Obrazy na stronie
PDF
ePub

coacervavit indignationem, ut domino Cantuariensi et cancellario suo rex ipse denuntiaverit, me majestatem regiam minuisse, et ob hoc ab amicorum et fidelium numero excludendum. Auditis etiam litteris, quibus innocentiam meam vestra benignitas excusavit, mendosus ille et mendax dicere ausus est, Dominus papa scripsit quod voluit, ergo domino regi refero, quod verum novi. Provideat igitur mihi pietas vestra, et regis gratiam studeat reformare.

EPISTOLA CXXII.-Ad eundem.

Domino Papæ.

CLERICUS quidam de familia Willelmi bonæ memoriæ Eboracensis archiepiscopi, nomine Symphorianus, in præsentia regis Stephani et episcoporum, et baronum Angliæ, in quodam conventu celebri Osbertum Eboracensem archidiaconum impetivit super crimine veneficii, quo prædictum archiepiscopum dicebat extinctum, veneno sibi per archidiaconum in mensa Domini propinato, promittens constanter se hoc ferri candentis, aut aquæ ferventis, aut monomachiæ, aut alio judicio probaturam. Osbertus vero constantissime crimen inficiatus, privilegio dignitatis et ordinis se non laicorum, sed ecclesiastico tantum judicio subjacere, et se illi per omnia paratum stare respondit. Datis ergo ab utrisque fidejussoribus de lite exequenda juxta consuetudinem gentis nostræ in manu regis, qui nobis et fratribus nostris reclamantibus et renitentibus, causam hanc propter atrocitatem criminis, et quia eo præsente initiata erat, ad forum suum pertinere dicebat, usque in octavas Epiphaniæ dilata est controversia.

Interea regi Stephano serenissimus dominus noster rex Henricus successit, de cujus manibus, vix cum

summa difficultate, in manu valida, et cum indignatione regis, et omnium procerum, jamdictam causam ad examen ecclesiasticum revocavimus. Quum ergo intervenientibus multis dilationibus quæstio ex necessitate protracta esset, et actor, S. scilicet, secundum subtilitatem legum et canonum accusationem non posset implere, inspectis sacris canonibus de consilio venerabilium fratrum nostrorum Ricardi Londoniensis, Hilarii Cicestrensis, Jocel. Saresberiensis, Roberti Exoniensis episcoporum, et aliorum sapientum qui aderant, quia verbum istud per totam insulam divulgabatur, jamdicto archidiacono purgationem indiximus trium manu archidiaconorum, adhibitis secum aliis quatuor diaconis, diem præstandæ purgationis præfinientes, qua imminente accessit ad nos memoratus archidiaconus, dicens se malle innocentiam suam demonstrare in facie ecclesiæ Romanæ, ad quam verbum forte pervenerat, se et omnia sua vestræ protectioni subjiciens, et auctoritate apostolica inhibens, ne in læsionem ejus quippiam ab aliquo statueretur. Adjecit etiam quod in octavis Epiphaniæ se vestro conspectui præsentabit. Nos ergo, ut oportuit, apostolicæ majestati deferentes definitionem negotii vestræ reservavimus sanctitati.

EPISTOLA CXXIII.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

Ad hoc excellentiam vestram capiti omnium Ecclesiarum dispositio divina præfecit, ut, exterminatis vitiis de domo Domini, virtus jucundum capiat incrementum et ut imperfectum totius humanitatis, vestræ majestatis suppleat consummata perfectio. Causa quæ vertitur inter dilectos fratres nostros Rad. Dunel

mensem et monachos Cantuariensis ecclesiæ, appellationis auxilio nuper ad examen apostolicum a nostris manibus evolavit; ea est hujusmodi. Memoratus Rad. reditus lxx librarum, quos in ecclesia Dovurensi habuerat, officio nostro sibi restitui postulabat, aut aliorum redituum æquam recompensationem sibi reponderari; dicens eos ad hoc teneri ex juramento, quod Auricus Camerarius nomine ex mandato conventus præstitit, quando Rad. cessit, ut in ecclesiam Dovuræ monachi ingrederentur. Hoc quoque se legitimis testibus promisit probaturum. Prior vero et monachi hanc ejus petitionem inanem esse dicebant, eo quod sibi semper prædicta pactione in assignato reditu fuerit satisfactum; adjicientes se paratos esse ad calculi rationem accedere, ut suppleant pro arbitrio boni viri, si quid ei ulterius competierit. Ad hæc Rad. se citra audientiam vestram minime super hæc litigaturum respondit, invitans Priorem et monachos super præstito juramento ad vestrum examen, et priorem specialiter, et Hug. fratrem ejus super contemptu vestro, eo quod in parochia illius protectionis vestræ præsidio gaudentes, me invito contra juris reverentiam capellam construxerint, præfixit itaque terminum Dominicam in ramis palmarum.

