Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA XVIII.-AD EUNDEM.

Adriano Papæ.

QUUM inter priorem de Pritelewella, et Robertum quendam controversia super ecclesia de Wacheringiis, quadam collusione, ut de eadem ecclesia Ricardo de Ambli præjudicium fieret, verteretur, absente eo et non citato, Ricardus de Ambli, qui præfatæ ecclesiæ fuerat possessor, per ejusdem prioris concessionem, reclamantibus quibusdam clericis Ricardi, iterum atque iterum absentiam ejus, prætendentibus et eum non citatum objicientibus, dominus Londoniensis, nihilominus pro Ricardo sententiam tulit adversus priorem, qui sic vinci victoriam reputavit. Deinde quum incontinenti facta appellatione, a clericis Ricardi de Ambli ad nostram præsentiam, dominus Londoniensis sententiam suam, misso quodam sacerdote Willelmo, niteretur executioni mandare, clerici Ricardi Robertum non admiserunt, nec injuriose restiterunt, sicut postmodum sacerdos confessus est, sed adversariorum manus vi moderatissima repulerunt. Quamobrem dominus Londoniensis, audita querimonia Roberti, quod in se manus violentas clerici de Ambly injecissent, eos denunciavit excommunicatos; G. scilicet sacerdotem, S. A. quos licet hujus criminis [reos] crederemus, sæpenumero mandavimus domino Londoniensis quatenus eos pro non excommunicatis haberet, ut fuerunt die appellationis ad nos factæ, aut saltem accepto sacramento ab eis quod juri parerent, absolveret. Quod quum facere distulisset, ab eis sacramentum, quod judicio ecclesiastico parerent, accepimus, die sibi præfinito, adversariis in probatione deficientibus, et audita reorum purgatione, ab objecto sibi crimine eos absolvimus.

EPISTOLA XIX.-AD EUNDEM.

Adriano Papæ.

CAUSA quæ vertebatur inter magistrum Jord, Fantasma et magistrum Joannem Joichel., clericos domini Wintoniensis, super Winton. tandem translata est ad audientiam nostram. Auditis ergo allegationibus magistri Jord. et instrumentis diligenter inspectis, memorato Joanni vestra et nostra auctoritate inhibuimus, ne contra voluntatem Jord. scholas regere presumeret in præfata civitate. Die vero sequenti in nostra præsentia constiterunt, multa in se proponentes ad invicem: Jordanus, si quidem jamdictum Joannem contra religionem fidei in prædicta civitate sibi scholas usurpasse, et damna plurima intulisse dicebat, officio nostro sibi super his satisfieri postulans. E contra Joannes se judicio Synodi super fidei læsione innocentiam suam purgasse asserebat, et magistrum Jordanum, cui similis purgatio adjudicata est, quoniam super fidei læsione similiter fuerat impetitus, omnino defecisse dicebat, petens ut urgeremus vel ad purgationem ex judicio præstandam, vel ad implendam pactionem quæ fide interposita dicebatur fuisse roborata. Illis itaque sic altercantibus, Joannes vestram audientiam appellavit, dicens se ostensurum quod sæpedictus Jordanus religionem fidei et sacramenti temeraverat, diem præfigens nativitatem beati Joann's. Quum vero Jord. prolixitatem temporis causaretur, eo quod ab initio Decembris usque ad finem Junii terminum prorogasset, eam sæpefatus Joannes in festum beati Michaelis protelavit. Nos autem quæstionem criminum vestræ reservantes discretioni, quia de jure scholarum magistri Jordani constabat, communicato fratrum nostrorum Cicestrensis, Herefordensis, et Wigornensis epis.

