Obrazy na stronie
PDF
ePub

stantia temporis ab eo diverti, ut innocentiæ, necessitati et verecundiæ meæ prospicerem, immo et causæ Domini: reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiæ et famæ recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Jesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam.

Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub appellationis prætextu malitiam suam nituntur colorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicæ judicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus et proscriptis, quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem ecclesiæ, quam non prodendam, sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare. Rex in imperatore confidit, et in captione domini papæ, quam ei vaticinantur prophetæ Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino: sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone,

In morte alterius spem tu tibi ponere noli, præsertim innocentis et Domini, cujus diem prevenire, vel voto, parricidii instar est, sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Quum e contra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare

non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt.

Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi. Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, quum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et quum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, qua

tenus permittit sinceritas caritatis, tota mente veneror, et amplector, persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcumque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Cusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et quum injusti simul dispereant, salus justorum expectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat

Dominus.

EPISTOLA CLXXXI.-AD EUNDEM. [A. D. 1166.]

Magistro Radulfo Nigro.

FIDES et devotio tua testimonium habent majus Joanne, quæ non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Jesus veritas, cujus utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Joannis testimonio præfert, non hoc quidem condemnans ut reprobum, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit præferendum. Siquidem opera cujusque testimonium perhibent de eo: et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, nec

ex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Quum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuæ et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore præcesserit, et speretur cur ad allegationes caritatis astruendæ oratio tua progreditur? Si eam vis esse fidelibus commendatam, acta agis, si infidelibus, nihil. Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed non tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam caritatis sinceritate et vitæ continentis, et affectuosæ orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiæ tamen et salutis proculdubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationum locos inquirere, quam virtutum. Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes credit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, et vanus, sed proculdubio non dialecticus, imo nec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictavensis, dum excommunicatus est, quicquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus æterna prætulisti; sed, ut sine præjudicio loquar sententiæ verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiæ eorum communicat, seipsum quoque anathematis obligatione condemnat. Cæterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex ut arbitror differentia attendenda est. Aliter enim hæc professio

nem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti. Nam perfectus nulli umquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari: quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Helisæus a rege Juda super exitu expeditionis conventus, et Joram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem.

Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quærebatur, divinæ voluntatis, quamvis idololatræ culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naamam vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens, et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Helisæo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri. Ait enim, Quando ingreditur Dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re. Dixitque Heliseus : Vade in pace. Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicæ potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut si præfatus archidiaconus tuum vult habere consortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et præ omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Uti

« PoprzedniaDalej »