Obrazy na stronie
PDF
ePub

EPISTOLA XIII.—AD eundem.

Adriano pape.

LITTERAS sanctitatis vestræ debita cum veneratione suscepimus, quibus continebatur ut tam domino Londoniensi quam capitulo ejusdem ecclesiæ, itemque Waltero sacerdote ante nostram præsentiam, evocatis, controversiam quæ inter eos vertebatur. appellatione remota fine canonico terminaremus. Partibus itaque e regione constitutis, quum Walterus proponeret duos de præcipuis illius ecclesiæ viris, H. archidiaconum, et Magistrum Albericum, ambos ex parte capituli sibi denuntiasse, alterum autem, videlicet magistrum A., ex parte episcopi sibi dixisse, ut in sacerdotem ordinaretur, altario B. Pauli sicut unus ex aliis ministraturus, non solum dominus Londoniensis verum et universum capitulum se id mandasse constanter sunt inficiati. Duo quoque memorati viri pro se respondentes idem diffitebantur, fatentes tamen quod ex proprio motu animi Magistrum Walterum tanquam amicum super ordinatione convenerint, interrogaverint, consuluerint, ut ad ordinem presbyteratus accederet, dicentes hoc placere capitulo: nihil tamen istorum ex parte capituli se dixisse, aut aliquid promisisse asserebat. Deinde quum super his consilium haberemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris Roberto Lincol. Willelmo Norwic. Hilar. Cicestr. episcopis, Londo. niensem episcopum, ejusque conventum a petitione Walt. absolvimus, eo quod adversus eos nullas afferret probationes. Porro quoniam duo viri prænominati ex confessione sua quacumque aliquomodo teneri videbantur, ad emendicatum pro paupere decurrentes suffragium, sacramentum eis detulimus,

ut se ex parte episcopi et capituli nihil Waltero denuntiasse et promisisse innuerent, qui quum propositis sacrosanctis evangeliis jurare parati assisterent, Walterus in appellationem prorupit adversus Londoniensem episcopum, et ejus decanum, et sæpedictos Hug. archid. et magistrum A. personæ tamen decani deferens, ut per procuratorem appellationem istam prosequatur, senectuti et invaletudini ejus parcens. Diem autem ejus præfinivit octavas B. Andreæ apostoli. Sed quia auctoritate apostolici mandati omnis in hac causa inhibita fuerat appellatio, ad ulteriora procedentes accepto sacramento a memoratis viris, eosdem omnino absolvimus.

EPISTOLA XIV.-AD eundem.
Adriano papæ.

SANCTITATEM vestram circa plurima novimus occupatam, utpote quæ sola inter homines totius ecclesiæ Dei incolumitati semper invigilat. Oportet itaque qui ad aures vestras accedit sermonem ferre abbreviatum: noster autem voce quidem brevis est, sed toto dilatatus affectu, eoque magis quod ad ecclesiæ Anglorum utilitatem proficit, et gloriam nominis vestri. Venerabilis frater noster Nigellus Eliensis episcopus in explendo mandato vestro super revocandis illis quæ bellica tempestas ecclesiæ suæ extorserat, laborat ad sanguinem, et nihil veretur, dum ecclesiæ sibi commissæ prospiciat, et vestræ satisfaciat voluntati. Laboribus quidem ejus, sumptibus, et doloribus, qui ei viciniamur, omnes compatimur, et tanto amplius quia adversus eum nondum quievit indignatio vestra, sed in cervicem apostolica manus extenta est. Veruntamen ut auris paterna quod dici credimus expedire, patienter admittat, ei

mandatum vestrum non debuit esse captiosum, sed ex quo in exequendo obediens inventus est et fidelis, ipsum vestro auxilio oportuerat roborari. Fiat ergo, si placet, quod patrem, quod Romanum decet pontificem, ut jam dictus episcopus auxilium vestrum inveniat in tribulatione, quam pro executione mandati vestri humiliter portare videtur. Restituite ei, si placet, gratiam vestram, et adversus hostes ecclesiæ fortius dimicabit. Ei namque ad bestias pugnandum est. Quis unquam suum suspendit athletam, ut fortius dimicaret? Pugnam episcopo indixistis, et manus ejus tenetis alligatas. Majestatis itaque vestræ pedibus provoluti supplicamus, ut soluto episcopo in eos qui contra episcopum et nos ipsos, immo, quod majus est, contra apostolicas sanctiones bona ecclesiæ ausu sacrilego detinere præsumunt, debitæ animadversionis pœna retorqueatur, et apostolici nominis contemptores vestris stimulis urgeantur ad viam, ad quam, arcu quam gladio, facilius et felicius reducantur.

