Obrazy na stronie
PDF
ePub

non arguor, sed quod vires meas omnino transcendit, et parvitatem meam magnitudine sui poterit excusare, in innocentiam meam impingitur. Solus in regno regiam dicor minuere majestatem. Quum admissi mei factum diligentius exprimunt, hæc in caput meum intorquent. Quod quis nomen Romanum apud nos invocat, mihi imponunt. Quod in electionibus celebrandis, in causis ecclesiasticis examinandis, vel umbram libertatis audet sibi Anglorum ecclesia vendicare, mihi imputatur; ac si dominum Cantuariensem, et alios episcopos, quid facere oporteat solus instruam. His de causis totus concutior, quibus etiam urgentibus mihi creditur exilium imminere. Ego illud propter justitiam, si oportuerit, non modo æquanimiter, sed etiam cum gaudio tolerabo. Unde infra calendas Januarias me opinor ab Anglia exiturum, et quidem habito consilio vestro, et moraturum in Galliis, et inde ad Romanam ecclesiam transiturum. Interim quantas possum bonitati vestræ gratias ago pro honore et liberalitate, quam in fratrem meum exercuistis, et ut vice mea abbati Bullecurtensi de visitatione fratris mei gratias referatis exoro. Post quam Prior de Cantu merulæ litteras istas secreto inspexerit, ne ad oculos et aures plurium transeant providete.

EPISTOLA CXVI.-AD THOMAM PRÆPOSITUM

CELLENSEM.

Thomæ Præposito Cellensi.

INSPECTIS litteris quas domino Cellensi transmitto, statum meum pro parte conjicere poterit prudentia vestra. Quod autem specialiter ad vos spectat, amicum vestrum P. sanum esse sciatis, et incolumem, et in magna prosperitate versari. Illum vero quem vestris

precibus domino Cancellario regis commisimus, ego, et thesaurarius Eboracensis, nuper sanum in bono statu vidimus, licet ab exactionibus regis non omnino possit esse immunis.

EPISTOLA CXVII.-AD ALEXANDRAM PAPAM.

Domino Pape Alexandro.

CAUSA, quæ vertitur inter Suanum et Baldewinum, sacerdotes, super ecclesia de Chiltedic. ab auditorio venerabilis fratris nostri Ricardi Londoniensis episcopi, appellationis auxilio ad nostram tracta est audientiam. Agebat itaque memoratus Suanus ut jam dicta sibi restitueretur ecclesia, qua se querebatur esse injuste et sine judicio destitutum, qui vicarium suum ut dicebat violenter expulerat. Baldewinus ad hæc dilatoria exceptione opposita, se super memorata ecclesia de jure conveniri non posse dicebat, citra restitutionem bonorum ejusdem ecclesiæ, quæ sibi vi et fraude præfati Suani dicebat ablata: paratus tamen de principali negotio respondere si Suanus innocentiam suam delato sibi juramento purgaret. Suanus vero nec subire voluit juramenti discrimen, nec referre, asserens judicio domini Londoniensis intentionem suam non posse alicujus exceptionis obstaculo submoveri: quod quum pars fateretur adversa, dicens se ideo appellasse, quia una die ab eodem Londoniensi cum isto alia duo perversa judicia reportavit, Suanus ad præsentiam appellavit vestram, præfigens Octavas apostolorum, quum tamen utrique parati essemus omnem justitiam exhibere.

EPISTOLA.CXVIII.-AD ALEXANDRUM PAPAM. Domino Papa Alexandro.

CARITATIS fraternæ compassio nos admonet, pro venerabili fratre nostro Willelmo Norwicensi epis