coporum consilio, domino Wintoniensi dedimus in mandatis, ne præfatum Jordanum super scholis pateretur a Joanne ulterius fatigari: et si eum inveniret vestræ et nostræ auctoritatis contemptorem, ipsum publice denuntiaret anathematis vinculo innodatum. Postmodum vero elapsis paucis diebus in nostram præsentiam redierunt, Jordano veterem querelam innovante. Dicebat enim Joannem post interdictum usurpasse scholas, et in sententiam anathematis incidisse. Joannes vero hoc constantissime inficiatus est, paratus incontinenti tactis sacrosanctis evangeliis jurare, quod post prohibitionem nostram a magisterio destiterat. E contra Jordanus se die præfixa probaturum dicebat, assertione legitimorum testium, quod post edictum magisterium exercuerat, sed Joannes diem recipere recusavit, dicens se jam in procinctu Romani itineris esse, vos autem, auctore Domino, litigiis eorum finem debitum imponetis.

EPISTOLA XX.-AD EUNDEM.

Adriano Papæ.

IN causa quæ vertitur inter Willelmum filium Godefridi, et Willelmum Lichefeldensis ecclesiæ canonicum, super ecclesia de Salawa, quam sanctitas vestra venerabili fratri nostro Gauterio Conventrensi episcopo delegavit, ad nostram audientiam appellatum est, eo quod Willelmus filius G. curiam episcopi suspectum haberet ut dicebat episcopo tum ei omnem juxta mandatum vestrum justitiam offerentem. Quum ergo jamdictus Willelmus resistente adversario in præsentia nostra suam proponeret actionem, eidem Willelmus Lichesfeldensis fori præscriptionem opposuit, appellationem ad nos factam asserens non tenere,

eo quod a judice delegato nisi ad delegantem appellari non liceat. Alter itaque Willelmus statim ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens calendas Maias.

EPISTOLA XXI.-AD EUNDEM.

Adriano Papæ.

QUUM inter Robertum Winegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis, sedente Adelelmo archidiacono Dorsetæ controversia verteretur, Robertus petente ea sibi restitui, eo quod aliquando sibi adjudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, prædictus Willelmus, adversus quem ut possessorem petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque nostro se conspectui ambo præsentassent, eo quod Willelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Saresberiensem diocesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui quum in synodo sua de causa sufficienter cognovisset, ita et ut ad pronunciandum accingeretur, sæpedictus W. secundo auditorium appellavit. Quum autem die appellationi præfixa in præsentia nostra ambo litigaturi consisterent, sæpedictus Robertus, petitione sua super præfatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, jurare paratos se præsentes adfuisse quum ordine judiciario adjudicatum fuerat Roberto jus parochiale quod petebat, cum decimis. Quibus diligenter examinatis, et satis concordibus inventis, quum jam post suscepta testium juramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Herefordensi, et

Ricardo Londinensi episcopis, sæpedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra juris formam ut nobis visum est, ad consistorii vestri excellentiam appellavit, terminum appellationi præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem. Robertus vero terminum coarctavit, diem præfigens Epiphaniam.

EPISTOLA XXII.-AD EUNDEM.
Adriano Papæ.

CONTROVERSIAM, quæ inter Robertum quendam, et Ricardum de Ambly vertebatur, super ecclesia de Wacheringiis, serenitas vestra nobis decidendam delegavit. Partibus itaque e regione constitutis, quum assiderent nobis venerabiles fratres nostri, Ricardus Londoniensis et Hilarius Cicestrensis episcopi, Robertus memoratam ecclesiam petebat, quam sibi in curia Londoniensi adjudicatam asserebat. E contra Ricardus quadam collusione adversus Monachos de Pritelewella dictatum esse judicium allegabat, se vero ecclesiæ possessorem nunquam citatum, nullam inter se et Robertum latam fuisse sententiam constanter asseverans, quod et ipse Londoniensis episcopus palam nobis omnibus confessus est. Robertus itaque ad hæc nihil respondens, audientiam vestram appellavit, diem constituens octavas beati Andreæ.

EPISTOLA XXIII.-AD ALFREDUM EPISCOPUM

WIGORNENSEM.

Alfredo Wigorn. Episcopo.

SUPER prudentia vestra satis admirari non possumus, quæ, nostro, et fratrum nostrorum consilio

« PoprzedniaDalej »