Obrazy na stronie
PDF
ePub

cum nam rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis. Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facillime et felicissime, nisi merita tua præpediant, poterit compensare. Salus enim justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis.

EPISTOLA CLXXXII.-AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A. D. 1166.]

Domino Thomæ Cantuariensi.

EA fere omnia quæ mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per literas meas significavi domino Pictaviensi, adjectis iis quæ de Angliæ statu audieram, rogans attentius ut vobis super hæc consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito Magistro Philippo, contuli super negotio vestro, nulli tamen ostendens transmissarum vobis exempla litterarum. Et licet, ut præscripseratis, singulatim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet sancti Remigii, et Magistrum Fulconem et Magistrum Radulfum, omnes tamen non modo in eundem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt. In summa ergo nullus eorum inventus est, qui domini papæ consilio adversetur, omnesque unanimiter approbant consilium quod vobis dedit Nicolaus xenodochus Rothom., licet nec de litteris, nec de consilio ejus audierint aliquid. Attendenda enim est instantia temporis, conditio eccle

siæ Romanæ, necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis vestræ, sed commissarum vobis et ecclesiarum et animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram, ut non pro salute ipsius animæ, et liberatione ecclesiæ naufragantis, accedatis ad colloquia persequutorum, et experiamini quid per humilitatem vestram dignetur efficere pius Jesus, qui post ascensionis suæ gloriam protestatus est, sicut in litteris invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere, præsertim quum illi qui vos persequuti sunt, et Christum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia excidisse et in ea conditione versani, ut eos jam tædeat vitæ meæ. An verus sit, nescio, sed rumor apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non, certo certius est, quia proculdubio Christus triumphabit, et reddet unicuique non modo juxta opera sua, sed et voluntati consummatæ perfecti operis attribuet coronam.

Perfectorum amicorum, a quibus ego et Magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis: et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit, secus acciderit, redeunte præfato archiepiscopo in terram peregrinationis vestræ, cum honestate et securitate revertemini. De clericis vero ducendis, hoc consulunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub prætextu eorum qui defuerint, si hoc necessitas exegerit, dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis,

itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem. Nam in omnes hujusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate ecclesiæ et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio præmunite, ut ad locum et diem, quem præscripseritis, commode valeam pervenire. Nam

in me mora non erit ulla,

licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex præsentia Gir. archidiaconi, quorum desideriis, sicut vobis, deesse non possum.

EPISTOLA CLXXXIII.—AD EUNDEM. [A. D. 1166.] Thome Cantuariensi Joannes Saresb.

LITTERAS, quas ad consolationem vestram, et sublevationem ecclesiæ, post longum tandem exilium et proscriptionem vestri, et vestrorum omnium, vobis patri suo, filii Cantuariensis ecclesiæ, fratres, et coepiscopi vestri nuper transmiserunt, diligentius relegens, nihil probabilius ex earum inspectione potui opinari, quam eas consilio Achitophel, quem credibile est in perniciem fidelium ab inferis rediisse, per manum Doeth Idumæi, sitientis adhuc sanguinem sacerdotum, et quærentis, et insatiabiliter persequentis animam Christi, qui in electorum fide et caritate vivit, fuisse dictatas. Sic enim pervertunt omnia, ut cuivis vel parum intelligenti perspicuum sit, mentem earum longe esse ab opinione communi. Sed a veritate longius distat: namque omnes blanditiæ, et exquisiti colores eo tendunt, ut sub appellationis prætextu jure videatur subvertendus esse viculus sacerdotum, Nobe, qui vertitur in latratum, significatque pastorum ecclesiæ diligentem custodiam, ut

post hanc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, prædicationis officio propulsare furorem.

[ocr errors]

Ait Salomon in Proverbiis, quia melior est finis orationis, quam principium: sed profecto finis hujus principio deterior est: si quidem in initio salutem optant, profitentur obedientiam, et utinam utrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum: subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. Felsas, et quas captivus a piratis consuevit porrecto audire jugulo," subtexunt historias, quibus justificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum: unde tandem per consequentiam rationis videantur inferre: Reus est mortis, qui contradicit Cæsari. Nonne ille, quem præfiguravit Achitophel, Judas proditor non modo Judæis in nece Christi, sed et Scribis nostris et Pharisæis proditionis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et Magistrum, dicens, Are Rabbi, ei quem verbo prodebat, et osculo; et subinde cum gladiis et fustibus militum, quibus isti freti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad Principes Sacerdotum, ut illic argueretur, et a falsis convinceretur testibus, paternas, quæ et avorum sunt, evacuare leges, et leges Cæsaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta ratione Cæsaris, docebat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reclamabat, imo repugnabat iniquitati.

Dicunt hæc, sed qua conscientia, viderit Dominus et judicet. Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper paratum Domino satisfacere confidenter dicimus et prædicamus. Numquid non facies meretricis facta est eis, et frons adamante

durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, prædicare innocentiam hominis, cujus malitiam et iniquitates novit, prædicat et detestatur Christianus orbis ? Convenerunt eum, ut dicitur, Episcopi London. et Hereford. quibus se, ut aiunt, ad omnem justitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit ecclesiæ unitatem, quod omnes noverunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius hujus discordiæ fomes imprimis extitit, et incentor? Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum spiritu plenus est, in hac epistola expressisse, communicatis his quæ fingere potuit ex spiritu suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. Nam et loquela ejus ipsum manifestum facit. Nec curo de mendaciis quæ super introitu vestro interserere ausus est, quia præsens audivi, et vidi. Solus ille verbum electionis vestræ gratum non habuit, qui præ cæteris omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit: non tamen diu obloqui ausus est, aliis arguentibus ambitionem et impudentiam ejus. Quicquid ergo haberet animi, quem de conscientia judicat Dominus, inprimis eligentium fuit, et electioni factæ fere omnibus plus applausit. Quid dicam de Herefordiensi nisi quod aliquandiu, etsi non magni, stetit tamen alicujus nominis umbra, antequam sciretur quis esset: nunc autem sub obtentu ejus, qui litteratus creditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam volunt impii malitiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quicquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. Ergo istis duobus respondere, vel sententiæ eorum acquiescere, est transire omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Cæsarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis,

« PoprzedniaDalej »