copo vestræ majestati supplicare, ut vexationibus et injuriis quas ei Wachelinus archidiaconus incessanter continuat, finem debitum imponi præcipiatis. Quod quam necesse sit, vestræ sinceritati innoteseere procuravimus, iniquitatis odio et abominatione scandali potius, quam aliquo personarum intuitu. Factum est siquidem Londoniis nuper quum conventum celebraremus, exigentibus quibusdam necessitatibus, jamdictus episcopus venerabilem fratrem nostrum Londoniensem episcopum, cui videlicet, et Wigorniensi episcopo cognitionem accusationis, qua Wachelinus impetitur, delegastis, miserabili admodum supplicatione convenit, ut saltem ea die, quæ ei tunc tertia fuerat peremptoria constituta, post multas, et multorum bonorum virorum vexationes ejus admitteret probationes, quod jamdicto archidiacono juxta mandati vestri formam ablata restituisset, vel justitiam exhibuisset, nisi in omnibus per ipsum Wachelinum stetisset. Produxitque in medium copiam virorum religiosorum, abbatum, archidiaconorum, priorum, et clericorum, eorum testimonio, quod allegaverat, probaturus. Processerunt et alii quamplures illæsæ opinionis viri, qui amore justitiæ, et ad confusionem iniquitatis dicebant se paratos esse probare, quod sæpedictum archidiaconum audierant, offerente episcopo, remissionem omnium restitutionum quas reposcebat, et insuper de proprio lx marcas argenti, ea conditione ut ei absolutionem criminum suorum idem episcopus impetraret, et episcopum repudiasse, partim quia non poterat, partim ne videri posset pro tantorum criminum redemptione marcas recepisse. In quibus quum universi tam clerici quam laici, supra modum scandalisarentur. Dissimulare non potuit nec voluit dominus Lond. prædictas probationes tunc tertio productas fuisse, sed Wachel. nulla trium citatio

num peremptoriarum apparuisse: et adjecit, quod sine Wigornensi episcopo, cui condelegata erat causæ cognitio, et non apparebat, die condicto nihil decernere poterat, vel debebat. Sit itaque vestræ discretionis in brevi, si placet, sæpedicti archidiaconi subterfugiis, in quibus confidit, obviare, et vexationibus tamdiu afflicti episcopi, pacis remedio subvenire.

EPISTOLA CXIX-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

ADVERSUS Osbertum presbyterum super ecclesia de Trichestana, Jordanus prior Acrensis instituit controversiam, dicens eum præfatam ecclesiam possidere, quam sine prioris assensu, et alterius advocati, citra solemnem ordinem juris, et regni consuetudinem, invitis, et reclamantibus parochianis ingressus fuerat. Ad hæc Osbertus se in eandem ecclesiam canonicum ingressum habuisse respondit, advocato comite Waren. ipsum præsentante, et Willelmo archidiacono Norwicensi vice Ebrardi bonæ memoriæ Norwicensis episcopi, introducente, et ei cum omni jure suo jamdictam ecclesiam concedente. Adjecit etiam hoc legitimorum testium assertione in præsentia venerabilis fratris nostri Willelmi Norwicensis episcopi se probasse, quod et episcopus destinatis ad nos litteris testabatur. Se tamen minime cogendum esse dicebat, ut possessionis suæ laudaret auctorem, aut titulum diceret, quum reus, et si nihil præstet, obtineat, auctore non probante, quod intendit. Quum ergo venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis instaret, ut prior, si in causa vellet procedere, suam fundaret intentionem, præfatus presbyter ad vestram audientiam appellavit, diem præfiniens Dominicam qua cantabitur, Lætare Hierusalem.

EPISTOLA CXX.-AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

VENERABILIS frater noster Robertus Bathoniensis episcopus dilecto filio nostro, fideli vestro Willelmo Cumin ecclesiam de Cerda restituit, juxta mandatum misericordiæ vestræ, quo præceperatis eandem sibi appellatione remota restitui, si ipsum Dunelmensi ecclesiæ plene satisfecisse constaret. Dicitur autem clericus quidam nomine A. ut hoc beneficium clementiæ vestræ infirmet ad sedem apostolicam proficisci. Nos itaque quas possumus majestati vestræ pro W. preces porrigimus supplicantes, ut quod ei misericorditer conferre dignata est bonitas vestra, fideliter conservare dignetur, et ut ipsum in petitionibus justis clementer audiatis.

EPISTOLA CXXI.

AD ALEXANDRUM PAPAM.

Domino Papa Alexandro.

In omnibus quæ gessit bonitas vestra, nihil domino regi Anglorum gratius est beneficio quod Willelmo Cumin fideli vestro misericorditer impendistis. Hoc autem nititur evacuare frater quidam nomine A. de Cerda, utinam melioris vitæ et integrioris famæ! et majestatem vestram levitati et inconstantiæ, quod absit, submitti desiderat. Rectius, pater, fuerat, omnino non audire clamantem, quam gratis destituere restitutum, et absque culpa dejicere legitime possidentem. Placeat ergo dignationi vestræ juste conservare quod misericorditer contulistis, et ipsum in petitionibus justis clementer audite. De cætero episcopus Lexoviensis malleus iniquitatis est ad conterendam ecclesiam Dei; hic in me pauperem tantam regis

« PoprzedniaDalej »