Obrazy na stronie
PDF
ePub

divina indignatio in diuturna procella tempestatis hujus emergentis ab Aquilone contra ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitæ, multorum debitorem. Quum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos: si quidem jam exilii mei quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec possum nisi de paucorum fide amicorum, vel pauca et parva ad animum reducere monumenta. Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis,

Dat pœnas laudata fides, quum sustinet illos
Quos fortuna premit. Fatis accede, Deisque,
Et cole felices, miseros fuge, sidera terris
Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
Nulla fides umquam miseros elegit amicos.

Hæc profecto est prudentia carnis, Domino proculdubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Præscribit enim quoniam utile et honestum se prædicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiæ doctores prædicant, quoniam quæ inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animæ suæ detrimentum conquirat? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponuut ad arbitrium fortunæ, qui ut qualitercumque vivant, vivendi, quæ penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Ex

pertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, jure et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna, et unde clarescunt magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit a memoria; de universis et singulis gratias ago, re putans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepistis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus Magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille præter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod quum episcopi sub appellationis obtentu languorem ecclesiæ quæ auctore Domino convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit quod ante provinciæ præsides vobis de jure debeat imputari. Illi scripserunt et prædicant quod rex dulce putat obsequium quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Numquid adeo excæcati sunt ut eun dubitent hac ecclesiæ vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere; vel

ita reprobi, ut dominum patientem, immo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium dumtaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete.

EPISTOLA CLXXXVII.-AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [A. D. 1166.]

Magistro Nicolao de Monte Rotomagensi.

QUOD tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scribendo nec manum nec animum potui cohibere, quum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam cariorem esse perspicuum est: præsertim quum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanæ potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo

328

crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Johanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem scripturam consignantes, quia dominus rex " dulce putat obsequium, quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum," ad formam justitiæ libentissime satisfacturus: " si quid deliquerit," inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur? Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quicquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicumque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete.

EPISTOLA CLXXXVIII.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A. D. 1166.]

Magistro Gaufrido.

EXPECTABAM in reditu nuncii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitia devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat exules suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et provisæ frugis in annum

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »