem humilium, et non spernit preces eorum. Qua spe ducti proscripti pauperes orant, et Deo, pro quo patiuntur, auctore, jugiter orabunt, ut serenissimus dominus rex condignos fructus pœnitentiæ faciat, et iram declinet imminentem.

Interim dispensationem Domini æquanimiter toleramus, certi quod nihil nobis nocere poterit, si boni id est divinæ legis æmulatores fuerimus. Non enim ut criminosi patimur, quod publice notum est, nisi his qui laborant ut non sapiant quæ Dei sunt, sed affligimur ut Christiani. In quo et te, dilectissime, nos gaudemus habere consortem: non quidem tuo (quod nefas esset) insultantes rejectui, sed congratulantes virtuti. Nam et tu fidei tuæ fecisti fidem, et temporalium jacturam contempsisti, dum sectareris honestatem, et satisfaceres caritati. Quid, dilecte mi, obstupescis? quid mussitas? quid lucernam niteris obfuscare? crimen tuum mundo innotuit: omnes de te unam sententiam ferunt: et ne te diutius protraham, Evangelicum implesti virum, pro fratre animam ponens, dum te pro justitia maluisti condemnari, quam alium, cui virtus obedientiæ reputanda videbatur, in crimine, si verum fateretur, accusari, sed nec ille (ut vulgo dicitur) fidem et obedientiam ausus est profiteri, nec tu, quod gaudenter amplector, diffiteri dignatus es fidei et obedientiæ titulum.

Quum ergo gratis virtus fidei sit in te punita, aut potius probata per homines, nunquid perfidia prævaricatorum, et calumniatorum iniquitas non condemnabitur apud Deum? Deus mihi testis est quoniam doleo Christi regis sigillum esse subtractum. Sed

« PoprzedniaDalej »