EPISTOLA CXXIV.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

IN se ipsum, teste Anania, provocat sententiam mortis, qui Spiritum Sanctum, merito virtutum, successionis gratia, prærogativa sedis habitantem in vobis, aliquo mendacii fuco circumvenire præsumit, præsertim quum in dispendium juris, et alterius læsionem mendax precator invigilet. Porro lator præsen

tium Nicolaus a venerabili fratre nostro David Menevensi episcopo, archidiaconatu, quem canonice habebat, contra omnem reverentiam juris absens spoliatus, inauditus, non conventus, occasione litterarum quas quidam Jordannus, forte vobis incognitus, falsis precibus, non sine admiratione totius Anglicanæ ecclesiæ a vestra clementia impetravit. Hic est, pater optime, hic est ille publice perjurus, homicidii ex precedenti insimulatione publica respersus infamia, quem ob crimen falsi in Apostolicis apicibus commissi, sanctus decessor vester Eugenius officio et beneficio ecclesiastico condemnavit: qua ille prostratus sententia, exquisitis ignotarum gentium angulis latuit, donec prædictum patrem rebus humanis cognovit exemptum. Supplicamus itaque majestati vestræ, quatenus latoris præsentium inspecta justitia et miserabili paupertate, quod in eum enormiter factum est, misericorditer corrigatis, et eo restituto causam jubeatis per legitimos tramites suo marte discutere, si tamen decessoris vestri sententiam evacuandam esse decernitis, et homini jam damnato actionem potius deberi quam pœnam.

EPISTOLA CXXV.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

QUUM omnes fideles sanctæ Romanæ ecclesiæ præsidic gaudeant, ad sinum misericordiæ ejus fiducialius in necessitate confugiunt, quorum desideriis justitia suffragatur, qui sanctæ conversationis incitamento virtutes promovent proximorum. Tales esse fratres qui apud Theochesberiam Domino devotissime famulantur, publico præconantis famæ testimonio didicimus. Pro eis ergo tam sinceras quam securas

preces vestræ porrigimus majestati, quanta possumus devotione supplicantes, ut eorum justa desideria compleatis, ut exitu negotiorum facili et felici exhilarati, utriusque vitae successus vobis præcordialius studeant ab Altissimo promereri. Inter cætera miles quidam ecclesiam, quam xl annis inconcusse tenuerunt, eis molitur auferre sub prætextu advocationis quam adversus ecclesiam Dei laici apud nos perniciosissime vendicant. Trahuntur ob hoc ad sedem apostolicam, ac si possent inde injuriarum reportare molestiam, ubi jura nascuntur. Sed, auctore Domino, sanctorum decessorum vestrorum vestigiis inhærendo, ita unius temeritatem retundetis, ut ejus exemplo alii instructi ad similia nequaquam audeant aspirare.

EPISTOLA CXXVI.-AD EUNDEM.

Domino Papa Alexandro.

JUXTA sanctitatis vestræ mandatum, nobilem virum Hugonem de Dovera diligenter commonuimus, ut monachis sancti Bertini ecclesiam de Chilleham, quam ad jus monasterii sui, ut dicebant, pertinentem, sibi violenter, et absque judicio querebantur ablatam, restitueret. Ille autem se mandatis apostolicis, et juri promisit devotissime per omnia pariturum: verum falsitatem precum, quas vobis monachi porrexerant, in multis arguebat. Primo quidem jamdictam ecclesiam ad jus monasterii non pertinere asseruit, quam nunquam ipsius, vel alicujus prædecessorum suorum assensu habuerant, præsertim quum non assentiente, nedum reluctante fundatore status ecclesiæ mutari non possit, aut subjici servituti. Deinde monachos nunquam suo nomine possedisse dicebat, sed cujusdam Odonis, quem famosissimus ille tyrannus et ecclesiæ

« PoprzedniaDalej »