EPISTOLA XV.-
-AD EUNDEM.

Adriano Papæ.

SANCTITATIS vestræ mandatum nuper accepimus, ut quod de ortu et nativitate venerabilis viri Gauterii canonici sancti Rufi ex diligenti inquisitione nobis innotuerit, majestati vestræ significare non differamus. Res autem, quam quæritis, apud nos multa quæstione non indiget, quum luceat per seipsam adeo, ut præ nobilitate majorum, claritas totius cognationis latere non possit. Præfatus namque Gauterius, sicut pro certo novimus, filius fuit illustris militis, de matre nobili, legitimo susceptus matrimonio, et nobilem nostrum W. de Braiosa vicina sanguinis cognatione

[blocks in formation]

contingit. Porro in episcopatu Cicestrensi diutius honestissime conversatus est, et claritatem quam a majoribus contraxit propriæ virtutis titulo decoravit, et semper in omnibus apud nos incessit sine querela. Hæc quidem de eo, nobis et venerabili fratri nostro Cicestrensi episcopo, et aliis convicinis, celebri totius provinciæ testimonio nota sunt.

EPISTOLA XVI.-AD EUndem.

Adriano Papæ.

IN causa, quæ inter G. latorem horum et Gregorium quendam vertebatur, in præsentiam nostram per appellationem tracta, hoc modo processum est. Aug. filius Gregorii et procurator asserebat dominum suum ecclesiam de Becles possedisse, eaque absque ordine judiciario spoliatum, laicos quosdam, et unum clericum, quem iste inimicum suum causatus est, in suæ assertionis testimonium producebat. E contra Gaufridus Gregorium possedisse inficians, dicebat, post tempora illa, de quibus Aug. loquebatur, Bald. quendam per abbatem beati Edmundi, et conventum domino Norwicensi ad præfatam ecclesiam in plena synodo fuisse repræsentatum, quumque dominus Norwicensis, utrum eadem ecclesia vacaret, diligenter disquisisset, habito tractatu cum fratribus capituli eam vacare respondit archidiaconus cæteris attestantibus in publica audientia et ita introductum B. memorabat, cui et iste se successisse referebat, ingressus sui satis idonea proferens instrumenta. Aug. vero testes suos audiri instanter postulabat. Deinde Gaufridus Gregorium per procuratorem semper litigare, numquam sui copiam facere, quum tamen sanus, et prope esset, querebatur, adjiciens, si personam ejus videret, ipsum talem esse osten surum, quod nec hanc ecclesiam nec

aliam possidere posset. Hujusmodi loquebatur quasi crimen aliquod vellet intentare. Porro quum exigeremus, ut rem nobis manifestius aperiret, ad examem Apostolicæ sedis Gregor. appellavit, ibi dicturus ea quæ in Anglia non audebat exprimere, ec quod regis sit ministerialis. Appellationi autem diem præfinivit Dominicam qua cantabitur, Quasi modo geniti.

EPISTOLA XVII.-AD eundem.
Adriano Papæ.

SUPER ecclesia de Bolteford inter Alexandrum Malambestiam, et Rogerum presbyterum controversia diutius agitata est: tandem quum Alexander auctoritate episcopi Lincolniensis in jam dictæ ecclesiæ possessionem propter contumaciam Rogerii esset inductus, et restitutionem fructuum præceptorum a memorato Rogerio peteret, Rogerius ad nostram audientiam appellavit. Quum ergo causas appellationis, præsente adversario, Rogerius allegaret, se ab episcopo Lincolniensi in eo contra rationem juris gravatum asseruit, quod absens, inauditus, et indefensus, spoliatus est, contumacia sibi imposita, quum nullam umquam vocationem judicis contumaciter neglexisset. Præterea si contumax extitisset, possessionem suam intra annum venienti et parato satisdare judicio sisti sibi restituendam esse dicebat de jure legum, et canonum, et sanctæ ecclesiæ Romanæ consuetudine, vestigia cujus, ut justum est, Anglorum ecclesia imitatur. Illo itaque ut satisdationem reciperemus instante, restitutionem possessionis petente, Alexander, præfigens Dominicam proximam post Octavas Paschæ, vestram audientiam appellavit, qui per misericordiam Domini finem causæ debitum imponetis.

« PoprzedniaDalej »